AD secundum sic proceditur. Videtur quod in dispensatione spiritualium locum non habeat personarum acce ptio. Conferre enim dignitatem ecclesiasticam seu beneficium alicui propter consanguinitatem , videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia consanguinitas non est causa faciens hominem dignum ecclesiastico beneficio. Sed hoc non videtur esse peccatum: cum hoc ex consuetudine praelati ecclesiae faciant. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere in dispensatione spiritualium. ¶ 2 Praeterea. Praeferre diuitem pauperi videtur ad acceptionem personarum pertinere, vt patet Iacob. 2. Sed facilius dispensatur cum diuitibus & potentibus, quod in gradu prohibito contrahant matrimonium , quam cum alijs. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere circa dispensationem spiritualium. ¶ 3 Praeterea. Secundum iura sufficit eligere bonum, non autem requiritur, quod aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad aliquid altius, videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus. ¶ 4 Praeterea. Secundum statuta ecclesiae eligendus est aliquis de gremio ecclesiae. Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoque sufficientiores alibi inuenirentur. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus. SED contra est, quod dicitur Iacobi 2. Nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi. Vbi dicit + { Epist. 29. ad Hiero. declinando ad fin. tom. 2. } Gloss. August. "Quis ferat, si quis diuitem eligat ad sedem honoris ecclesiae, contempto paupere instructiore & sanctiore?" RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, acceptio personarum est peccatum, inquantum contrariatur iustitiae. Quanto autem in maioribus aliquis iustitiam transgreditur, tanto grauius peccat. Vnde cum spiritualia sint temporalibus potiora, grauius peccatum est personas accipere in dispensatione spiritualium, quam in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cum aliquid personae attribuitur praeter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet, quod dignitas alicuius personae potest attendi dupliciter. Vno modo simpliciter, & secundum se: & sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiae donis. Alio modo per comparationem ad bonum commune . Contingit enim quandoque, quod ille qui est minus sanctus, & minus sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter potentiam , vel industriam secularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad vtilitatem communem, secundum illud 1. ad Corinth. 12. "Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem": ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minus boni, melioribus praeferuntur . Sicut etiam & Deus gratias gratis datas quandoque concedit minus bonis. AD primum ergo dicendum, quod circa consanguineos praelati distinguendum est. Quia quandoque sunt minus digni, & simpliciter, & per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus praeferantur, est peccatum personatum acceptionis in dispensatione spiritualium. Quorum praelatus ecclesiasticus non est dominus, vt possit ea dare pro libito, sed dispensator: secundum illud 1. ad Corinth. 4. S"ic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei." Quandoque vero consanguinei prae lati ecclesiastici sunt aeque digni, vt alij. Et sic licite potest absque personarum acceptione consanguineos suos praeferre: quia saltem in hoc praeeminent, quod de ipsis magis confidere potest, vt vnanimiter secum negotia ecclesiae tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittendum , si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam praeter dignitatem, bona ecclesiae consanguineis dandi. AD secundum dicendum , quod dispensatio matrimonij contrahendi principaliter fieri consueuit propter foedus pacis firmandum . Quod quidem magis est necessarium communi vtilitati circa personas excellentes. Et ideo cum eis facilius dispensatur absque peccato acceptionis personarum. AD tertium dicendum, quod quantum ad hoc, quod electio impugnari non possit in foro iudiciali, suf ficit eligere bonum, nec oportet eligere meliorem: quia sic omnis electio posset habere calumniam. Sed quantum ad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorem , vel simpliciter, vel in comparatione ad bonum commune: quia si potest haberi aliquis magis idoneus erga aliquam dignitatem, & alius praeferatur, oportet quod hoc sit propter aliquam causam. Quae quidem si pertineat ad negotium, quantum ad hoc erit ille, qui eligitur, magis idoneus: si vero non pertineat ad negotium id quod consideratur vt causa, erit manifeste acceptio personae. AD quartum dicendum, quod ille qui de gremio ecclesiae assumitur, vt in pluribus consueuit esse vtilior, quantum ad bonum commune: quia magis diligit ecclesiam in qua est nutritus. Et propter hoc etiam mandatur Deuteron. 17. " Non poteris alterius gentis hominem facere regem, qui non sit frater tuus."