IN explicatione huius artic. primo notandum, quod hic & in sequentibus Diuus Thomas explicat materiam acceptionis personarum , de qua agit Arist. 5. Ethic. vbi videndi sunt interpretes: & explicat ibi quod materia acceptionis non solum est bonum sed minus malum: non tantum honor, sed onus: quia sicut accipit personam quis distribuens maius bonum minus digno, ita etiam in hoc quod im ponat maius tributum & onus magis digno aut saltim aeque digno. Et huius ratio demonstratiua est, quia minus malum bonum quoddam est, ac subinde qui minus malum imponit, bonum confert & sufficiens vt collatio iniusta sit si fiat propter indebitam causam.