AD primum ergo dicendum, quod circa consanguineos praelati distinguendum est. Quia quandoque sunt minus digni, & simpliciter, & per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus praeferantur, est peccatum personatum acceptionis in dispensatione spiritualium. Quorum praelatus ecclesiasticus non est dominus, vt possit ea dare pro libito, sed dispensator: secundum illud 1. ad Corinth. 4. S"ic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei." Quandoque vero consanguinei prae lati ecclesiastici sunt aeque digni, vt alij. Et sic licite potest absque personarum acceptione consanguineos suos praeferre: quia saltem in hoc praeeminent, quod de ipsis magis confidere potest, vt vnanimiter secum negotia ecclesiae tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittendum , si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam praeter dignitatem, bona ecclesiae consanguineis dandi.