AD primum ergo dicendum, ꝙ circa consanguineos prælati distinguendum est. Quia quandoq; sunt minùs digni, & simpliciter, & per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus præferantur, est peccatum personatum acceptionis in dispensatione spiritualium. Quorum pręlatus ecclesiasticus nō est dominus, vt possit ea dare pro libito, sed dispensator: secundum illud 1. ad Corinth. 4. S"ic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei." Quandoq; verò consanguinei præ lati ecclesiastici sunt æquè digni, vt alij. Et sic licitè potest absque personarum acceptione consanguineos suos præferre: quia saltem in hoc præeminent, quòd de ipsis magis confidere potest, vt vnanimiter secum negotia ecclesiæ tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittẽdum , si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam præter dignitatem, bona ecclesiæ consanguineis dandi.