RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, acceptio personarum est peccatum, inquantum contrariatur iustitiae. Quanto autem in maioribus aliquis iustitiam transgreditur, tanto grauius peccat. Vnde cum spiritualia sint temporalibus potiora, grauius peccatum est personas accipere in dispensatione spiritualium, quam in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cum aliquid personae attribuitur praeter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet, quod dignitas alicuius personae potest attendi dupliciter. Vno modo simpliciter, & secundum se: & sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiae donis. Alio modo per comparationem ad bonum commune . Contingit enim quandoque, quod ille qui est minus sanctus, & minus sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter potentiam , vel industriam secularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad vtilitatem communem, secundum illud 1. ad Corinth. 12. "Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem": ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minus boni, melioribus praeferuntur . Sicut etiam & Deus gratias gratis datas quandoque concedit minus bonis.