AD secundum sic proceditur. Videtur quòd in dispensatione spiritualium locum non habeat personarũ acce ptio. Conferre enim dignitatẽ ecclesiasticam seu beneficium alicui propter cōsanguinitatem , videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia consanguinitas non est causa faciens hominem dignũ ecclesiastico beneficio. Sed hoc non videtur esse peccatum: cùm hoc ex consuetudine prælati ecclesiæ faciant. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere in dispẽsatione spiritualium. ¶ 2 Præterea. Præferre diuitem pauperi videtur ad acceptionẽ personarũ pertinere, vt patet Iacob. 2. Sed faciliùs dispensatur cum diuitibus & potentibus, quòd in gradu prohibito contrahāt matrimoniũ , quàm cum alijs. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere circa dispensationem spiritualium. ¶ 3 Præterea. Secundùm iura sufficit eligere bonum, non autem requiritur, quòd aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad aliquid altius, videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo personarũ acceptio non est peccatum in spiritualibus. ¶ 4 Præterea. Secundùm statuta ecclesiæ eligendus est aliquis de gremio ecclesiæ. Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoque sufficientiores alibi inuenirentur. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus. SED contra est, quod dicitur Iacobi 2. Nolite in personarum acceptione habere fidẽ Domini nostri Iesu Christi. Vbi dicit † { Epist. 29. ad Hiero. declinando ad fin. tom. 2. } Gloss. August. "Quis ferat, si quis diuitem eligat ad sedem honoris ecclesiæ, contempto paupere instructiore & sanctiore?" RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. } dictũ est, acceptio personarum est peccatum, inquātum contrariatur iustitiæ. Quanto autẽ in maioribus aliquis iustitiā transgreditur, tāto grauius peccat. Vnde cùm spiritualia sint temporalibus potiora, grauius peccatum est personas accipere in dispensatione spiritualium, quàm in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cùm aliquid personæ attribuitur præter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet, quòd dignitas alicuius personæ potest attẽdi dupliciter. Vno modo simpliciter, & secundùm se: & sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiæ donis. Alio modo per comparationem ad bonum cōmune . Contingit enim quandoque, quòd ille qui est minus sanctus, & minus sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter potẽtiam , vel industriam secularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad vtilitatem communem, secundùm illud 1. ad Corinth. 12. "Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem": ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minùs boni, melioribus præferũtur . Sicut etiam & Deus gratias gratis datas quandoque cōcedit minùs bonis. AD primum ergo dicendum, ꝙ circa consanguineos prælati distinguendum est. Quia quandoq; sunt minùs digni, & simpliciter, & per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus præferantur, est peccatum personatum acceptionis in dispensatione spiritualium. Quorum pręlatus ecclesiasticus nō est dominus, vt possit ea dare pro libito, sed dispensator: secundum illud 1. ad Corinth. 4. S"ic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei." Quandoq; verò consanguinei præ lati ecclesiastici sunt æquè digni, vt alij. Et sic licitè potest absque personarum acceptione consanguineos suos præferre: quia saltem in hoc præeminent, quòd de ipsis magis confidere potest, vt vnanimiter secum negotia ecclesiæ tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittẽdum , si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam præter dignitatem, bona ecclesiæ consanguineis dandi. AD secundum dicẽdum , quòd dispensatio matrimonij contrahendi principaliter fieri consueuit propter fœdus pacis firmādum . Quod quidem magis est necessarium cō muni vtilitati circa personas excellentes. Et ideo cum eis faciliùs dispensatur absque peccato acceptionis personarum. AD tertium dicendum, quòd quantũ ad hoc, ꝙ electio impugnari non possit in foro iudiciali, suf ficit eligere bonum, nec oportet eligere meliorem: quia sic omnis electio posset habere calumniam. Sed quantum ad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorẽ , vel simpliciter, vel in comparatione ad bonum commune: quia si potest haberi alsquis magis idoneus erga aliquam dignitatem, & alius præferatur, oportet quòd hoc sit propter aliquam causam. Quæ quidẽ si pertineat ad negotium, quantum ad hoc erit ille, qui eligitur, magis idoneus: si verò non pertineat ad negotium id quod cōsideratur vt causa, erit manifestè acceptio personæ. AD quartum dicendum, quòd ille qui de gremio ecclesiæ assumitur, vt in pluribus consueuit esse vtilior, quantum ad bonum commune: quia magis diligit ecclesiam in qua est nutritus. Et propter hoc etiam mandatur Deuteron. 17. " Nō poteris alterius gentis hominem facere regem, qui non sit frater tuus."