COMMENTARIVS. IN explicatione huius artic. primo notandum, quod hic & in sequentibus Diuus Thomas explicat materiam acceptionis personarum , de qua agit Arist. 5. Ethic. vbi videndi sunt interpretes: & explicat ibi quod materia acceptionis non solum est bonum sed minus malum: non tantum honor, sed onus: quia sicut accipit personam quis distribuens maius bonum minus digno, ita etiam in hoc quod im ponat maius tributum & onus magis digno aut saltim aeque digno. Et huius ratio demonstratiua est, quia minus malum bonum quoddam est, ac subinde qui minus malum imponit, bonum confert & sufficiens vt collatio iniusta sit si fiat propter indebitam causam. Secundo nota. Distinctionem fundamentalem D. Tho. in art. quod dignus aut dignior sumuntur dupliciter. Primo absolute & sic dignior dicitur simpliciter in ordine ad spiritualia qui magis de spiritu participat, & est ille qui plura habet dona spiritualia. Secundo. Dignus & dignior dicuntur comparatiue per ordinem ad finem qui intenditur in tali distributione hic & nunc. Et ille erit qui meliora potest exercere officia in consecutione talis finis. Tertio nota, quod quanuis Diuus Thomas in praesenti solum determinet de dispensatione bonorum spiritualium: eius tamen doctrina adaptari potest ad distributionem temporalium. Imo non potest vnum sine altero exacte intelligi. Quare ab interpretibus in hoc art. de vtraque distributione fit sermo: & nos tria agemus. Primo de conditionibus quae dignificant personam circa spiritualia. Secundo de ordine quem seruare debet distributor in distributione istorum bonorum . Et tertio de distributione bonorum temporalium. DVbium primum sit. Quaenam conditiones requirantur per se, vt persona censeatur digna bonorum spiritualium, & non loquimur in foro iudiciali sed in foro conscientiae. In hoc dubio tres communiter solent adhiberi conditiones iure naturali & diuino requisitae. Prima vitae probitas. Secunda , scientia aut doctrina. Tertia, industria in peragendis negotijs ad quae eligitur. Et quia ista fundamenta sunt praesentis doctrinae, sigillatim explicanda erunt. Prima conditio vitae probitas, colligitur ex Diuo Thoma in praesenti, vbi explicans qualis debeat eligi semper supponit bonitatem aliquam: & expressius quodlib. 8. artic. 6. vnde hominem existentem in peccato censet indignum , vt habetur in decreto. 8. q. 1. c. Moyses. &. c. licet. & etiam in Concil. Trid. a Sess. 22. vsque ad 24. vbi saepe replicat bonitatem eligendorum in diuersa officia. Vide Summistas verb. electio. specialiter Syluest. 1. §. 17. & 18. Adria. in 4. in materia de restitutione. Soto vbi supra art. 2. conclus. 5. & 6. specialiter Caietan. in praesenti, & in summa, verbo electio. & super Ioannem cap. vlt. vbi colligit hanc veritatem quia Christus volens designare Petrum in pastorem, interrogauit eum multoties dicens, Diligis me plus ijs: quasi innuens quod dilectio & maior dilectio requiratur in eligendo. Ratio huius solet assignari, quia in huiusmodi bonis quis designatur vt minister in domo Dei, ergo iniquum est si aliquis Dei inimicus eligatur. Qua ratione videtur vti Concil. Trid. Sessio. 24. cap. 12. vbi concludit, quod ea debet esse probitas ministrantium vt merito ecclesiae senatus dici possit. Confirmatur. Quia si verbi gratia, oeconomus introduceret operarios in vineam domini sui illi inimicos malum faceret, ergo a simili qui in vinea domini eligit operarios existentes in peccato mortali, peccatum committit. Ex quo sequitur quod si distributor aut elector, eligat aliquem de cuius virtute omnino ignorat, peccatum committit acceptionis: quia se exponit morali periculo eligendi indignum: non tamen tenetur ita curiosius occulta disquirere: quia interna virtus solum est more humano diiudicanda. Vnde satis fuerit, vel quod communiter aestimetur vir bonus, aut vero quod nullus requisitus illum peccatorem proclamet. In quo haec conditio differt ab alijs, quia scientia & discretio in agendis negotijs & huiusmodi alia sunt talis naturae quae certo cognosci possint a iudice & electore: gratia vero nec certo cognoscitur, ac subinde nec exactius inquirenda. Sed quaeres; Vtrum si distributor aut elector cognoscat aliquem esse in peccato mortali qui tamen vir bonus habetur communiter & solus distributor cognoscit tale peccatum : an eo casu possit iuste beneficium illi conferre ? Respondetur, quod in hoc nihil certum habetur, nam iura videntur solum exigere quod vir bonus aestimetur a populo, ita in. c. licet, iam citato: & cap. cum in cunctis. de electione. quod adducitur a Concil. Trid. Sess. 24. c. 12. vbi loquens de praelatis solum dicit quod virtus eorum debeat commendari nihil curans de occultis. & 1. ad Timot. 3. solum exi git episcopum irreprehensibilem , & certe loquitur de peccatis quae a populo diiudicari possunt. Vnde subdit, Oportet autem illum habere bonum testimonium etiam ab ijs qui foris sunt, & idem fere asserit de diaconibus. Cae terum doctores communiter videntur asserere, quod eligendus debeat esse in gratia. Et ita distribuens qui cognoscit peccatum eius qui eligendus est, consequenter eum debet iudicare indignum. Ita videtur Caietanus sentire in summa, verb. electio. & super Ioannem cap. vlt. & etiam Syluest. vbi supra. & videtur sententia D. Tho. quodlib. 8. citato. Verum tamen videtur dicendum, quod si distributor & elector secreto agnoscat peccatum maxime quod ex fragilitate commissum est, a quo & facile resurgere debet moraliter loquendo: poterit talem eligere si alioquin dignus habetur. Verum tamen si talis eligendus permanenter & per modum status sit in peccato, & hoc constet eligenti, non poterit illum eligere absque peccato, quantumuis scientia polleat: quia probabiliter imo certo moraliter aestimandum est quod peccatum huius fiet manifestum ac deterius. Haec intelligo dummodo eligens non cognouerit tale delictum per confessionem. Quia scientia haec non debet conducere ad dirigendam electionem publicam, vt late disseruimus super. 2. 2. q. 33. art. 8. dubio vltimo. Igitur sententia Diui Thomae interpretanda est, quod non liceat eligere existentes in peccato mortali quando illud peccatum est ex certa malitia & per modum status, aut vero quando de tali peccato constat. Secunda conditio principalis est scientia aut prudentia sine qua virtus non potest alijs prodesse. Conditio ista multoties ponitur a Sanctis. Et diffinitur in Concil. Trid. Sessio. 2. cap. 2. de episcopis, vbi dicitur, quod scientia polleant, & de alijs qui promouentur ad parochiale beneficium , habetur simile Sessio. 24. capit. 18. De his similiter qui in ecclesijs cathedralibus deputantur ad quasdam dignitates vt archidiaconi, habetur ibidem: & de ordinandis qualis scientia requiratur, habetur Sessio. 23. a cap. 3. vsque ad 14. haec conditio iure naturali & diuino requisita est, quia ministri ecclesiae instituuntur & deputantur vt instruant fideles, & specialiter episcopi & praelati, de quibus dicitur Actuum 20. "Attendite vobis & vniuerso gregi, idest, & vobis & alijs sapere debetis." Et subdit, "in quo vos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei." De sacerdotibus vero Micheae 2. " Legem requiram de ore eius, quia angelus domini exercituum est." Vide D. Clementem in epistola ad Diuum Iacobum, vbi refert sententiam B. Petri qui dicebat quantum necessaria esset scientia praelatis. Habetur episto tomo 1. Conciliorum. c. 33. Aduerte tamen, quod haec conditio non requiritur aequaliter in omnibus. Sed quemadmodum officia & beneficia sunt disparia, ita & scientia dispar requiritur & sufficit, semper tamen aliqualis. Ex quo sequitur quod peccat mortaliter qui bona ista spiritualia distribuit ignaris, vnde debet prae mitti examen vel per eligentem , vel per aequiualentem approbationem. Quod si obijcias illud quod habetur in cap. vnico de ordinatione per scrutinium facienda: vbi Innocen. 3. declarat quod episcopus illum debet aestimare dignum, de cuius indignitate non constat, ergo non requiritur quod elector aut distributor cognoscat positiue scientiam eligendi. Respondetur quod loquitur de approbatione publica quae fit quando ordinantur ministri in Ecclesia & episcopus quaerit ab archidiacono, Vtrum sciat illos dignos esse: non vero de alia approbatione de qua loquimur. Tertia conditio est prudentia & industria in rebus agendis. Conditio ista maxime requiritur in episcopis & praelatis, & habetur in Concilio Carthagin. 4. & refertur cap. qui episcoporum. dist. 23. & cap. Petrus. 39. dist. requiritur etiam proportionabiliter in his qui assumuntur ad exercendum aliquod officium ecclesiasticum. Caeterum in alijs beneficijs quae non exigunt peculiarem curam, aut circa proximum, aut in negotijs: conditio ista non ita exacte requirenda est. Huiusmodi sunt beneficia simplicia aut capellaniae. Quae vero ex his conditionibus praeferenda sit, Respondetur, quod absolute loquendo in electionibus virtus praefertur, & postmodum scientia consideratur: licet comparatiue aliquando econtra industria & prudentia praeferendae sint. Verum tamen quia scientia & doctrina quae requiritur multiplex esse potest in eligendis: & his temporibus controuertitur quaenam prae ferenda sit Theologia an Iurisperitia: ideo sit secundum dubium. DVbitatur secundo; Vtrum digniores reputandi sint caeteris paribus qui eligantur ad episcopale munus, Theologi an Iurisperiti? ¶ Arguitur primo & probatur, quod impertinens sit considerare quam facultatem profiteatur eligendus. Nam in electione Summi Pontificis qui omnibus ijs conditionibus maxime pollere debet, non consideratur si Theologiam aut Iurisprudentiam habeat: ergo nec in electionibus reliquorum episcoporum. Quod confirmatur, quia in eligendo Pontifice, ille dignior habetur qui prudentior est ad pacem seruandam , ad quod impertinenter se habet Theologia, vel alia facultas. Secundo. Officium pastoris potissimum consistit in gubernando Ecclesiam Dei, sed ad hoc munus magis praestat notitia Iuris Canonici quam Theologiae, ergo illi praeferendi sunt caeteris paribus. Maior probatur ex illo Actuum 20. "In hoc posuit vos Spiritus sanctus regere ecclesiam Dei." Quasi dicat, in hoc substantia pastoris sita est vt regat Ecclesiam. Minor probatur. Quia essentia Iuris canonici consistit in dirigendis rebus agendis. Tertio. Episcopalis dignitas potissimum consistit in potestate spirituali erga sibi subditos: sed exercitium huius potestatis magis pendet a Iure canonico quam a doctrina sacra, ergo ista praefertur. Maior probatur ex illo Matth. 17. "Tibi dabo claues regni caelorum," vbi Christus Dominus tradidit Petro officium pastoris, & illud explicuit per claues quae important iurisdictionem & potestatem spiritualem. Minor probatur. Quia Theologia speculatiua est, vt patet 1. par. quaest, 1. ergo per se non ordinatur ad dirigendum actiones. Quarto. Illa scientia dicitur commodior praelatis quae frequentius necessaria venit, sed huiusmodi est peritia iuris per comparationem ad Theologiam, ergo illa praefertur. Maior nota est, quia ideo scientia requiritur, quia sine illa episcopus non potest prae stare necessaria. Minor probatur, quia frequentiores sunt causae forenses & lites componendae & condendae leges, quam impugnatio haeresum, ergo ius canonicum quod in iudicijs & litibus versatur frequentius est. Quinto. Theologia solum requiritur in Episcopo vt doceat & praedicet legem Dei, sed hoc de facto non est necessarium in illo imo videtur impertinens, ergo. Minor probatur, quia frequentissimi sunt praedicatores & doctores vbique: ita vt non indigeat ecclesia doctrina pastoris. Pro explicatione nota, quod opinio Iurisperitorum docet quod simpliciter & absolute digniores reputandi sunt Canonistae quam Theologi. In casu autem particulari: vt verbi gratia, quando pullulant haereses, aut vero est inopia praedicatorum dignior censetur Theologus. Ita Hostiens. quem sequitur Panormit. in cap. 1. de consanguinitate & affinitate. & Iuniores ita premunt in hac parte, vt induxerint electores & distributores quod solum distribuant officia ista Iurisperitis, & hoc fuit in vsu paucis retro annis. Caeterum sententia omnium Theologorum est opposita & solet disputari. 2. 2. quaest. 85. art. 3. vbi Caietanus breuiter tetigit hoc: & Magister Soto vbi supra conclusione 10. PRO decisione verae sententiae, nota quod diuersitas opinionum consistit in non intelligendo officium praecipuum episcopi. Canonistae siquidem falluntur existimantes quod primum & per se munus pastoris est iudicare causas spirituales: quod patet alienum a veritate. Quia iudicare & componere lites quae contingunt inter fideles pertinet ad externam gubernationem Ecclesiae, praelati vero non positi sunt in hoc per se primo, vt consulant paci externae: sed internae virtuti. Igitur exclusa sententia & fundamentum Iuristarum. Sit conclusio certa, quod caeteris paribus praeferendi sunt Theologi ad episcopalem dignitatem. Probatur & est fundamentum huius sententiae. Quia praecipuum munus episcoporum est docere & praedicare, ad quod magis confert Theologia, ergo. Maior probatur ex illo Ioannis vltimo. vbi Christus ter dixit Petro: "pasce agnos meos & oues meas:" vbi (vt docent interpretes) tra ditur Petro dignitas episcopalis & praecipuum munus pastoris declaratur, igitur cum pascere non fiat per ius canonicum sed per Theologiam, consequenter &c. Ideo episcopus & pastor idem sunt officio & dignitate quod explicat Diuus August. epist. 59. adducens illud Pauli, dedit quosdam pastores & doctores. Idem probatur 1. Petri 5. "Pascite qui in vobis est gregem Dei: prouidentes non coacte sed spontanee secundum Deum." Et confirmatur, quia secundum fidem Episcopi successores sunt Apostolorum: sed praecipuum munus Apostoli est docere: ergo episcopi. Minor probatur Ioannis 15. "Ego elegi vos & posui vos, vt eatis & fructum afferatis & fructus vester maneat." Et Diuus Paulus 1. ad Corinth. 1. de se inquit, "Non misit me Dominus baptizare, sed euangelizare." & Marci vltimo. "Ite docete omnes gentes: & iterum praedicate Euangelium omni creaturae." Idem habetur 1. ad Timoth. 4. & 2. ad Timoth. 4. & videtur expressum in Concil. Trident. Sess. 24. cap. 4. qua ratione in Concil. Carthag. 4. praecipitur, vt cura viduarum & pupillorum committatur archipresbyteris vt episcopi orationi & doctrinae se totos traderent. Quod simile factum fuit ab Apostolis, vt refertur Actuum 6. & hoc refert etiam de mente Diui Petri. S. Clemens in epist. ad Beatum Iacobum iam citata. Habetur etiam hoc ipsum in cap. si quis. 36. distinct. & in cap. omnem. 38. distinct. Diuus etiam Gregor. lib. 2. epistolarum, epistola 39. vbi dicit, episcopi est de praedicationis ministerio semper cogitare. Vide multa quae dicit Diuus Bernardus lib. 4. de consideratione ad Eugenium. Sed contra arguis. Sequitur quod nullus potest eligi qui non sciat praedicare & docere legem Dei, ac subinde nullus Iurisperitus potest eligi in episcopum, postquam ille non potest exercere praecipuum munus praelati? Respondetur , quod nullus potest eligi qui non sciat sufficienter docere legem Christi: prout communiter fideles exquirunt & qui etiam non possit reddere rationem eius quae in nobis est fidei, vt inquit Paulus: siue hoc sciat ex professione Theologus, siue Iurisperitus aut vero alia via: & hoc efficaciter probat argumentum factum. Qua etiam ratio ne dum consecratur Episcopus exigitur ab illo vt iuret se vtrunque testamentum scire, quod autem sciat quaestiones quae in Theologia versantur, id non requiritur per se licet aliquando necessarium iudicabitur & semper vtile erit. Adhuc tamen instas. Nam sequitur saltim quod praelatus nunquam docens aut prae dicans populo, peccaret mortaliter non exercens id ad quod praecipue tenetur: & ita damnaretur omnes episcopi Iurisperiti & Theologi qui non praedicant. Respondetur negando sequelam : sat fuerit quod habitualiter sit sufficiens & paratus animo docere legem si opus fuerit: communiter vero melius est si hoc committat sibi auxiliaribus, qui valent exercere sapientius hoc munus. Secunda conclusio. Aliquando tamen poterit praeferri Iurisperitus, vt quando multa & grauia imminerent negotia & plures alioquin essent ministri Euangelij: aut quando eligendus esset peritissimus in iure, & ijs forte de causis honestabantur electiones & distributiones quibus paucis ante annis designabantur vt plurimum Canonistae in Episcopos: quanuis excessus ipse, si quis forte irrepserat, prudenter nunc & iuste fraenatur, dum eliguntur Theologi. Haec quae dicta sunt de distributione episcopatuum , dicenda sunt proportionabiliter de alijs officijs quibus potissimum incumbit aliqualiter pascere gregem, vt parochi, aut vero illi qui causas fidei exercent & iudicant: quanuis iam merito propter innumera negotia & lites emergentes debeamus laudare consuetudinem eligendi Iurisperitos ad fidei tribunalia, eo vel maxime quod semper sibi peritiores Theologos associant. Ex his sequitur, quod in examine beneficiorum non peccat, qui caeteris paribus Theologum acceptat: imo hoc facere tenetur. Addiderim etiam quod Theologus eligatur: quanuis Iurisperitus sit aliquantulum doctior in suo iure: quia plus iuuat ad confessiones audiendas & conscientias sedandas aliquanta Theologia, quam maior Iurisperitia, eo vel maxime quod Theologus scit se scire aut scit se ignorare, & ideo accuratius & melius disquirit veritatem. Ad primum argumentum respondetur, quod in eligendo pontifice, non ita attenditur scientia quam virtus & discretio: quia in ordine ad finem scientiae , habet ministros in omni facultate peritissimos, & ex alia parte non decet eius autoritatem vt immediate & per se ipsum doceat populum. Caeterum quia primus est & caput morale tenetur habere virtutem & prudentiam ad alios gubernandos . Ad secundum respondetur negando antecedens. Si per gubernare intelligas lites componere. Si autem intelligas praestare omnia illa quae necessaria sunt ad vitam spiritualem, concedo illud. Veruntamen in his primum locum tenet doctrina post virtutem , postmodum vero gubernatio in causis spiritualibus. Quo ordine id explicuit Christus Matth. 5. dicens praelatis, primo quod futuri essent sal, quod respondet virtuti. Deinde lux: quae respondet doctrinae. Et tertio ciuitas: quae respondet autoritati & iurisdictioni, & Diuus Paulus, dicens Actuum. 20. "Posuit vos regere Ecclesiam " &c. statim subdit. "Scio quod intrabunt post discessionem meam lupi rapaces in vos." Quasi diceret. In hoc primo posuit vos regere Ecclesiam Dei vt fidem defendatis. Ad tertium respondetur negando maiorem. Imo iudicialis potestas secundaria est. Quare episcopi pastores & patres dicuntur , non iudices. Illud autem, tibi dabo claues &c. potius est pro nobis, nam iuxta communem sententiam interpretum intelligitur locus ille primo de claue scientiae, deinde de claue potentiae. Quare notant quod in plurali dixit: tibi dabo claues. Imo etiam si ibi tantum loquatur de autoritate iurisdictionis nihil contra nos: quia primo dixit, super hanc petram aedificabo Ecclesiam: quod communiter interpretantur de autoritate Pontificis & de cognitione fidei & legis euangelicae. Ad quartum respondetur, quod eodem argumento probares episcopum magis debere esse liberalem aut misericordem, quia frequentiores casus occurrunt in quibus vtendum est liberalitate aut pietate quam scientia. Respondetur ergo, quod necessitas scientiae non sumitur ex frequentia occasionum: sed ex natura officij, quod primo doctrinam exigit. Imo vero tenetur episcopus multoties se abstinere a negotijs huiusmodi vt con templationi & doctrinae se tradat: committendo administrationem causarum sibi inferioribus. Et istis conuenit illud quod dictum est Moysi Exod. 18. "Esto tu populo in his quae ad Deum sunt vt referas quae dicuntur ad eum, ostendasque illis caeremonias & ritum & viam per quam ingredi debeant: prouide autem viros timentes Deum & constitue eos iudices." ¶ Ad vltimum respondetur, quod prae dicantium multitudo non tollit aut minuit obligationem praelati qui ex officio hoc ipsum munus tenetur praestare saltem quoad sufficientiam, qualiter intelligitur illud. 1. ad Timoth. 3. oportet episcopum doctorem esse, idest habere sufficientiam doctrinae . Vide de his interpretes. 22. quaest. 2. super art. 8. Concil. Triden. Sess. 7. cap. 1. de reformatione. & Sess. 22. cap. 2. Gratia. dist. 23. 24. & 38. Vbi haec eadem requirit in episcopo. DVbium tertium. Vtrum distribuentes peccent mortaliter non eligendo digniorem . Pro parte negatiua arguitur primo. Nam D. Paul. 1. ad Timoth. 3. & ad Titum . 1. Ponens conditiones eligendi, non loquitur comparatiue sed absolute dicit illum debere esse virum probum & doctorem &c. Ergo distributores hoc solum tenent considerare & non requiritur quod digniorem eligant. Confirmatur, quia eligentes dignum tribuunt Ecclesiae ministrum congruentem, ergo faciunt opus bonum, ac subinde non peccant mortaliter non eligentes digniorem. Secundo, eligendo dignum fit satis intentioni Ecclesiae, ergo non tenetur eligere digniorem. Antecedens probatur, quia Ecclesia solum requirit per se idoneos ministros. 1. Corinth. 4. "hic iam quaeritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur." Non dicit fidelior, & illud etiam , qui idoneos ministros nos fecit noui Testamenti . Item illud: sic nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum Dei, ergo solum requiritur quod eligantur idonei ministri. Confirmatur primo. Si dominus praecipiat oeconomo, vt aliqua bona distribuat pauperibus, non tenetur sub mortali quaerere magis egenos, ergo nec distributor bonorum spiritualium cui praecipitur, vt eligat ministros dignos, non tenetur quaerere nec eligere digniores. Confirmatur secundo. Nam si eligatur dignior ipse dignior satisfacit suae obligationi praestando illud munus quod valeret exercere minister dignus, ergo ipse distributor solum tenetur eligere dignum. Consequentia inde patet, quia qui eliguntur solum tenentur praestare dignum officium, ergo & distributor solum tenetur de hoc ipso prouidere: quod facit sufficienter eligendo dignum. Antecedens vero probatur, quia ille dignior non tenetur sub mortali exercere meliora opera quae potest, ergo satis est si digne operetur. Tertio. Ista officia tantum habent oneris quantum honoris. Ergo non pecco mortaliter si ab illis excipiam digniores. Imo aequum videtur quod isti digniores non ijs officijs grauentur. Quarto. Sequitur, quod illae leges quae praecipiunt ministrum fore eligendum de gremio solum vnius Ecclesiae aut oppidi essent iniquae: consequens est contra communem vsum approbatum a summis Pontificibus, ergo. Sequela patet quia saepe in tali Ecclesia aut oppido non est minister dignus, aut vero extra ipsam digniores reperiuntur . Quinto. Sequeretur quod electores & distributores tenerentur magna cura digniores requirere. Consequens est falsum & contra consuetudinem episcoporum , ergo & antecedens. Confirmatur, quia eo ipso quod praeceptum est de non eligendo indigno praetermisso digno: tenentur electores maxima cura inquirere an iste sit indignus, ergo a simili si praeceptum est de eligendo digniore magna diligentia erit adhibenda sub eodem praecepto. Sexto. Sequeretur quod etiam officia quae distribuuntur apud religiosos & in alijs communitatibus , necessario sint distribuenda dignioribus? Consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia illa officia & spiritualia sunt & honorifica. Minor probatur, quia communiter ista officia distribuuntur a Praelato pro suo marte & ad nutum, & etiam quia subditi eligunt quem maluerint. Septimo, confirmator non peccat mortaliter in confirmando minus digno, vt patet ex vsu approbato a viris sapientibus & timoratis, ergo nec elector tenetur eligere di gniorem. Confirmatur , quia resignatores beneficiorum spiritualium non resignant digniori sed sibi amico aut consanguineo, & tamen nullus propter hanc causam damnat illos ad mortale, ergo id ipsum dicendum erit de praecipuis electoribus. Non enim est maior ratio quare reperiatur acceptio personarum in distributione, quam in resignatione aut confirmatione. Octauo. Sequeretur quod teneantur reges sub mortali promouere episcopum ab vna Ecclesia ad aliam pinguiorem, quando constat, quod dignior est alijs qui nouiter eligendi sunt, consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia ex eo quod iste deputetur huic Ecclesiae non fit impotens , nec amittit ius vlterioris promotionis ad maius prae mium, ergo distributor tenetur &c. Minor probatur, quia in Hispania est consuetudo maxime nunc temporis non promouendi huiusmodi episcopos, & haec consuetudo approbata est a viris sapientibus huius regni. Tandem arguitur. Ex ca. monasterium. 16. q. 7. vbi habetur, quod si quis monasterium aut oratorium instituerit, licite potest quem maluerit presbyterum deputare in tale officium, dummodo hoc fiat de licentia episcopi. Et qui eligitur non sit malus, ergo satis fuerit ad electionem iustam, non eligere indignum. In hoc dubio est opinio quorundam Iuristarum, qui dicunt non esse peccatum mortale, si eligatur dignus praetermisso digniore. Ita tenet glossa super cap. licet. 8. quaest. 1. & super cap. tertium, de iure patronatus. Et super capit. 2. de officio custodis. & autores huius sententiae referuntur a Couar. in relectione super regula peccatum, parte. 2. nu. 3. Et etiam refertur Caietanus in hanc sententiam Ientaculo vltimo. quaest. 4. PRO decisione nota primo, quod in prae senti loquimur solum in foro conscientiae: nam in foro iudiciali certum est, quod si eligatur solum dignus electio tenebit: nec potest irritari, quod docet Diuus Thomas hic ad tertium: quamuis multi Iuristarum oppositum doceant: impugnantur tamen efficaciter ratione Diui Thomae: quia alias nulla esset electio firma in foro iudiciali de qua non insurgerent innumerae lites. Et ra tio ista magnificatur a Couarru. & a Iuristis qui consentiunt cum Diuo Thoma, & est fere communis in schola illorum. Secundo nota, quod in officijs ecclesiasticis sunt duo consideranda . Primum est onus & labor ipsorum officiorum. Et secundum, honor & dignitas eorundem. Et ista duo sic connexa sunt, vt primum sit praecipuum & quod maxime attenditur tam ab eligentibus quam ab electis. Quod iuxta communem interpretationem intelligitur. 1. ad Timoth. 3. cum dicit Apostolus, "Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, id est officium operosum & maximi oneris." Secundum autem, scilicet honor, consequenter se habet: sic tamen, quod postquam coniuncta considerantur: vtrunque attenditur necessario a distributore. Sit prima conclusio. Non eligere digniorem potest esse solum veniale propter imperfectionem actus aut ex paruitate materiae: quod in omnibus alijs peccatis mortalibus ex genere contingit. Et etiam aliquando propter paruitatem excessus ipsius dignioris ad dignum. Ratio huius conclusionis est, quia quando modicus excessus interuenit minima iniuria fit digniori non electo. Ex quo sequitur, quod vterque absolute censeatur habere ius ad tale beneficium : quia quasi aeque dignus reputatur vterque, siquidem in minimo excedit alter & parum pro nihilo reputatur: & hoc necessarium est dicere, tenendo nostram conclusionem: quia impossibile est, quod in tali casu solus dignior habeat ius ad beneficium, & quod non peccet mortaliter distributor in conferendo beneficium alteri. Et hoc est verum loquendo de distributore absolute: nam si electores astringantur iuramento se electuros digniorem: absque dubio peccant mortaliter: si talem digniorem non eligant, quantumcunque in minimo excedat. Ratio huius est: quia iuramentum illud obligat sub mortali secundum rigorem promissionis. Ex quo sequitur, quod scholares peccent mortaliter, si cognoscentes aliquem digniorem, quantumcunque excessus sit minimus: si nihilominus non praestent suffragium illi ad cathedram obtinendam: quia iurant se electuros digniorem. Secunda conclusio . Eligere dignum prae termisso digniore est peccatum mortale ex genere suo. Probatur hoc primo in Concilio Basiliensi in Sessione 12. decreto de electionibus episcoporum & praelatorum: vbi refertur iuramentum quo ipsi electores astringuntur ad eligendum illum quem cognouerit vtiliorem esse Ecclesiae. Et concilio Trident. Sessione 24. capit. 1. vbi diffinitur mortaliter peccare electores: nisi eligant illos quos reputant digniores. & capit. 18. praecipitur quod Episcopus ex nominatis ab examinatoribus tanquam dignis, exquirat ipse digniorem & illum eligat. & in capit. vnico, vt ecclesiastica beneficia sine diminutione conferantur digniori. Innocentius Tertius grauiter reprehendit quendam episcopum, eo quod non elegerit digniorem. Idem ex Diuo Leone in capit. Metropolitano, distinct. 63. & in capit. Moyses. 8. quaestione. 1. & Diuus Augustinus multa dicit in epist. 29. & refertur a glossa super capit. 2. Iacobi. Diuus Thomas 2. 2. quaestione 185. artic. 3. & quodlibeto. 4. art. 15. & quodlibeto. 6. artic. 9. & quodlibeto. 8. artic. 6. & est communis sententia Theologorum quos refert Soto vbi supra conclusione . 9. & etiam Iuristarum quos refert Couarruuias vbi supra. ¶ Ratione probatur secundo, quia prae termittere digniorem sine causa debita, acceptio est personarum, ergo est peccatum mortale ex genere suo. Antecedens patet, quia beneficia dignitates sunt & honores in bonum Ecclesiae & etiam in bonum ipsius electi ordinata, ergo distribuere ista sine debita causa & ordine erit peccatum mortale. Praeterea, quia distributores & electores non habent dominium beneficiorum: sed tantum sunt dispensatores, ergo tenentur distribuere iuxta voluntatem Dei, qui semper intendit meliora. Et confirmatur. Quia si Ecclesia haberet actu ministrum digniorem: peccaret mortaliter qui illum ministrum impediret ab executione sui muneris, ergo etiam peccat mortaliter distributor & elector qui illum ministrum non eligit. Tandem colligitur haec veritas ex electionibus a Deo factis in veteri Testamento: vbi semper elegit meliores. Patet in Moyse, qui electus est a domino dux & pastor vniuersi populi, & ille laudatur prae omnibus alijs Numer. 12. vbi dicitur quod erat vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Similiter Saul eligitur a Deo in Regem & de illo habetur 1. Regum. 8. quod erat electus & bonus. & non erat vir de filijs Israel melior illo. & 1. Regum. 18. de electione Dauid, hoc ipsum patet, de quo dicitur Deum inuenisse virum iuxta cor suum. Et in nouo Testamento Christus elegit meliorem in Pontificem , & ad hoc innuendum dixit Petro ter Ioannis vltimo, "Diligis me plus ijs", quasi id necessarium supponens, ergo & alij distributores & electores tenentur meliores eligere. Ad hoc propositum Concilium Tridentinum supra capit. 18. Praecepit vt solus episcopus digniorem examinaret: vt videlicet digniorem eligeret. Tertia conclusio. Contingere potest, vt sit iustum imo aliquando necessarium eligere minus dignum, relicto digniore, qui etiam intendit tale beneficium. Verbi gratia, vacant simul duo beneficia: alterum simplex & pingue: alterum vero parochiale & tenue: & non sunt nisi duo oppositores: in isto casu non debet eligi dignior in beneficium magis pingue. Ratio huius est, quia tunc expedit bono communi ipsius Ecclesiae vt qui dignior est, praeficiatur beneficio parochiali cui annexa est cura animarum. Ex quo sequitur primo, quam dissonum est quod in dioecesibus sint beneficia simplicia pinguiora curatis: nam tunc vel minus dignus debet habere curam animarum vel magis digni debent esse minus stipendiati. Secundo. Sequitur, quod eligere minus dignum relicto digniore non est intrinsece malum: quia potest honestari ex circunstantijs superuenientibus. Tertio. Sequitur, quod maior dignitas etiam si sit notabilis non semper praestat ius ad obtinendum beneficium hic & nunc, sed quandoque potest de facto illud tollere. Itaque bene dicimus in casu posito: quod iste dignior non comparat sibi beneficium nec habet ius ad illud hic & nunc quia dignior est. Fundamentum omnium istorum est: quia dignitas & maior dignitas non sem per considerantur absolute sed aliquando comparatiue, & haec comparatio debet fieri non solum inter personas aut officia vel beneficia: sed potissimum in ordine ad finem, qui intenditur hic & nunc. Et ne videantur ista singularia: ponuntur alia exempla in quibus hoc necesse est dicere. Verbi gratia. Si maior pars eligentium firmiter decreuit eligere minus dignum ita vt moraliter sit euidens quod talis euadet electus: minor pars illius communitatis poterit se conformare cum maiori eligendo minus dignum. Probatur, quia in isto casu impossibile est eligere digniorem: ergo isti non tenentur illum eligere. Secundo. Quia bonum est communitatis vt electiones pacifice fiant ex quo sequitur, quod elector consequatur bonum commune quod maxime intendere debet: & electus animo aequiori gubernabit communitatem, quam si a paucioribus eligeretur, ergo iste talis poterit eligere minus dignum: imo vero est casus in quo non solum potest iuste eligere minus dignum, sed quod etiam teneatur. Verbi gratia, Si sunt tres oppositores alter dignus, secundus dignior, tertius dignissimus & si ego praesto suffragium dignissimo & non adiuuo volentes eligere digniorem euadet electus minus dignus, tunc teneor praetermittere dignissimum, & eligere saltim digniorem. Probatur, quia ego teneor eligere digniorem possibilem hic & nunc: sed ille medius hic & nunc est dignior qui potest eligi: ergo illum teneor eligere. Et confirmatur. Nam alias eligeretur minus dignus mea culpa, ergo teneor eligere digniorem illum medium. Antecedens patet, quia ego possem impedire electionem minus digni & teneor, quia elector sumet: id facere possum, ergo &c. ¶ Sed contra doctrinam praedictam sunt tria argumenta. Primo, nam sequeretur, quod in aliquo casu liceret eligere indignum simpliciter. Vt si verbi gratia, maior pars eligentium infallibiliter eliget talem indignum, potero me conformare cum maiori parte propter bonum communitatis & pacis. Secundo. Qui in praedicto casu eligunt dignum praetermisso digniore peccant mor taliter, vt manifestum est, ergo ego non possum me conformare cum illa maiore parte quae deserit digniorem. Probatur consequentia, quia alias cooperor peccato illorum ac subinde pecco in id ipsum. Tertio. Ego teneor in his electionibus deferre honorem digniori quoquo modo possum, ergo teneor isti digniori suffragium praestare: quanuis a maiori parte deseratur. Nihilominus respondetur ad primum negando sequelam: quia eligere indignum, est intrinsece malum: & ideo electores & cooperatores peccant mortaliter in tali electione. Idem dicendum est de iudicibus & consulibus atque rectoribus populi: quod quanuis maior pars velit proferre sententiam, iniustam quidem in re, aut vero aliquid decernere in damnum communitatis, non potest iste se conformare cum maiore parte iudicum. Ad secundum respondetur, quod formaliter iste non consentit actui & peccato aliorum: sed coactus a maiori parte & quasi ex necessitate materiae conformat se cum maiore parte propter bonum finem, scilicet, propter pacem communitatis, quam potissimum intendit: vnde iste non est cooperator illius iniustae distributionis. Si autem arguas: quod iste talis voluntarie eligit minus dignum: quia exercet voluntarie actum eundem, quem praestant iniqui electores, ergo peccat. Propter hoc argumentum Ioannes de Medina tractatu de rebus restituendis, quae stione. 7. tenet contra nostram sententiam. Nihilominus tamen nos respondemus, quod iste elector non directe intendit inaequalitatem neque eam assumit vt medium ad pacem communitatis seruandam: sed iudicans prudenter esse impossibile, quod talis indignus non euadat electus, intendit euitare iniustam electionem, quae secundum se est mala. ¶ Secundo respondetur, quod ille minus dignus in casu posito simpliciter est dignus. Eligere autem dignum non est malum secundum se: nisi adfuerit dignior qui possit eligi, & quia in illo casu nullus est de facto dignior qui possit eligi supposita determinatione maioris partis eligentis minus dignum, consequenter iste talis, qui se conformat cum hac maiori parte eligenti, non peccat: sed prudenter facit. Ad tertium communiter dicitur, quod honor annexus ecclesiastico beneficio non ordinatur proxime & per se in bonum peculiaris personae eligendae, sed in bonum ecclesiae & communitatis. Quare si bonum Ecclesiae aut communitatis sequatur ex tali electione, tenebitur elector suum praestare suffragium illi personae: non autem si bonum illud solum cedat in bonum particulare. Ego tamen aliter existimo, quod quanuis bonum & honor quae interueniunt in beneficio ecclesiastico, primo & per se respiciant bonum commune: tamen consequenter respiciunt eligendum, quare multoties tenebitur elector praestare suum suffragium digniori, quanuis non euadat electus. Verbi gratia, in electione cathedrarum, vbi multum interest honori & vtilitati dignioris, quod plura habeat suffragia: quanuis non obtineat cathedram. Similiter aliquando erit eadem obligatio in electionibus praebendarum, quae ad vota capituli distribuuntur. Igitur ad argumentum respondetur, quod quotiescunque non imminet maius bonum cui elector consulere debet: tenetur suffragium praestare dignioribus: vt qui immerito ab alijs reijciuntur: aliqua saltim pro se agnoscant suffragia. Resolutorie ergo dicimus quod eligere dignum praetermisso digniore, est malum intrinsece, quando fit propter indebitam causam. Si vero non eligatur qui est alias dignior, propter causam rationabilem, tunc non est vitiosa electio, imo nec formaliter praetermittitur dignior: quia in illo casu non est eligibilis, nec tenetur elector talem digniorem eligere: imo interdum peccaret suffragando. Ad argumenta in principio facta respondetur. Ad primum respondent quidam, quod Diuus Paulus ibi solum considerat onus & laborem beneficiorum, ac subinde non facit comparationem: quia in ordine ad laborem impertinens est maior vel minor dignitas. Explicatio est Caietani in Ientaculo vltimo citato, quam colligit ex primis verbis Pauli cum dicit, bonum opus deside rat. Sed mihi non placet haec intelligentia, quia Diuus Paulus ibi constituit absolute conditiones quae dignificant episcopum: & huiusmodi indifferenter necessariae sunt ad beneficia siue secundum quod onus, siue secundum quod honores sunt. Itaque illae conditiones necessariae sunt qualitercunque episcopus consideretur. Alij dicunt, quod Diuus Paulus eas apposuit conditiones episcoporum, quae solum possunt reperiri moraliter loquendo in viris dignissimis, ac subinde de dignioribus, imo de dignissimis loquutus est. Sed neque ista explicatio placet, nam ibi ponuntur conditiones, quae in omnibus Episcopis & electionibus eorum considerandae sunt. Vnde & Theologi, ex isto loco Diui Pauli non tantum colligunt conditiones pro dignissimis, sed etiam pro dignis & dignioribus. Respondetur ergo ad argumentum negando consequentiam. Nam illud est argumentum negatiuum, qua propter inefficax est. Nihil enim valet consequentia, Diuus Paulus ibi non loquitur comparatiue, ergo & electio non facienda est comparatiue. Sit ergo satis, si ex concilijs, & ex doctrina Sanctorum & ratione naturali sit comparatio facienda in talibus distributionibus. Ad confirmationem respndetur negando, quod ille qui in praesentia dignioris eligit dignum, faciat bonum opus imo peccat: quia impedit ne Ecclesia consequatur digniorem ministrum. Quare licet absolute loquendo eligere dignum bonum sonat: nihilominus tamen, eligere illum relicto digniore, sonat malum. Exemplum huius est. Succurrere extreme indigenti extraneo, bonum sonat: veruntamen, si ex hoc quod illi subuenias, omittis prouidere necessitati parentis vel consanguinei extreme indigentium, peccatum est. De quo supra quaestione 26. artic. 8. & quaest. 31. arti. 3. dictum est a nobis. Ad secundum nego, quod Ecclesia non semper requirat meliores ministros ab electoribus, quia illa semper intendit crescere: & hoc maxime fit, crescente dignitate ministrantium. Iuxta illud, ad Ephesios. 2. " In quo omnis aedificatio constructa crescit in templum Sanctum in domino: in quo & vos aedificamini inhabitaculum Dei." Ad primam confirmationem respondetur, quod si dominus praeciperet oeconomo, vt distribueret bona sua pauperioribus: peccaret mortaliter, si solum distribuat pauperibus qualitercunque indigentibus. Ita etiam quia dominus, vt patet ex dictis, habet eam voluntatem vt electores requirant & examinent magis dignos, non satisfaciunt electores, dignioribus omissis, eligendo dignos. Ad secundam confirmationem. Respondetur, negando quod satisfaciat dignior per opera & officia mediocria: sed tenetur pro virili laborare in officio sibi iniuncto: ita vt quemadmodum alios excedit dignitate, & propterea electus est: ita etiam opera excellentiora tenetur exhibere. Et hoc colligitur Matthaei 25. & Lucae 12. vbi pater familias plus exquisiuit ab illis qui plura talenta acceperunt. & Lucae 19. vbi habetur, seruus qui cognouit voluntatem domini & non se praeparauit, vapulabit multis &c. & subdit. Omni autem cui multum datum est & multum exigetur ab eo. Ex quo sequitur, quod dignior teneatur multa opera praestare, quae non tenetur de facto minus dignus. Verbi gratia, Si dignior valeat reuincere publicum haereticum, tenebitur sub mortali praedicare aut disputare: & tamen minus dignus excusabitur ab huiusmodi opere, quia propter diminutam eius scientiam , prudenter dubitat de foelici exitu illius disputationis. Nota tamen, quod non tenetur sub mortali, qui dignior est, semper & omnia opera exercere meliora, quam dignus: sed in casibus, vbi ratio id postulauerit, quod non potest certa regula comprehendi: sed prudentia opus est. Ad tertium respondetur, quod ista officia plus habent laboris quam honoris: imo per se primo instituta sunt & donantur vt onera, non vero vt munera vel praemia. Quare si attendamus id quod per se primo beneficium habet, nulla fieret iniuria digniori prae termisso: quia proprie non dicitur quis habere ius ad laborem, vnde nec proprie iniustum patitur hac ex parte si praecise consideretur. Et in hoc sensu Caieta. vbi supra. di xit, non peccare mortaliter qui praetermittit digniorem. Et eius sententia in isto sensu communiter acceptatur a magistris nostris. Caeterum si consideretur id quod secundario habent beneficia, peccatum mortale erit, non distribuere dignioribus. Ad quartum respondetur, quod Ioannes Maior in. 4. distin. 24. quaest. 8. & 9. tenet, huiusmodi leges quae determinant electiones ad certum locum aut Ecclesiam, non esse iustas nec ferendas. Et praeter argumentum factum, confirmat suam sententiam ex cap. ad decorem de institutionibus. vbi Innocentius Tertius, reprehendit Patriarcham Hierosolymitanum, eo quod omnia beneficia Ecclesiae Constantinopolitanae distribueret Venetis: & ideo praecipit vt in ecclesijs illis eligantur & praeficiantur literati & magis idonei vndecunque originem duxerint: & adducit illud quod habetur Actuum 10. nam in omni gente, qui facit iustitiam acceptus est illi. Nihilominus sententia opposita communis est: quam docet Diuus Thomas hic ad quartum. & videndus est Soto vbi supra ante decimam conclusionem. & Couarru. & ratio Diui Thom. hoc conuincit, quia regulariter loquendo electi de gremio Ecclesiae magis diligunt illam magisque resident: & hoc adeo verum est, vt oppositum non sine temeritate dicatur: & ita istae leges consuetudine a tempore nascentis Ecclesiae, & Decretis Pontificum approbatae sunt. Colligitur haec veritas Deuterono. 17. "Non poteris eligere alterius gentis hominem in Regem & qui non sit frater tuus." Vide Diuum Hieronymum super illud Oseae 2. "Dabo eis vinitores ex eodem loco." Vbi per vinitores intelliguntur Apostoli. Et eadem ratione communiter Sancti dicunt, quod Christus elegerit ex sibi consanguineis, & notis in Apostolos. Quare ad argumentum factum respondetur, quod nunquam licebit eligere indignum, etiam si huiusmodi leges existant, quae determinant eligendos ad certum locum. Quod si non fuerint digni in tali loco vel ecclesia, suspendatur electio, vel saltim de licentia Episcopi aut Pontificis, si opus fuerit, eligatur pro ea vice extra gremium qui dignus habea tur. Nec inconuenit ad aequitatem istarum legum, quod alij extra ecclesiam illam digniores existant: nam propter rationes supra dictas digniores reputantur, qui sunt intra gremium ecclesiae eiusdem, licet non abundent scientia & industria: quia hoc compensant dilectione & residentia, quibus maxime ecclesia solet augeri. Ad caput illud Innocen. respondetur, quod ideo reprehenditur Patriarcha ille, quia cum illic non essent huiusmodi leges, dispensabat beneficia solum Venetis, omittendo digniores Constantinopolitanos, & etiam quia pollicitus fuerat se hoc facturum quando electus est, vt patet ex verbis extremis illius capitis. Veruntamen circa huiusmodi leges nota primo, quod non debent condi frequenter. Alias communia beneficia, quasi ad ius haereditarium reducerentur & desidiosi efficerentur eligendi: eo quod iam esset lege firmatum, qui deberent eligi in hac vel in illa ecclesia. Secundo nota, quod rationes D. Thomae sufficienter honestant huiusmodi leges absolute loquendo: nihilominus tamen aliae causae particulares exquirendae sunt a confirmatoribus istarum legum, vt iuste & prudenter ferantur: alioquin esset iustum pro omnibus ecclesijs & populis eas dare leges: siquidem omnes possent dicere, eligo meos quia magis diligunt suam ecclesiam, magisque resident. Causae ergo quae particulariter requirendae sunt, tales debent esse, videlicet, quod in ecclesia abundent sapientes, aut quod experientia compertum sit, quod extranei in tali ecclesia vel oppido solum curant expilare subditos, vel quod ex talibus legibus excitentur de facto ad studia colenda naturales: qui alias desides existerent, & ignari. Possemus disputare in praesenti, An sicut leges de eligendo solum de gremio huius ecclesiae iustae sint: ita etiam licite & sine vitio acceptionis personarum possint esse leges de non eligendo de ista ecclesia, aut de conuentu illo, vel intra tale tempus, vt post quadriennium transactum: qualiter solent esse apud religiosos: & idem dubium est de alternatiuis. Respondetur nihilominus breuiter, quod istae leges possunt honestari ex fine superueniente, maxime propter bonum pacis. Verumtamen raro concedendae sunt: quia bonum pacis & virtutis commodius seruatur, & consequitur eligendo digniores quoscunque, & a quocunque loco existant. Et quidem multi ambitio si lites fingunt aut excitant, vt in eas leges superiores inducant & sibi arripiant ex lege alternante : quod alioquin indigni aut minus digni non consequerentur. Quod maxime aduertant legislatores praesertim in officijs supremis, ad quae digne suscipienda vix potest vnus aut alter inueniri. Ad quintum argumentum respondetur concedendo, quod electores tenentur exquirere digniores: verumtamen hoc moraliter fieri debet, vt pro beneficijs maioribus, qualia sunt Episcopatus, Abbatiae, & praebendae cathedralium ecclesiarum, requirantur vniuersitates, collegia & conuentus. Verumtamen in alijs beneficijs minoribus sat fuerit, si ex oppositoribus qui occurrunt eligat distributor digniorem , quanuis si fuerit inopia concurrentium aut specialis necessitas ecclesiae vel monasterij, tenebitur elector inquirere ministrum dignum & digniorem. Ad sextum respondetur, concedendo sequelam: & oppositum est plusquam temerarium: quia religio est spiritualis quae dam respublica in qua necessaria sunt ista officia & beneficia ad sui conseruationem, ergo distribuenda sunt dignioribus secundum leges iustitiae. Probatur consequentia a paritate rationis, sicut in distributionibus officiorum quae fiunt in ecclesia. Verumtamen distinguenda sunt duo genera officiorum in religionibus. Nam quaedam simul officia & beneficia sunt, vt Praelatiae, Prioratus, & officium lectoris. Et huiusmodi absque dubio secundum leges iustitiae distribuenda sunt. Alia vero officia sunt, quae dicuntur amobilia ad nutum, vt Supprioratus, Vicariae, &c. Et huiusmodi non exigunt rigorem iustitiae distributiuae: quia potius assumuntur tales personae in coadiutores praelati, quam in officium aut beneficium spirituale. Vnde praelatus potest quem maluerit sibi asso ciare, dummodo non sit infestus & damnosus communitati. Ad septimum respondetur, quod confirmatores possunt & debent confirmare electionem factam de digno, etiam vbi dignior praetermissus est. Ratio huius est primo, quia iste dignus magis gratus est electoribus, & ideo moraliter loquendo magis vtilis erit vnitati & paci ipsius communitatis: quare talis electus vestitus ijs circunstantijs hic & nunc dignior censetur vt in plurimum. Praeterea, quia confirmator est quasi iudex superior, qui secundum scientiam publicam cognouit illum fuisse approbatum a capitulo, ergo quanuis scientia priuata cognouerit praetermissum fuisse digniorem: tenetur confirmare dignum electum. Probatur consequentia exemplo Iudicis secularis, qui tenetur iudicare secundum allegata & probata: non autem secundum scientiam particularem. Haec maxime verum habent quando confirmator subditur alteri superiori ad quem possunt appellare electores, si electio non confirmetur: quia tunc occurrere debet, & tenetur litibus insurgentibus. Praeterea. Verum habet quando solum est vnicus confirmandus, nam si offerantur plures confirmandi, confirmator tenetur digniorem designare: quia tunc non solum est confirmator, sed etiam habet vices eligentis. Ad argumentum ergo respondetur, negando paritatem rationis: quia confirmator non cooperatur actui eligentium, nec vere eligit aut distribuit: quare non tenetur ad regulas eligentium aut iustitiae distributiuae: sed solum est quasi superintendens supponens distributionem iam factam ab electoribus: quanuis incomplete. Et haec doctrina approbata est a communi vsu sapientium, qui non audent cassare electiones quae fiunt de digno praetermisso digniore. Ad octauum respondetur, quod si attendamus naturam episcopatus, isti ascensus damnandi sunt: sicut damnatur ascensus ad secundas nuptias, viuente priori vxore. Quare Diuus Paulus 1. ad Timotheum 3. volens explicare indissolubilitatem episcopi a sua ecclesia, dixit: "episcopum de bere esse vnius vxoris virum." Verum tamen iam supposita conditione status hominum, liciti sunt & quandoque approbantur isti ascensus, vt honor excitet, quos charitas deberet impellere. Occasione vltimi argumenti. DVbitatur quarto, Vtrum qui habent distribuere beneficia iure patronatus, teneantur semper praesentare digniorem. Prima opinio quorundam Iuristarum, qui tenent satis esse in omnibus his beneficijs eligere dignum: & fundamentum illorum est dictum cap. monasterium. Alia opinio per oppositum docet, quod omnia ista beneficia distribuenda sunt dignioribus a patrono, & fundamentum eorum est, quod postquam beneficia ista instituta sunt, iam facta sunt bona communia ecclesiae, ac subinde secundum regulas iustitiae distributiuae dispensanda sunt sicut bona alia communia. Tertia opinio communis est, quod pro beneficijs simplicibus non tenetur patronus laicus praesentare digniorem: bene tamen pro beneficijs quibus annexa est cura animarum. PRO decisione huius rei sit prima conclusio. Peccat mortaliter patronus qui non designat digniores ad episcopatus obtinendos: vt verbi gratia, si Rex Hispaniae qui hoc iure gaudet, solum eligeret dignos pro toto regno aut pro Insulanis: peccaret grauiter. Probatur ex Concilio Tridentino Sessione 6. capit. 1. decreto de reformatione. vbi vniuersaliter dicitur, quod eligendi sunt digniores. & in cap. 18. Sessione 24. Insuper in cap. episcoporum. distin. 91. Probatur ratione. Quia iniquum esset in toto regno solum eligere dignos in praesentia digniorum pro eximijs beneficijs, qualia sunt episcopatus, ergo nec Rex potest hoc facere nec Pontifex concedere. Secunda conclusio. Qui asserunt patronum laicum posse instituere dignum in beneficijs simplicibus: tenentur dicere, quod possit hoc ipsum in beneficijs habentibus curam animarum. Probatur ex cap. monasterium. a quo ipsi colligunt suam sententiam. Nam ibi loquitur Pontifex etiam de instituente monasterium, & concedit illi quod nominet praelatum. Manifestum autem est, quod superiori monasterij annexa est cura animarum , ergo qua ratione tu colligis ex illo cap. quod pro beneficijs simplicibus liceat patrono eligere dignum: eadem ratione colligitur & pro beneficijs, quibus incumbit cura animarum. Secundo. Quia si Summus Pontifex qui potuit conferre istud ius patrono laico pro beneficijs simplicibus, etiam potuit pro alijs beneficijs, ergo qua ratione vnum dicitur & aliud concedendum est. Antecedens patet. Quia vtrunque beneficium & vtrunque ius spiritualia sunt & bona communia ecclesiae: & insuper in eosdem fines possunt ordinari, ergo qui potest concedere vnum, potest & aliud. Nec sufficit dicere, quod beneficia curata quia instituuntur in vtilitatem ecclesiae & animarum, debent habere ministros digniores: alias priuarentur & ecclesia & fideles tanto bono. Nam certe hoc pertinet ad iustitiam commutatiuam (vt infra patebit) in praesenti autem consideramus puram distributiuam. Et confirmatur. Nam voluntarie concedunt isti autores, quod patronus laicus tenetur eligere digniorem ex his, qui nominati sunt a fundatore beneficij: vt si diceret, volo quod ex meis consanguineis solum eligatur minister: & hoc ipsum negant in electione eiusdem patroni, quando non speciatim nominauit hos vel illos: etenim qua ratione prior patronus tenetur eligere digniorem ex nominatis: eadem concluditur , quod teneatur absolute digniorem eligere, quando nulla facta est specialis nominatio. Tertia conclusio. Consuetudo praesentantium dignos, etiam praetermissis dignioribus, non est damnanda in praxi sub peccato mortali. Ratio est, quia isti sequuntur opinionem probabilem, imo communiorem. Et colligitur eius probabilitas ex Concilio Tridentino Sessione 24. supra, vbi Concilium postquam dixit, patronos ecclesiasticos debere instituere digniores praemisso examine: statim dicit, quod patroni laici si praesentent dignum, institutio approbetur & valeat. Signum ergo est quod Concilium supponit probabilitatem vtriusque sententiae pro institutione patroni laici: & illam supponens, vtranque opinionem tanquam verosimilem reliquit, nihil determinans. Sicut fecerat in patronis ecclesiasticis. Potest ergo patronus sequi istam sententiam. Quarta conclusio. Probabilius est, quod omnes patroni etiam seculares teneantur eligere digniores pro quibusuis beneficijs, siue simplicibus siue curatis. Probatur. Nam Pontifex non concedit patronis laicis, nisi quod ipse poterat iuste facere per se ipsum: sed Pontifex non poterat in praesentia dignioris eligere minus dignum, siue ad simplex siue ad curatum beneficium, ergo neque hoc potest concedere patrono laico. Confirmatur primo. Quia leges iustitiae distributiuae non magis obligant vnum quam alterum dispensatorem: sed ex natura ipsius iustitiae & bonorum quae distribuit nascitur obligatio, ergo si ex lege iustitiae distributiuae Pontifex in nullo beneficio potest praetermittere digniorem: nec patronus laicus potest. Confirmatur secundo. Quia patronus est minister ipsius Pontificis, ergo si Summus Pontifex tenetur eligere digniorem, etiam patronus. Probo consequentiam . Tum quia vterque tenetur sequi voluntatem veri domini, scilicet Dei: tum etiam quia cum vterque sit minister: & ipse patronus subordinetur Pontifici: maior debet esse authoritas Pontificis. Cum ergo ille non possit prae termittere digniorem multo minus patronus. Sunt tamen duo argumenta contra dicta. Primum est quod desumitur ex praedicto cap. monasterium. vbi expresse conceditur huiusmodi patronis quod eligant ministrum qui non sit malus. Nec sufficit dicere vt Couar. & Federicus consil. 95. quod cap. istud. non excusat a culpa, sed solum concedit, quod electio non sit repellenda a iudice superiori: nam profecto ibi dicitur quod liceat patronis eligere istum dignum, ergo actus electionis licitus est, ac subinde non est contra iustitiam distributiuam. Secundo arguitur. Quia si patroni tenentur eligere digniorem, ergo tenentur per se vel per alios examinare multos in scientia & virtute: quod esset indecorum, vt videlicet patronus laicus & saepe illiteratus mores & scientiam ecclesiasticorum examinaret: vnde nunquam id factum est: imo nec per missum. Confirmatur. Quia Concilium Tridentinum vbi supra, constituit discrimen inter patronos ecclesiasticos & laicos, quod illi debeant examinare & per se eligere meliorem: isti autem quod praesentent nominatum ipsi episcopo, qui idoneum approbet, ergo patroni laici nec tenentur nec debent examinare digniorem, ac subinde nec illum eligere. Impossibile enim est, quod quis moraliter eligat digniorem, nisi prae misso examine. Fateor argumenta ista esse difficilia, & quae reddunt hanc opinionem satis probabilem, quam qui tenuerint debent dicere primo. Quod Pontifex potest applicare ista bona, quae alias erant communia, personae particulari cum hac conditione, vt possint eligere quem maluerint dignum. Itaque partim manent communia, partim vero appropriata. Nec hoc videatur impossibile, nam Summus Pontifex de facto tertias decimarum applicuit Regibus Hispaniae, quanuis illae essent bona communia ecclesiasticorum, & fructus radicati in iure spirituali. Secundo debet dicere, quod patronus laicus non est distributor sed dispensator: nec enim idem sunt dispensator & distributor, in quo multi falluntur. Nam dispensator dicitur qui expendit bona, siue per donationem, siue per distributionem, siue alia via: distributor autem, ille dicitur, qui propter debitam causam sequens regulas iustitiae distributiuae expendit bona. Vnde dicendum est de Pontifice in concedendo isto iure patronatus, quod dispensatoris officio fungitur. Ex quo manifeste sequitur, quod nec patronus in dispensatione beneficiorum, nec Pontifex in concessione istius iuris, teneantur sequi regulas iustitiae distributiuae. Tertio debet dicere qui ita censet, quod patronus licet excommunicetur, si tamen laicus est, non priuatur iure isto praesentandi dignum: & ideo acceptanda erit institutio facta ab ipso excommunicato perinde ac si liber esset: quia istud ius, quanuis sit spirituale, nihilominus tamen titulus illius propter quem conceditur, temporale est, & ideo dicitur ius patronatus laicalis. Verum tamen si habens ius patronatus ecclesiasticum, sit excommunicatus: electio illius est irrita, & est decisio Rotae. Verum tamen quia fundamenta ista quibus haec opinio indiget, voluntaria videntur: nam voluntarium est dicere, quod ista bona maneant appropriata & mutent naturam. Item voluntarium est dicere, quod illa quae subdebantur antea iustitiae distributiuae, modo illi non subiaceant: ideo in nostra sententia persistendum est: quia bono communi magis vtilis est. Quare ad primum argumentum respondetur, quod explicatio Couarruuiae & Federici accommoda videtur. Et ad replicam respondetur, quod non solum dicuntur licita, quae studiosa & bona sunt: sed etiam quae permittuntur, vel quae non prohibentur lege. Ita in Scriptura Numero. 20. transire nobis liceat per terram tuam, idest, nobis permittas, est modus loquendi Matthaei. 12. 1. Corinthiorum. 6. & capit. 10. vbi est illud, "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt," idest, quanuis nullus cibus mihi prohibeatur: non tamen expedit omnes & semper comedere. Ita ergo in illo capite, verbum, licet, idem sonat quod permissum aut quod non prohibendum. Secundo explicatur praedictum capitulum, quod solum conceditur institutori monasterij eligere praelatum pro prima vice, non vero pro alijs sequentibus. Et hoc quidem honestum est, vt excitentur plures ad erigenda monasteria & beneficia ecclesiae instituenda: quod maxime bonum est totius ecclesiae. Ad secundum respondetur, quod Concilium non explicat qualiter se gerat patronus laicus in institutione ministri: vt locum daret opinionibus probabilibus: quod saepe faciunt Concilia in his quorum diffinitio non est necessaria bono vniuersali, & vtilitati ecclesiae. Et huiusmodi reputatur diffinitio de patronis laicis & de electionibus illorum: quia non erat necessaria vtilitati communi, imo ex illa forsitan grauarentur isti patroni quos ecclesia merito priuilegijs amplificat propter eorum pia obsequia. Item etiam, si diffiniret Concilium hoc ipsum de laicis quod dixerat de ecclesiasticis innumerae lites insurgerent in his praesentationibus. Exemplum est in electionibus episcoporum quae fiunt a Rege: in quibus vt diximus tenetur instituere digniores, & tamen non tenetur examinare ipsos: sicuti episcopus examinat eos qui ad beneficium concurrunt. DVbitatur quinto; Vtrum episcopi qui sunt distributores beneficiorum simplicium, teneantur eligere digniores? Communis sententia episcoporum, & etiam vsus tenet, quod liceat eligere dignum. Et ratio huius potest esse: quia huiusmodi beneficia non habent officium annexum ad quod requiratur specialis scientia & industria, ergo non requirunt digniorem secundum scientiam & industriam. Alia sententia quorundam sapientium, inter quos refertur Magister Mantius quondam Salmanticae Primarius, qui dicunt, quod si adsit dignior qui petat tale beneficium, tenetur Episcopus illum eligere. Si vero non adsit dignior: satis fuerit eligere dignum. Ratio huius est, quia si dignior petit tale beneficium, iam est concursus & oppositio plurium: quando vero est oppositio, tenetur elector sequi regulas iustitiae distributiuae. Caeterum opposita sententia, quod episcopi in his beneficijs teneantur eligere digniorem, siue petat, siue non petat, non solum est securior, verum probabilior. Probatur. Quia in his beneficijs episcopi habent tantum ius distributoris, ergo tenentur distribuere secundum rigorem iustitiae distributiuae. Secundo. Quia ista bona communia sunt, ergo dignior habet ius ad illa in praesentia minus digni, non autem econtra, ac subinde episcopus tenetur seruare digniori tale ius & non inuertere illud. Confirmatur. Quia alias sequitur, quod de natura iustitiae distributiuae non sit eligere digniorem nisi duntaxat pro beneficijs curatis & quibus est annexa cura animarum. Consequens est falsum, vt patet ex supradictis, ergo. Sequela patet: quia tunc in solis beneficijs simplicibus Episcopus tenetur eligere dignum & praetermittere digniorem, ergo pro his non est praeceptum de iustitia distributiua. Tandem probatur ex Concilio Tridentino Sessione 24. capit. 18. vbi loquens de patronis ecclesiasticis respectu quorumcunque beneficiorum dicit, illos teneri eligere digniorem. Ex quo sequitur, quod idem erit iudicium siue dignior petat siue non: quia petere non variat nec auget ius, nec similiter non petere minuit idem ius, dummodo dignior sit paratus acceptare beneficium. Ad rationem primae opinionis respondetur, quod vsus probat & approbat in praxi opinionem, quando non repugnat rationi. Nam si repugnat, abusus est. Et quidem Episcopi & superiores praelati sibi consulant, & efficaciam rationum oppositae sententiae considerent. Et argumentum quod ibi fecimus nihil probat: quia ista omnia beneficia pertinent ad iustitiam distributiuam. Etenim beneficia non solum subduntur iustitiae distributiuae quia officia sunt, aut quia curata sunt: sed quia bona communia & dignitates ecclesiasticae, ac subinde distribuendae dignioribus ministris: quia praemia sunt, & honores virtutis & scientiae atque industriae. Et est alia ratio ad hoc probandum . Quia maxime decet authoritatem ecclesiae, vt ministri suis beneficijs praefecti aut deputati, dignissimi sint: quia hoc redundat in decorem ipsius corporis ecclesiae, cuius prae stantissima membra sunt ministri ecclesiastici. Et quemadmodum in patria caelesti, quidam ministrant, quidam assistunt, iuxta illud; Millia millium ministrabant ei, & deces centena millia assistebant ei, & omnes quidem isti dignissimi, propter decorem patriae: ita in militanti ecclesia non tantum digniores eligendi sunt qui ministrant in officijs curatis, verum etiam qui assistunt in simplicibus. Et ex his etiam patet ad argumentum pro secunda opinione. DVbitatur sexto de officijs secularibus; Vtrum etiam subiaceant iustitiae distributiuae. Sed prius disputandum videtur breuiter, Vtrum Rex habeat dominium istorum officiorum, & vtrum possit ista officia vende re. Quae dubia nec magna sunt, nec meo iudicio prolixius disserenda. De priore dubio est sententia Adriani in 4. in materia de restitutione, paulo post principium, qui negat Reges habere dominium istorum officiorum. Et ratio eius est, quia nunquam respublica transtulit tale dominium in Regem, nec alicubi legimus hanc translationem factam. Et secundo probat a simili, quia Summus Pontifex non habet dominium officiorum ecclesiae, ergo nec princeps habet dominium officiorum temporalium. Quod confirmatur, quia alias reguli haberent etiam dominium eorundem officiorum: quod est contra omnium sententiam. Nihilominus tamen opposita sententia tenenda est, quam docet D. Tho. opusc. 21. ad Ducissam Brabantiae, dub. 5. & idem tenuit Magister Victoria & acutissimus Mantius & Soto vbi sup. quaest. 6. art. 4. & Caiet. in summa, verbo, officiorum secularium venalitas. & Baldus in. l. Barbarius. ff. de offic. praetoris. quem sequuntur plures Iurisconsulti. Late disserit de hoc Guillelmus Benedictus in repetitione super cap. Raynuntius . de testamentis. num. 53. & colligitur ex. l. 1. ff. de constitutionibus principum: vbi habetur quod respublica transtulit omnem suam potestatem & imperium in principem, qua propter consequenter transtulit dominium istorum officiorum quibus dominabatur respublica. Caeterum aduertendum est, quod aliter Rex habet dominium istorum officiorum, quam respublica, nam Rex habet illud a republica, ac subinde cum dependentia & sub certis legibus: ita videlicet vt dispenset illa non pro sua voluntate, sed secundum vtilitatem ipsius reipublicae. At vero respublica a principio habuit dominium a se ipsa independens & absolutum. Ad argumenta contrariae sententiae respondetur negando antecedens, vt patet ex prima lege iam citata, & quidem vt dicebamus Rex habet dominium dependens & diminutum: respublica vero habebat absolutum, quia libere poterat vti ijs officijs donando , distribuendo, vel sibi retinendo , quod non potest Rex facere. Ad secundum respondetur, quod Sum mus Pontifex non est dominus officiorum Ecclesiae: & quanuis Christus contulerit illi dominium Pontificatus & iurisdictionis: non tamen decebat vt conferret dominium istorum beneficiorum: quia tunc tanquam dominus illorum distribueret indignis aut minus dignis. Secus est in Rege respectu temporalium officiorum, quia decet maxime, vt idem ipse qui gubernat rempublicam, habeat dominium officiorum temporalium quae praestant & requiruntur ad istam gubernationem: & si Rex haberet dominium Regni, & ex alia parte respublica haberet dominium istorum officiorum, essent ista confusa & permixta. Ad aliud de regulis & dominis priuatis respondetur, quod non habent dominium istorum officiorum sed respublica illud transtulit in solum principem. Quod si quaeras, an princeps quando donat oppida & iurisdictiones, concedat etiam ius ad ista officia? Respondetur negatiue, quia non habet eam facultatem, vt possit transferre omne dominium quod possidet: quemadmodum licet habeat dominium Regni cooncessum a republica, non tamen potest illud conferre alteri priuato domino. De altero dubio circa venditionem officiorum notandum est, quod est triplex opinio. Prima Diui Thomae opusculo citato, qui dicit, quod ea venditio licita est de se, non tamen expedit: vt inquit Apostolus 1. Corinth. 6. & 10. "Omnia mihi licent sed non omnia expediunt." Hanc sententiam tenet Baldus & communiter Iuristae. Et fundamentum huius est, quia non est contra ius naturae ista officia vendere: quod si lege positiua prohibeatur, non comprehendit principem vt isti dicunt. Secunda sententia est Caietani & Soto, qui dicunt quod vendere haec officia: speculatiue licitum est: illicite tamen fit in praxi. Tertia sententia est Adriani in 4. vbi supra, qui dicit, quod illicita est venditio, & explicat Diuum Thomam quod asserat illam esse licitam ex parte pretij: quia offertur pretium iuxta valorem officiorum: veruntamen aliunde venditio illicita redditur: quia videlicet contra voluntatem reipublicae quae habet verum dominium ista venduntur. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui non habent dominium istorum officiorum non possunt illa vendere nec locare. Probatur. Quia vendere alienum aut locare contra voluntatem veri domini est intrinsece malum, ergo qui non habet dominium officiorum non potest vendere nec locare. Nec sufficit dicere quod multi Duces & Marchiones & priuati domini ex immemoriali consuetudine ista officia vendiderunt. Nam haec consuetudo semper damnata est a doctoribus tanquam contraria voluntati reipublicae, nec sufficit lex quae solet adduci: & habetur in comitijs apud Matritum, anno 1528. vbi habetur tanquam titulus immemorialis consuetudo. Nam certe lex ista non loquitur nec vnquam interpretata est de venditionibus istorum officiorum . Vtrum vero isti priuati domini possint exigere aliquam portionem pretij ab ijs officialibus? communiter respondetur negatiue. Et fateor quod quanuis oppositum possit dici probabiliter: nihilominus sententia negatiua tenenda est, vt coerceantur isti domini priuati ab iniustitijs quas quotidie exercent : eo vel maxime si illis proponas hanc vel illam opinionem esse probabilem. Secus est de praetore, nam iste poterit licite exigere aliquam portionem a sibi subditis executoribus. Et ratio huius est, quia praetor est principalis executor: alij vero ministri iustitiae sunt ex commissione ipsius. Secunda conclusio certa mihi. Ista officia ex natura sua venalia sunt. Probatur. Quia sunt bona temporalia quae possunt aestimari pretio, non autem est intrinsece malum aut contra naturam rei, vendere quod appretiabile est. Et confirmatur. Quia vt patet ex dictis respublica habet dominium absolutum istorum officiorum, ergo potest ea alienare donando aut vendendo. Item etiam quia sae pe populi & iurisdictiones quae aliquid maius sunt quam officia, venduntur licite, ergo & ipsa officia poterunt diuendi quantum est ex natura sua, & appositis conditionibus honestantibus, venditio de facto erit licita. Conditiones autem duae assignantur vbi supra. Prima, quod talia officia vendantur di gnis & idoneis ministris. Secunda vero quod pretio moderato vendantur, attentis videlicet praesertim fructibus qui ex tali officio possunt comparari, ijs superadditur. Tertia conditio, quod pretium istorum officiorum expendatur in communes vsus. Qualiter autem si istae conditiones non seruentur, inferuntur damna reipublicae: & quae mala sequantur: explicant optime Caiet. & Soto, & adducunt exemplum de antiqua Roma quae dominabatur vniuerso orbi, quando officia publica distribuebat secundum merita, postmodum autem subiecta est, & interijt quando officia ista venalia facta sunt. Vnde Salustius. "O vrbem venalem & cito perituram si emptorem inuenerit." Tertia conclusio. Vt implurimum & moraliter loquendo ista officia inique venduntur. Et ratio est. Quia raro seruantur huiusmodi conditiones, sed frequentius ista emunt ambitiosi & cupidi immeriti & ignobiles. Et in hoc sensu dixit Caietanus & Soto quod in praxi est illicita venditio: idest, moraliter & saepius in ijs venditionibus multae iniustitiae miscentur, verumtamen non negant quod etiam in opere & in exercitio possint aliquando vendi licite. Quarta conclusio. Etiam illi quibus ista officia donata sunt a Rege possunt vendere iuste stando in iure naturae, dum tamen seruentur duae primae conditiones. Probatur. Quia isti habent verum dominium istorum officiorum, ergo quantum est ex natura possessoris & rei possessae licite potest fieri venditio. Quinta conclusio. Stando in iure communi & iure Regni Hispaniae non possunt vendi officia quae habent annexam administrationem iustitiae a suis possessoribus. Vt verbi gratia, praetoratus & vicem eius tenentis, tabellionis & multo minus qui consilijs deputantur. Probatur ex. l. vnica. C. ad. l. Iuliam . de ambitu, quae prohibet quempiam promoueri pretio ad huiusmodi officia: ita habetur in cap. sancimus. 1. quaestione. 7. & in authentico. vt iudices sine quoquo suffragio fiant. idem habetur in legibus Regni lib. 1. ordinationum regalium, tit. 5. l. 2. & lib. 2. titul. 13. & lib. 6. titulo. 14. l. 16. & lib. 7. titulo. 1. l. 1. Si autem ista officia non habeant administrationem iustitiae annexam, possunt qui possident ea vendere & alienare de licentia Regis. Probatur. Quia princeps potest dispensare in venditione quae prohibetur lege positiua, quando non habent officio istam administrationem annexam. Sed dubitas, Vtrum si possessor istorum officiorum qui habet facultatem transferendi illa, vendiderit ea sine licentia Regis ad vendendum expressa vel subintellecta, peccet mortaliter & venditio sit irrita? Quidam sapientissimi iuniores dicunt huiusmodi vendentes non peccare mortaliter, & quod contractus valeat. Probant, quia isti habent facultatem transferendi in alios, ergo possunt transferre licite siue pretio, siue sine pretio fiat. Pretium enim non variat iustitiam in rebus appretiabilibus. Et confirmatur . Quia in legibus regni citatis dicitur, quod talis venditio quando delata fuerit ad iudicem irritetur, ergo antea habebatur firma & rata. Nihilominus est sententia Magistri Soto vbi supra artic. 4. & communiter acceptatur, quod venditor istorum officiorum habens solum licentiam transferendi, peccat mortaliter & venditio irrita est. Probatur haec sententia. Quia isti vsurpant officium & ius reipublicae in re graui, ergo peccant mortaliter, & insuper sine titulo alienant officia publica, non enim facultas transferendi est facultas vendendi: vt patet ex communi sensu & vsu omnium, & leges quae praecipiunt irritari huiusmodi venditiones non supponunt ratum fuisse contractum imo praecipiunt quo declarentur irriti a iudice: quia vere & in re nulli sunt. Requiritur ergo ad iustam venditionem vel licentia expressa, vel subimplicita: qualis iudicatur esse quando Rex alicui domestico & sibi familiari concedit aliquod officium habens administrationem non ita praestantem. Nam certum est quod nec princeps nec qui acceptat tale officium intendant quod exerceatur a tali familiari. In pretio vero horum officiorum est aduertendum, quod huiusmodi pretium taxatur attenta qualitate officij & vtilitate proueniente. Vnde iuste potest exigi maius pretium, quam valeant fructus illius officij: quia vltra hoc dignitas & honor quae conferuntur in illo officio aestimanda sunt. Secundo. Etiam ex parte stipen diorum quae ipsis officialibus taxantur. ¶ Aduertendum tamen est, quod non sint maiora aut exigua: vnde oportet pensare laborem aut industriam, & etiam deputationem ipsius ministri, & similiter honorem eiusdem . Decet enim ad commune bonum reipublicae, vt non tantum ministri mercenarij habeantur, & tanquam operarijs signetur pretium: sed etiam pro qualitate & dignitate ministrantium augeatur & pretium. His suppositis reuertamur vnde digressi sumus. DVbium itaque principale erat. Vtrum in distributione istorum officiorum contingat acceptio personarum contra iustitiam distributiuam. ¶ Pro parte negatiua arguitur primo. Nam Rex & respublica habent dominium istorum officiorum (vt dixi) ergo non tenentur ex proprijs facere distributionem secundum leges iustitiae. Secundo. Nam ista officia communia sunt & non debita ciuibus, & etiam non instituta in commodum illorum sed reipublicae, ergo non debent distribui secundum iustitiam attentis meritis personarum. Confirmatur. Quia implicatio videtur quod ista officia vendantur ministris, & ex alia parte debita sint de iustitia distributiua. Tertio. Quia communiter huiusmodi officia donantur ijs qui maiorem gratiam habent apud Regem & quibus plus est negotij: & tamen non ideo damnamus principem in ijs electionibus, ergo. Quarto arguitur ex D. Paul. 1. ad Corin. 6. vbi dicit, quod contemptibiliores qui sunt in ecclesia, isti deputandi sunt ad iudicandum, ergo non tenemur eligere digniorem in iudicem, & multo minus ad alia officia. In hoc dubio Caiet. in summa, verb. electio, tenet quod est peccatum mortale non eligere idoneum ministrum pro his officijs, non tamen inquit erit peccatum mortale non eligere digniorem. Magister Soto vbi supra art. 4. tenet, quod in dispensatione istorum officiorum debet seruari iustitia commutatiua & distributiua: vnde vtraque violatur, si non distribuantur dignis aut dignioribus. Addit tamen, quod non ita pensanda est dignitas personae & bonum illius, quam vtilitas reipublicae, propter quam haec officia potissimum instituuntur. PRO decisione nota, quod quanuis ista officia sint pure secularia: non tamen possunt distribui peccatoribus & sceleratis, qui simpliciter indigni reputandi sunt, quantumuis polleant sapientia & industria. Hoc optime probat Magister Soto vbi supra, conclusione . 5. & est peculiaris ratio, quia in praesenti potissimum loquimur de republica Christiana. In qua non sine scandalo prae ficiuntur peccatores, etiam pro officijs secularibus. Secundo nota, quod officia ista quaedam dispensanda sunt necessario inter ciues reipublicae aut prouintiae: quaedam autem quae libere possunt distribui quibusuis: alia etiam quae distribuuntur per suffragia & vota plurium eligentium, vt communiter a consulibus distribuuntur officia minora ciuitatis: alia vero quae ex voluntate vnius dispensantur, vt quae distribuuntur a principe. Insuper quaedam sunt quae potissimum consistunt in administratione iustitiae: secundario vero & quasi per accidens in honorem ipsius personae, vt Praetoratus &c. Alia vero ex contra potissimum ordinata in dignitatem per sonae, cui officium est quasi per accidens annexum & determinatum : alia insuper sunt quae potius dicuntur beneficia quam officia. His positis sit prima conclusio. Ista officia publica distribuenda sunt dignioribus ex natura sua. Probatur primo, quia sunt bona communia quae ordinantur & in bonum reipublicae & in dignitatem & honorem personae, ergo dispensanda sunt dignioribus. Antecedens quo ad primam partem probatur. Quia ista officia instituta sunt ad conseruationem & gubernationem reipublicae . Quo ad secundam partem probatur. Quia illa fructuosa sunt & honorifica. Ergo respondent meritis tanquam praemia. Et confirmatur, quia ideo beneficia ecclesiastica distribuenda sunt dignioribus, quia ordinantur & in bonum ecclesiae & in premium & honorem personarum consequenter , ergo si officia ista secularia ordinantur & in bonum reipublicae & in praemium meritorum, distribuenda sunt dignioribus. Secundo , respublica debet alere virtutem & industriam ciuium media distributione istorum officiorum, ergo tenetur distribue re dignioribus. Antecedens probatur, quia homines suapte natura inducatur ad virtutem , praemio & honore: non autem respublica habet alia bona communia quibus inducat ciues nisi ista officia secularia, ergo. Consequentia probatur, quia quemadmodum deficiente praemio & honore languescit virtus: ita etiam si in honoribus digniores prae termittantur tabescit respublica. Haec quae dicta sunt verum habent siue respectu reipublicae quae absolutum habet dominium respectu horum officiorum: siue respectu principum aut quorumcunque dominorum, siue inferiorum distribuentium: quia ista officia respectu omnium retinent eandem naturam in ordine ad bonum publicum & etiam ad ciues. ¶ Ex quo sequitur primo, quod respublica tenetur in his officijs intendere bonum totius & etiam bonum partium: nam iure naturae tenetur dirigere suas actiones & in vtilitatem communem & in vtilitatem ciuium , & quemadmodum ciuis ex iustitia legali tenetur dirigere actiones suas in bonum commune & totius, quia ipse est pars ipsius totius: ita ex contra respublica ex iustitia distributiua, tenetur dirigere actiones suas in bonum suarum partium. Secundo. Sequitur, quod princeps & domini priuati qui non distribuunt haec officia dignioribus: peccant contra iustitiam distributiuam accipientes personam. Est tamen aduertendum, quod digniores in his officijs non debent exquiri medio examine: sed sufficit moralis diligentia distribuentium & communis approbatio eligendorum . Secunda conclusio. Non solum sunt eligendi digniores in his officijs quando necessario distribuenda sunt inter ciues eiusdem reipublicae: sed etiam quando possunt dispensari ad quoslibet extraneos, Verbi gratia, in electione cathedrarum, & etiam in officijs militaribus. Probatur, quia ita exigunt leges quae fundantur in lege naturae, vt meliores praeficiantur in ijs officijs: & merito, quia aliter non posset conseruari diu bonum commune . Aduerte tamen, quod inter officia quae distribuuntur necessario ciuibus & illa quae possunt distribui extraneis: hoc differt, quod illa videntur prospicere maxime bonum ciuium, quare clauditur via ne extra neis donentur vt intra ciues perseuerent. Ista vero non ita prospiciunt bonum eligendorum, vnde libere potest fieri electio pro quibuscunque : ex quo sequitur aliud discrimen, quod in hoc quod officia prioris generis non dispensentur dignioribus: manifeste apparet violatio iustitiae commutatiuae: quia cernimus damnum illatum ciuibus contra voluntatem reipublicae in hoc quod non eligantur meliores. At vero in distributione officiorum secundi generis potissimum cernitur violatio iustitiae distributiuae. Vtrum autem commutatiua violetur obscurum est. Tertia conclusio. Quando electio istorum officiorum fit per vota multorum, magis certum est quod debeat fieri pro dignioribus quam in alijs casibus. Probatur, quia ista electio & in re & secundum formam, seruat modum iustitiae distributiuae, ergo tenetur seruare leges eiusdem iustitiae, vt videlicet meliora dignioribus conferantur. Confirmatur, quia ideo in electionibus magni ponderis communiter praecipitur, vt electio fiat ad vota multorum , quia ita magis seruatur & frequentius moraliter loquendo rigor iustitiae distributiuae, ergo in electionibus officiorum secularium quae fiunt per suffragia intenditur seruare rigorem iustitiae distributiuae. Ex ijs sequitur, quod senatores infideles sunt & iniusti contra rempublicam & contra bonum eligendorum, si officia quae distribuunt per suffragia omnium, dispensent minus dignis: quia inter ipsos & rempublicam est pactum formale vel virtuale de eligendo digniore, & ex alia parte damnificatur bonum commune & bonum partium. Quarta conclusio. Multi probabiliter reputant quod quando electio fit ab vno tantum , verbi gratia, a Rege & potest eligere indifferenter de ciuibus & extraneis quod non peccabit mortaliter in eligendo minus digno: probabilius tamen est oppositum. Prima pars probatur, quia oeconomus non peccat mortaliter eo ipso quod non inducat meliores operarios in vineam domini sui, ergo nec princeps peccabit mortaliter in non eligendo semper meliores. Probo consequentiam, quia princeps se habet quasi oeconomus cui commissa est distributio operan tium in republica. ¶ Nihilominus secunda pars probatur, quia huiusmodi electio pergit in damnum reipublicae & ciuium non minus quam si fieret ad vota plurium, ergo peccatum erit mortale praetermittere digniorem: sicut si plures praetermitterent . Nec concedimus quod princeps habeat commissionem ita absolutam sicut oeconomus sed dependentem a voluntate reipublicae, quae semper intendit meliores. Ad argumenta respondetur . Ad primum quantum attinet ad principes & priuatos dominos, iam patet ex praecedentibus qualiter habeant dependentem dispensationem & administrationem pro ijs officijs publicis. Difficultas tamen est de republica quae habet dominium absolutum. De qua videbitur alicui quod possit expendere & retinere sibi ista officia: quia domina est absoluta. Nihilominus tamen falsum est hoc, quia habet intrinsecam malitiam vel retinere officium necessarium ad bonum publicum, vel distribuere minus digno. Aduertendum enim est, quod quanuis respublica habeat dominium absolutum & sui & suarum actionum & officiorum: nihilominus tamen istud dominium & facultas ordinantur per se in bonum commune, & consequenter in bonum partium: & ita omnis actio, siue distributio siue retentio fuerit qua laeditur bonum commune & partium iniusta est. ¶ Ex quo sequitur, quod nec respublica potest cedere iuri suo si ex tali cessione intereat bonum publicum, nec similiter cessio partium est admittenda quando ex illa ista officia non recte dispensantur. Et ex ijs facile ad primum argumentum. Ad secundum respondetur , quod ista officia mixta sunt, nam sunt temporalia, sunt etiam communia, sunt approprianda, sunt in vtilitatem reipublicae & etiam sunt in vtilitatem ciuium: quare iudicium de illis mixtum debet esse. Qua enim ratione temporalia sunt venalia etiam sunt, qua ratione vero approprianda & communia distributioni iustitiae subiacent: secundum autem quod vtilia sunt reipublicae & personis etiam subiacent iustitiae commutatiuae. Ad tertium respondetur, quod aliqui volunt excusare Regem a peccato quia exces sus iste maioris dignitatis, vt in plurimum paruus est. Veruntamen est excusatio friuola: quia saepe numero excessus magnus est, & ego loquor in hoc casu. Alij excusant illum vt innuebamus, quia est quasi oeconomus. Verumtamen & hoc nihil est, quia hoc dato voluntas reipublicae (vt dixi) expressa vel subintellecta est, quod dispenset haec officia in aedificationem & non in destructionem , vnde peccat grauiter si oppositum fecerit. Ad quartum respondetur, quod illud Diui Pauli explicatur primo, quod contemptibiliores eligendi sunt potius quam infideles forte enim volebat reprehendere illos quod vellent introducere infideles in iudices. Secundo explicatur, quod loquatur per ironiam. Vnde subdit ad verecundiam vestram dico, quasi asserat non vobis hoc dico, vt faciatis: sed vt vos redarguam.