RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. } dictũ est, acceptio personarum est peccatum, inquātum contrariatur iustitiæ. Quanto autẽ in maioribus aliquis iustitiā transgreditur, tāto grauius peccat. Vnde cùm spiritualia sint temporalibus potiora, grauius peccatum est personas accipere in dispensatione spiritualium, quàm in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cùm aliquid personæ attribuitur præter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet, quòd dignitas alicuius personæ potest attẽdi dupliciter. Vno modo simpliciter, & secundùm se: & sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiæ donis. Alio modo per comparationem ad bonum cōmune . Contingit enim quandoque, quòd ille qui est minus sanctus, & minus sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter potẽtiam , vel industriam secularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad vtilitatem communem, secundùm illud 1. ad Corinth. 12. "Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem": ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minùs boni, melioribus præferũtur . Sicut etiam & Deus gratias gratis datas quandoque cōcedit minùs bonis.