IN explicatione huius artic. primò notandum, quòd hîc & in sequẽtibus D. Tho. explicat materiā acceptionis personarũ , de qua agit Arist. 5. Ethic. vbi videndi sunt interpretes: & explicat ibi quod materia acceptionis nō solum est bonum sed minus malum: non tantum honor, sed onus: quia sicut accipit personam quis distribuẽs maius bonum minus digno, ita etiā in hoc quod im ponat maius tributum & onus magis digno aut saltim æquè digno. Et huius ratio demō stratiua est, quia minus malũ bonũ quoddam est, ac subinde qui minus malum imponit, bonum confert & sufficiẽs vt collatio iniusta sit si fiat propter indebitam causam.