ARTICVLVS II. ¶ Vtrùm in dispensatione spiritualium, locum habeat personarum acceptio. AD secundum sic proceditur. Videtur quòd in dispensatione spiritualium locum non habeat personarũ acce ptio. Conferre enim dignitatẽ ecclesiasticam seu beneficium alicui propter cōsanguinitatem , videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia consanguinitas non est causa faciens hominem dignũ ecclesiastico beneficio. Sed hoc non videtur esse peccatum: cùm hoc ex consuetudine prælati ecclesiæ faciant. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere in dispẽsatione spiritualium. ¶ 2 Præterea. Præferre diuitem pauperi videtur ad acceptionẽ personarũ pertinere, vt patet Iacob. 2. Sed faciliùs dispensatur cum diuitibus & potentibus, quòd in gradu prohibito contrahāt matrimoniũ , quàm cum alijs. Ergo peccatum personarum acceptionis non videtur locum habere circa dispensationem spiritualium. ¶ 3 Præterea. Secundùm iura sufficit eligere bonum, non autem requiritur, quòd aliquis eligat meliorem. Sed eligere minus bonum ad aliquid altius, videtur ad acceptionem personarum pertinere. Ergo personarũ acceptio non est peccatum in spiritualibus. ¶ 4 Præterea. Secundùm statuta ecclesiæ eligendus est aliquis de gremio ecclesiæ. Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoque sufficientiores alibi inuenirentur. Ergo personarum acceptio non est peccatum in spiritualibus. SED contra est, quod dicitur Iacobi 2. Nolite in personarum acceptione habere fidẽ Domini nostri Iesu Christi. Vbi dicit † { Epist. 29. ad Hiero. declinando ad fin. tom. 2. } Gloss. August. "Quis ferat, si quis diuitem eligat ad sedem honoris ecclesiæ, contempto paupere instructiore & sanctiore?" RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. } dictũ est, acceptio personarum est peccatum, inquātum contrariatur iustitiæ. Quanto autẽ in maioribus aliquis iustitiā transgreditur, tāto grauius peccat. Vnde cùm spiritualia sint temporalibus potiora, grauius peccatum est personas accipere in dispensatione spiritualium, quàm in dispensatione temporalium. Et quia personarum acceptio est cùm aliquid personæ attribuitur præter proportionem dignitatis ipsius, considerare oportet, quòd dignitas alicuius personæ potest attẽdi dupliciter. Vno modo simpliciter, & secundùm se: & sic maioris dignitatis est ille qui magis abundat in spiritualibus gratiæ donis. Alio modo per comparationem ad bonum cōmune . Contingit enim quandoque, quòd ille qui est minus sanctus, & minus sciens, potest magis conferre ad bonum commune propter potẽtiam , vel industriam secularem, vel propter aliquid huiusmodi. Et quia dispensationes spiritualium principalius ordinantur ad vtilitatem communem, secundùm illud 1. ad Corinth. 12. "Vnicuique datur manifestatio spiritus ad vtilitatem": ideo quandoque absque acceptione personarum in dispensatione spiritualium illi qui sunt simpliciter minùs boni, melioribus præferũtur . Sicut etiam & Deus gratias gratis datas quandoque cōcedit minùs bonis. AD primum ergo dicendum, ꝙ circa consanguineos prælati distinguendum est. Quia quandoq; sunt minùs digni, & simpliciter, & per respectum ad bonum commune. Et sic si dignioribus præferantur, est peccatum personatum acceptionis in dispensatione spiritualium. Quorum pręlatus ecclesiasticus nō est dominus, vt possit ea dare pro libito, sed dispensator: secundum illud 1. ad Corinth. 4. S"ic nos existimet homo, vt ministros Christi, & dispensatores mysteriorum Dei." Quandoq; verò consanguinei præ lati ecclesiastici sunt æquè digni, vt alij. Et sic licitè potest absque personarum acceptione consanguineos suos præferre: quia saltem in hoc præeminent, quòd de ipsis magis confidere potest, vt vnanimiter secum negotia ecclesiæ tractent. Esset tamen hoc propter scandalum dimittẽdum , si ex hoc aliqui exemplum sumerent, etiam præter dignitatem, bona ecclesiæ consanguineis dandi. AD secundum dicẽdum , quòd dispensatio matrimonij contrahendi principaliter fieri consueuit propter fœdus pacis firmādum . Quod quidem magis est necessarium cō muni vtilitati circa personas excellentes. Et ideo cum eis faciliùs dispensatur absque peccato acceptionis personarum. AD tertium dicendum, quòd quantũ ad hoc, ꝙ electio impugnari non possit in foro iudiciali, suf ficit eligere bonum, nec oportet eligere meliorem: quia sic omnis electio posset habere calumniam. Sed quantum ad conscientiam eligentis, necesse est eligere meliorẽ , vel simpliciter, vel in comparatione ad bonum commune: quia si potest haberi alsquis magis idoneus erga aliquam dignitatem, & alius præferatur, oportet quòd hoc sit propter aliquam causam. Quæ quidẽ si pertineat ad negotium, quantum ad hoc erit ille, qui eligitur, magis idoneus: si verò non pertineat ad negotium id quod cōsideratur vt causa, erit manifestè acceptio personæ. AD quartum dicendum, quòd ille qui de gremio ecclesiæ assumitur, vt in pluribus consueuit esse vtilior, quantum ad bonum commune: quia magis diligit ecclesiam in qua est nutritus. Et propter hoc etiam mandatur Deuteron. 17. " Nō poteris alterius gentis hominem facere regem, qui non sit frater tuus." SVMMA ARTICVLI. PRima conclusio est affirmatiua. ¶ Secunda conclusio. Maius peccatum est accipere personas in distributione bonorũ spiritualium quàm temporalium. ¶ Tertia conclusio. Aliquando licet eligere minus dignum simpliciter, quanuis comparatiuè dignior reputabitur. COMMENTARIVS. IN explicatione huius artic. primò notandum, quòd hîc & in sequẽtibus D. Tho. explicat materiā acceptionis personarũ , de qua agit Arist. 5. Ethic. vbi videndi sunt interpretes: & explicat ibi quod materia acceptionis nō solum est bonum sed minus malum: non tantum honor, sed onus: quia sicut accipit personam quis distribuẽs maius bonum minus digno, ita etiā in hoc quod im ponat maius tributum & onus magis digno aut saltim æquè digno. Et huius ratio demō stratiua est, quia minus malũ bonũ quoddam est, ac subinde qui minus malum imponit, bonum confert & sufficiẽs vt collatio iniusta sit si fiat propter indebitam causam. Secundò nota. Distinctionem fundamẽ talẽ D. Tho. in art. quòd dignus aut dignior sumuntur dupliciter. Primò absolutè & sic dignior dicitur simpliciter in ordine ad spiritualia qui magis de spiritu participat, & est ille qui plura habet dona spiritualia. Secundò. Dignus & dignior dicuntur comparatiuè per ordinem ad finem qui intenditur in tali distributione hic & nunc. Et ille erit qui meliora potest exercere officia in consecutione talis finis. Tertiò nota, quòd quanuis D. Thom. in præsenti solum determinet de dispensatione bonorum spiritualium: eius tamẽ doctrina adaptari potest ad distributionẽ temporalium. Imo non potest vnũ sine altero exactè intelligi. Quare ab interpretibus in hoc art. de vtraq; distributione fit sermo: & nos tria agemus. Primò de conditionibus quæ dignificant personā circa spiritualia. Secundò de ordine quem seruare debet distributor in distributione istorum bonorũ . Et tertio de distributione bonorũ temporalium. DVbium primum sit. Quænam conditiones requirantur per se, vt persona censeatur digna bonorum spiritualium, & non loquimur in foro iudiciali sed in foro conscientiæ. In hoc dubio tres communiter solent adhiberi conditiones iure naturali & diuino requisitæ. Prima vitæ probitas. Secũ da , scientia aut doctrina. Tertia, industria in peragendis negotijs ad quæ eligitur. Et quia ista fundamenta sunt præsentis doctrinæ, sigillatim explicanda erunt. Prima conditio vitæ probitas, colligitur ex D. Tho. in præsenti, vbi explicans qualis debeat eligi semper supponit bonitatem aliquam: & expressius quodlib. 8. artic. 6. vnde hominem existẽtem in peccato censet indignũ , vt habetur in decreto. 8. q. 1. c. Moyses. &. c. licet. & etiā in Concil. Trid. à Sess. 22. vsque ad 24. vbi sæpe replicat bonitatem eligendorum in diuersa officia. Vide Summistas verb. electio. specialiter Syluest. 1. §. 17. & 18. Adria. in 4. in materia de restitutione. Soto vbi supra art. 2. conclus. 5. & 6. specialiter Caietan. in præsenti, & in summa, verbo electio. & super Ioannem cap. vlt. vbi colligit hanc veritatem quia Christus volens designare Petrum in pastorem, interrogauit eum multoties dicens, Diligis me plus ijs: quasi innuens quod dilectio & maior dilectio requiratur in eligendo. Ratio huius solet assignari, quia in huiusmodi bonis quis designatur vt minister in domo Dei, ergo iniquum est si aliquis Dei inimicus eligatur. Qua ratione videtur vti Concil. Trid. Sessio. 24. cap. 12. vbi concludit, quod ea debet esse probitas ministrantium vt merito ecclesiæ senatus dici possit. Confirmatur. Quia si v. g. œconomus introduceret operarios in vineam domini sui illi inimicos malum faceret, ergo à simili qui in vinea domini eligit operarios existentes in peccato mortali, peccatum committit. Ex quo sequitur quod si distributor aut elector, eligat aliquem de cuius virtute omnino ignorat, peccatum committit acceptionis: quia se exponit morali periculo eligendi indignum: non tamen tenetur ita curiosius occulta disquirere: quia interna virtus solum est more humano diiudicanda. Vnde satis fuerit, vel quod communiter æstimetur vir bonus, aut vero quod nullus requisitus illum peccatorem proclamet. In quo hæc conditio differt ab alijs, quia scientia & discretio in agẽdis negotijs & huiusmodi alia sunt talis naturæ quæ certo cognosci possint à iudice & electore: gratia vero nec certo cognoscitur, ac subinde nec exactius inquirenda. Sed quæres; Vtrùm si distributor aut elector cognoscat aliquẽ esse in peccato mortali qui tamẽ vir bonus habetur cōmuniter & solus distributor cognoscit tale peccatũ : an eo casu possit iustè beneficiũ illi cōferre ? Respondetur, quòd in hoc nihil certum habetur, nam iura videntur solũ exigere quod vir bonus æstimetur à populo, ita in. c. licet, iam citato: & cap. cum in cunctis. de electione. quod adducitur à Concil. Trid. Sess. 24. c. 12. vbi loquens de prælatis solũ dicit quod virtus eorum debeat cōmendari nihil curans de occultis. & 1. ad Timot. 3. solum exi git episcopũ irreprehensibilẽ , & certè loquitur de peccatis quę à populo diiudicari possunt. Vnde subdit, Oportet autẽ illũ habere bonum testimonium etiam ab ijs qui foris sunt, & idem ferè asserit de diaconibus. Cæ terum doctores cōmuniter videntur asserere, quod eligendus debeat esse in gratia. Et ita distribuens qui cognoscit peccatum eius qui eligendus est, consequenter eum debet iudicare indignum. Ita videtur Caiet. sentire in summa, verb. electio. & super Ioannẽ cap. vlt. & etiam Syluest. vbi supra. & videtur sententia D. Tho. quodlib. 8. citato. Verum tamen videtur dicendum, quod si distributor & elector secreto agnoscat peccatum maximè quod ex fragilitate cōmissum est, à quo & facile resurgere debet moraliter loquendo: poterit talem eligere si alioquin dignus habetur. Verum tamẽ si talis eligendus permanenter & per modum status sit in peccato, & hoc constet eligenti, non poterit illũ eligere absque peccato, quantumuis sciẽtia polleat: quia probabiliter imo certo moraliter æstimandum est quòd peccatum huius fiet manifestũ ac deterius. Hæc intelligo dummodo eligens non cognouerit tale delictum per confessionem. Quia scientia hæc non debet conducere ad dirigendam electionem publicam, vt latè disseruimus super. 2. 2. q. 33. art. 8. dubio vltimo. Igitur sententia D. Tho. interpretanda est, quod non liceat eligere existentes in peccato mortali quando illud peccatum est ex certa malitia & per modum status, aut vero quando de tali peccato constat. Secunda conditio principalis est scientia aut prudentia sine qua virtus nō potest alijs prodesse. Conditio ista multoties ponitur à Sanctis. Et diffinitur in Concil. Trid. Sessio. 2. cap. 2. de episcopis, vbi dicitur, ꝙ scientia polleant, & de alijs qui promouentur ad parochiale beneficiũ , habetur simile Sessio. 24. capit. 18. De his similiter qui in ecclesijs cathedralibus deputantur ad quasdam dignitates vt archidiaconi, habetur ibidem: & de ordinandis qualis scientia requiratur, habetur Sessio. 23. à cap. 3. vsque ad 14. hæc cōditio iure naturali & diuino requisita est, quia ministri ecclesiæ instituuntur & deputantur vt instruant fideles, & specialiter episcopi & prælati, de quibus dicitur Actuũ 20. "Attendite vobis & vniuerso gregi, idest, & vobis & alijs sapere debetis." Et subdit, "in quo vos Spiritus sanctus posuit regere Ecclesiam Dei." De sacerdotibus vero Micheæ 2. " Legem requiram de ore eius, quia angelus domini exercituum est." Vide D. Clementem in epistola ad Diuum Iacobum, vbi refert sententiam B. Petri qui dicebat quantum necessaria esset scientia prælatis. Habetur episto tomo 1. Conciliorum. c. 33. Aduerte tamen, quod hæc conditio non requiritur æqualiter in omnibus. Sed quemadmodum officia & beneficia sunt disparia, ita & scientia dispar requiritur & sufficit, semper tamen aliqualis. Ex quo sequitur quod peccat mortaliter qui bona ista spiritualia distribuit ignaris, vnde debet præ mitti examen vel per eligentẽ , vel per æquiualentem approbationem. Quod si obijcias illud quod habetur in cap. vnico de ordinatione per scrutinium facienda: vbi Innocen. 3. declarat quod episcopus illum debet æstimare dignum, de cuius indignitate non constat, ergo non requiritur quod èlector aut distributor cognoscat positiuè scientiam eligendi. Respondetur quòd loquitur de approbatione publica quæ fit quando ordinantur ministri in Ecclesia & episcopus quærit ab archidiacono, Vtrùm sciat illos dignos esse: non vero de alia approbatione de qua loquimur. Tertia cōditio est prudentia & industria in rebus agendis. Conditio ista maxime requiritur in episcopis & prælatis, & habetur in Concilio Carthagin. 4. & refertur cap. qui episcoporum. dist. 23. & cap. Petrus. 39. dist. requiritur etiam proportionabiliter in his qui assumuntur ad exercẽdum aliquod officium ecclesiasticum. Cæterum in alijs beneficijs quæ non exigunt peculiarem curam, aut circa proximum, aut in negotijs: conditio ista non ita exactè requirenda est. Huiusmodi sunt beneficia simplicia aut capellaniæ. Quæ vero ex his conditionibus præferenda sit, Respondetur, quòd absolutè loquendo in electionibus virtus præfertur, & postmodum scientia consideratur: licèt comparatiuè aliquando ècontra industria & prudentia præferendæ sint. Verum tamen quia scientia & doctrina quæ requiritur multiplex esse potest in eligendis: & his temporibus controuertitur quænā præ ferenda sit Theologia an Iurisperitia: ideo sit secundum dubium. DVbitatur secundò; Vtrùm digniores reputandi sint cæteris paribus qui eligantur ad episcopale munus, Theologi an Iurisperiti? ¶ Arguitur primò & probatur, quòd impertinens sit considerare quam facultatem profiteatur eligendus. Nam in electione Summi Pontificis qui omnibus ijs conditionibus maxime pollere debet, non consideratur si Theologiam aut Iurisprudentiam habeat: ergo nec in electionibus reliquorum episcoporum. Quod confirmatur, quia in eligendo Pontifice, ille dignior habetur qui prudentior est ad pacem seruā dam , ad quod impertinenter se habet Theologia, vel alia facultas. Secundò. Officium pastoris potissimum consistit in gubernando Ecclesiam Dei, sed ad hoc munus magis præstat notitia Iuris Canonici quam Theologiæ, ergo illi præferendi sunt cæteris paribus. Maior probatur ex illo Actuum 20. "In hoc posuit vos Spiritus sanctus regere ecclesiam Dei." Quasi dicat, in hoc substantia pastoris sita est vt regat Ecclesiam. Minor probatur. Quia essentia Iuris canonici consistit in dirigendis rebus agendis. Tertiò. Episcopalis dignitas potissimum consistit in potestate spirituali erga sibi subditos: sed exercitium huius potestatis magis pendet à Iure canonico quam à doctrina sacra, ergo ista præfertur. Maior probatur ex illo Matth. 17. "Tibi dabo claues regni cælorum," vbi Christus Dominus tradidit Petro officium pastoris, & illud explicuit per claues quę important iurisdictionem & potestatem spiritualem. Minor probatur. Quia Theologia speculatiua est, vt patet 1. par. quæst, 1. ergo per se non ordinatur ad dirigendum actiones. Quartò. Illa sciẽtia dicitur commodior prælatis quæ frequentius necessaria venit, sed huiusmodi est peritia iuris per comparationem ad Theologiam, ergo illa præfertur. Maior nota est, quia ideo scientia requiritur, quia sine illa episcopus nō potest præ stare necessaria. Minor probatur, quia frequentiores sunt causæ forenses & lites cōponendæ & condendæ leges, quàm impugnatio hæresum, ergo ius canonicum quod in iudicijs & litibus versatur frequentius est. Quintò. Theologia solum requiritur in Episcopo vt doceat & prędicet legem Dei, sed hoc de facto non est necessarium in illo imo videtur impertinens, ergo. Minor probatur, quia frequentissimi sunt prædicatores & doctores vbiq́ue: ita vt non indigeat ecclesia doctrina pastoris. Pro explicatione nota, quod opinio Iurisperitorum docet quod simpliciter & absolutè digniores reputandi sunt Canonistæ quam Theologi. In casu autem particulari: vt v. g. quando pullulant hæreses, aut vero est inopia prædicatorum dignior censetur Theologus. Ita Hostiens. quem sequitur Panormit. in cap. 1. de consanguinitate & affinitate. & Iuniores ita premunt in hac parte, vt induxerint electores & distributores quod solum distribuant officia ista Iurisperitis, & hoc fuit in vsu paucis retro annis. Cæterum sententia omnium Theologorum est opposita & solet disputari. 2. 2. quæst. 85. art. 3. vbi Caietanus breuiter tetigit hoc: & Magister Soto vbi supra conclusione 10. PRO decisione veræ sententiæ, nota ꝙ diuersitas opinionum consistit in non intelligendo officium pręcipuum episcopi. Canonistæ siquidem falluntur existimantes quod primum & per se munus pastoris est iudicare causas spirituales: quod patet alienum à veritate. Quia iudicare & componere lites quæ contingunt inter fideles pertinet ad externam gubernationem Ecclesiæ, prælati vero non positi sunt in hoc per se primo, vt consulant paci externæ: sed internæ virtuti. Igitur exclusa sententia & fundamẽ to Iuristarum. Sit conclusio certa, quod cæteris paribus præferendi sunt Theologi ad episcopalem dignitatem. Probatur & est fundamentum huius sententiæ. Quia præcipuum munus episcoporum est docere & prædicare, ad quod magis confert Theologia, ergo. Maior probatur ex illo Ioannis vltimo. vbi Christus ter dixit Petro: "pasce agnos meos & oues meas:" vbi (vt docent interpretes) tra ditur Petro dignitas episcopalis & præcipuum munus pastoris declaratur, igitur cũ pascere non fiat per ius canonicum sed per Theologiam, consequenter &c. Ideo episcopus & pastor idem sunt officio & dignitate quod explicat Diuus August. epist. 59. adducens illud Pauli, dedit quosdam pastores & doctores. Idem probatur 1. Petri 5. "Pascite qui in vobis est gregem Dei: prouidentes non coactè sed spontaneè secundum Deum." Et confirmatur, quia secundum fidem Episcopi successores sunt Apostolorum: sed præcipuum munus Apostoli est docere: ergo episcopi. Minor probatur Ioā nis 15. "Ego elegi vos & posui vos, vt eatis & fructum afferatis & fructus vester maneat." Et Diuus Paulus 1. ad Corinth. 1. de se inquit, "Non misit me Dominus baptizare, sed euangelizare." & Marci vltimo. "Ite docete omnes gentes: & iterum prædicate Euangelium omni creaturæ." Idem habetur 1. ad Timoth. 4. & 2. ad Timoth. 4. & videtur expressum in Concil. Trident. Sess. 24. cap. 4. qua ratione in Concil. Carthag. 4. præcipitur, vt cura viduarum & pupillorum committatur archipresbyteris vt episcopi orationi & doctrinæ se totos traderent. Quod simile factum fuit ab Apostolis, vt refertur Actuum 6. & hoc refert etiam de mente Diui Petri. S. Clemens in epist. ad Beatum Iacobum iam citata. Habetur etiā hoc ipsum in cap. si quis. 36. distinct. & in cap. omnem. 38. distinct. Diuus etiam Gregor. lib. 2. epistolarum, epistola 39. vbi dicit, episcopi est de prædicationis ministerio semper cogitare. Vide multa quæ dicit Diuus Bernardus lib. 4. de consideratione ad Eugenium. Sed contra arguis. Sequitur quod nullus potest eligi qui non sciat prædicare & docere legem Dei, ac subinde nullus Iurisperitus potest eligi in episcopum, postquam ille nō potest exercere præcipuum munus prælati? Respōdetur , quod nullus potest eligi qui non sciat sufficienter docere legem Christi: prout communiter fideles exquirunt & qui etiam nō possit reddere rationem eius quæ in nobis est fidei, vt inquit Paulus: siue hoc sciat ex professione Theologus, siue Iurisperitus aut vero alia via: & hoc efficaciter probat argumentum factum. Qua etiam ratio ne dum consecratur Episcopus exigitur ab illo vt iuret se vtrunque testamentum scire, quod autem sciat quæstiones quæ in Theologia versantur, id non requiritur per se licet aliquando necessarium iudicabitur & semper vtile erit. Adhuc tamen instas. Nam sequitur saltim quòd prælatus nũquam docens aut præ dicans populo, peccaret mortaliter nō exercens id ad quod præcipuè tenetur: & ita dā narẽtur omnes episcopi Iurisperiti & Theologi qui non prædicant. Respondetur negando sequelā : sat fuerit quod habitualiter sit sufficiẽs & paratus animo docere legem si opus fuerit: communiter vero melius est si hoc cōmittat sibi auxiliaribus, qui valent exercere sapientius hoc munus. Secunda conclusio. Aliquādo tamen poterit præferri Iurisperitus, vt quando multa & grauia imminerent negotia & plures alioquin essent ministri Euangelij: aut quando eligendus esset peritissimus in iure, & ijs forte de causis honestabantur electiones & distributiones quibus paucis ante annis designabantur vt plurimum Canonistæ in Episcopos: quanuis excessus ipse, si quis forte irrepserat, prudenter nunc & iustè frænatur, dũ eligũtur Theologi. Hæc quæ dicta sunt de distributione episcopatuũ , dicenda sunt ꝓportionabiliter de alijs officijs quibus potissimum incumbit aliqualiter pascere gregem, vt parochi, aut vero illi qui causas fidei exercent & iudicant: quanuis iam merito propter innumera negotia & lites emergentes debeamus laudare cōsuetudinem eligendi Iurisperitos ad fidei tribunalia, eo vel maximè quòd semper sibi peritiores Theologos associant. Ex his sequitur, quod in examine beneficiorũ non peccat, qui cæteris paribus Theologũ acceptat: imo hoc facere tenetur. Addiderim etiam quòd Theologus eligatur: quanuis Iurisperitus sit aliquantulum doctior in suo iure: quia plus iuuat ad cōfessiones audiendas & conscientias sedandas aliquanta Theologia, quam maior Iurisperitia, eo vel maximè quod Theologus scit se scire aut scit se ignorare, & ideo accuratius & melius disquirit veritatem. Ad primum argumentum respondetur, ꝙ in eligendo pontifice, non ita attenditur scientia quam virtus & discretio: quia in ordine ad finẽ sciẽtiæ , habet ministros in omni facultate peritissimos, & ex alia parte non decet eius autoritatem vt immediatè & per se ipsum doceat populum. Cæterum quia primus est & caput morale tenetur habere virtutẽ & prudentiam ad alios gubernādos . Ad secundum respondetur negando antecedens. Si per gubernare intelligas lites componere. Si autem intelligas præstare omnia illa quæ necessaria sunt ad vitam spiritualem, concedo illud. Veruntamen in his primum locum tenet doctrina post virtutẽ , postmodum vero gubernatio in causis spiritualibus. Quo ordine id explicuit Christus Matth. 5. dicens prælatis, primo ꝙ futuri essent sal, quod respondet virtuti. Deinde lux: quæ respōdet doctrinæ. Et tertio ciuitas: quæ respondet autoritati & iurisdictioni, & Diuus Paulus, dicens Actuum. 20. "Posuit vos regere Ecclesiā " &c. statim subdit. "Scio quod intrabũt post discessionem meā lupi rapaces in vos." Quasi diceret. In hoc primo posuit vos regere Ecclesiam Dei vt fidem defendatis. Ad tertium respondetur negando maiorem. Imo iudicialis potestas secundaria est. Quare episcopi pastores & patres dicũtur , nō iudices. Illud autem, tibi dabo claues &c. potius est pro nobis, nam iuxta cōmunem sententiam interpretum intelligitur locus ille primo de claue scientiæ, deinde de claue potentiæ. Quare notant quod in plurali dixit: tibi dabo claues. Imo etiam si ibi tantum loquatur de autoritate iurisdictionis nihil contra nos: quia primo dixit, super hanc petram ædificabo Ecclesiam: quòd communiter interpretantur de autoritate Pontificis & de cognitione fidei & legis euangelicæ. Ad quartum respondetur, quòd eodem argumento probares episcopum magis debere esse liberalem aut misericordem, quia frequentiores casus occurrũt in quibus vtendum est liberalitate aut pietate quam scientia. Respondetur ergo, quod necessitas scientiæ non sumitur ex frequentia occasionum: sed ex natura officij, quod primo doctrinā exigit. Imo vero tenetur episcopus multoties se abstinere à negotijs huiusmodi vt con templationi & doctrinę se tradat: cōmittendo administrationem causarum sibi inferioribus. Et istis conuenit illud quod dictũ est Moysi Exod. 18. "Esto tu populo in his quæ ad Deum sunt vt referas quæ dicuntur ad eum, ostendasq́ue illis cæremonias & ritum & viam per quam ingredi debeant: prouide autem viros timentes Deum & cōstitue eos iudices." ¶ Ad vltimum respondetur, ꝙ præ dicantium multitudo non tollit aut minuit obligationem prælati qui ex officio hoc ipsum munus tenetur præstare saltem quoad sufficientiam, qualiter intelligitur illud. 1. ad Timoth. 3. oportet episcopum doctorem esse, idest habere sufficientiam doctrinę . Vide de his interpretes. 22. quæst. 2. super art. 8. Concil. Triden. Sess. 7. cap. 1. de reformatione. & Sess. 22. cap. 2. Gratia. dist. 23. 24. & 38. Vbi hæc eadem requirit in episcopo. DVbium tertium. Vtrum distribuẽtes peccent mortaliter non eligendo digniorẽ . Pro parte negatiua arguitur primo. Nam D. Paul. 1. ad Timoth. 3. & ad Titũ . 1. Ponens conditiones eligendi, non loquitur comparatiuè sed absolutè dicit illum debere esse virum probum & doctorem &c. Ergo distributores hoc solum tenent considerare & non requiritur ꝙ digniorem eligant. Confirmatur, quia eligentes dignũ tribuũt Ecclesiæ ministrum congruentem, ergo faciunt opus bonum, ac subinde non peccant mortaliter non eligentes digniorem. Secundo, eligendo dignum fit satis intentioni Ecclesiæ, ergo non tenetur eligere digniorem. Antecedens probatur, quia Ecclesia solum requirit per se idoneos ministros. 1. Corinth. 4. "hic iam quæritur inter dispensatores vt fidelis quis inueniatur." Non dicit fidelior, & illud etiā , qui idoneos ministros nos fecit noui Testamẽti . Item illud: sic nos existimet homo vt ministros Christi & dispensatores ministeriorum Dei, ergo solum requiritur quod eligantur idonei ministri. Confirmatur primo. Si dominus præcipiat œconomo, vt aliqua bona distribuat pauperibus, non tenetur sub mortali quærere magis egenos, ergo nec distributor bonorum spiritualium cui præcipitur, vt eligat ministros dignos, non tenetur quærere nec eligere digniores. Confirmatur secundo. Nam si eligatur dignior ipse dignior satisfacit suæ obligationi præstādo illud munus quod valeret exercere minister dignus, ergo ipse distributor solum tenetur eligere dignum. Consequentia inde patet, quia qui eliguntur solum tenentur præstare dignum officium, ergo & distributor solum tenetur de hoc ipso prouidere: quod facit sufficienter eligendo dignum. Antecedens vero probatur, quia ille dignior non tenetur sub mortali exercere meliora opera quæ potest, ergo satis est si digne operetur. Tertiò. Ista officia tantum habent oneris quantum honoris. Ergo non pecco mortaliter si ab illis excipiam digniores. Imo æ quũ videtur quod isti digniores non ijs officijs grauentur. Quartò. Sequitur, quod illæ leges quæ præcipiunt ministrum fore eligendum de gremio solũ vnius Ecclesiæ aut oppidi essent iniquæ: consequens est contra communem vsum approbatum à summis Pontificibus, ergo. Sequela patet quia sæpe in tali Ecclesia aut oppido nō est minister dignus, aut vero extra ipsam digniores reperiũtur . Quintò. Sequeretur quod electores & distributores tenerentur magna cura digniores requirere. Consequens est falsum & contra consuetudinem episcoporũ , ergo & antecedens. Confirmatur, quia eo ipso quod præceptum est de non eligendo indigno prætermisso digno: tenentur electores maxima cura inquirere an iste sit indignus, ergo à simili si præceptum est de eligendo digniore magna diligẽtia erit adhibenda sub eodem præcepto. Sextò. Sequeretur quod etiā officia quæ distribuuntur apud religiosos & in alijs cō munitatibus , necessario sint distribuenda dignioribus? Consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia illa officia & spiritualia sunt & honorifica. Minor probatur, quia cō muniter ista officia distribuuntur à Prælato pro suo marte & ad nutum, & etiā quia subditi eligunt quem maluerint. Septimò, confirmator non peccat mortaliter in confirmando minus digno, vt patet ex vsu approbato à viris sapientibus & timoratis, ergo nec elector tenetur eligere di gniorem. Cōfirmatur , quia resignatores beneficiorum spiritualium non resignant digniori sed sibi amico aut consanguineo, & tamen nullus propter hanc causam damnat illos ad mortale, ergo id ipsum dicendum erit de præcipuis electoribus. Non enim est maior ratio quare reperiatur acceptio personarum in distributione, quam in resignatione aut confirmatione. Octauò. Sequeretur quod teneantur reges sub mortali promouere episcopum ab vna Ecclesia ad aliam pinguiorem, quando constat, quod dignior est alijs qui nouiter eligendi sunt, consequens est falsum, ergo. Sequela patet, quia ex eo quod iste deputetur huic Ecclesiæ nō fit impotẽs , nec amittit ius vlterioris promotionis ad maius præ mium, ergo distributor tenetur &c. Minor probatur, quia in Hispania est consuetudo maximè nunc temporis non promouendi huiusmodi episcopos, & hæc cōsuetudo approbata est à viris sapientibus huius regni. Tandem arguitur. Ex ca. monasterium. 16. q. 7. vbi habetur, quod si quis monasterium aut oratorium instituerit, licitè potest quem maluerit presbyterum deputare in tale officium, dummodo hoc fiat de licentia episcopi. Et qui eligitur non sit malus, ergo satis fuerit ad electionem iustam, non eligere indignum. In hoc dubio est opinio quorundam Iuristarum, qui dicunt non esse peccatũ mortale, si eligatur dignus prætermisso digniore. Ita tenet glossa super cap. licet. 8. quæst. 1. & super cap. tertium, de iure patronatus. Et super capit. 2. de officio custodis. & autores huius sententiæ referuntur à Couar. in relectione super regula peccatum, parte. 2. nu. 3. Et etiam refertur Caietanus in hanc sententiam Ientaculo vltimo. quæst. 4. PRO decisione nota primo, ꝙ in præ senti loquimur solum in foro conscientiæ: nam in foro iudiciali certum est, quod si eligatur solùm dignus electio tenebit: nec potest irritari, quod docet Diuus Thomas hic ad tertium: quamuis multi Iuristarum oppositum doceant: impugnantur tamen efficaciter ratione Diui Thomæ: quia aliâs nulla esset electio firma in foro iudiciali de qua non insurgerent innumeræ lites. Et ra tio ista magnificatur à Couarru. & à Iuristis qui consentiunt cum Diuo Thoma, & est fere communis in schola illorum. Secundò nota, quod in officijs ecclesiasticis sunt duo cōsideranda . Primũ est onus & labor ipsorum officiorum. Et secundum, honor & dignitas eorundem. Et ista duo sic connexa sunt, vt primum sit præcipuum & quod maximè attenditur tam ab eligentibus quàm ab electis. Quod iuxta communem interpretationem intelligitur. 1. ad Timoth. 3. cum dicit Apostolus, "Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat, id est officium operosum & maximi oneris." Secundum autem, scilicet honor, consequẽ ter se habet: sic tamen, quòd postquam coniuncta considerantur: vtrunque attenditur necessariò à distributore. Sit prima conclusio. Non eligere digniorem potest esse solùm veniale propter imperfectionem actus aut ex paruitate materiæ: quod in omnibus alijs peccatis mortalibus ex genere contingit. Et etiam aliquando propter paruitatem excessus ipsius dignioris ad dignum. Ratio huius conclusionis est, quia quando modicus excessus interuenit minima iniuria fit digniori nō electo. Ex quo sequitur, quod vterq́ue absolutè censeatur habere ius ad tale beneficiũ : quia quasi æquè dignus reputatur vterq́ue, siquidem in minimo excedit alter & parum pro nihilo reputatur: & hoc necessarium est dicere, tenendo nostram conclusionem: qnia impossibile est, ꝙ in tali casu solus dignior habeat ius ad beneficium, & quod non peccet mortaliter distributor in conferendo beneficiũ alteri. Et hoc est verum loquendo de distributore absolutè: nam si electores astringantur iuramento se electuros digniorem: absque dubio peccant mortaliter: si talem digniorem non eligant, quātumcunq; in minimo excedat. Ratio huius est: quia iuramentum illud obligat sub mortali secũ dùm rigorem promissionis. Ex quo sequitur, quod scholares peccent mortaliter, si cognoscẽtes aliquem digniorem, quantumcunque excessus sit minimus: si nihilominus non præstent suffragium illi ad cathedram obtinendam: quia iurant se electuros digniorem. Secunda cōclusio . Eligere dignum præ termisso digniore est peccatum mortale ex genere suo. Probatur hoc primo in Concilio Basiliensi in Sessione 12. decreto de electionibus episcoporum & prælatorum: vbi refertur iuramentum quo ipsi electores astringuntur ad eligendum illum quem cognouerit vtiliorem esse Ecclesiæ. Et concilio Trident. Sessione 24. capit. 1. vbi diffinitur mortaliter peccare electores: nisi eligant illos quos reputant digniores. & capit. 18. præcipitur quod Episcopus ex nominatis ab examinatoribus tanquam dignis, exquirat ipse digniorem & illum eligat. & in capit. vnico, vt ecclesiastica beneficia sine diminutione conferantur digniori. Innocentius Tertius grauiter reprehẽdit quendam episcopum, eo quod non elegerit digniorem. Idem ex Diuo Leone in capit. Metropolitano, distinct. 63. & in capit. Moyses. 8. quæstione. 1. & Diuus Augustinus multa dicit in epist. 29. & refertur à glossa super capit. 2. Iacobi. Diuus Thomas 2. 2. quæstione 185. artic. 3. & quodlibeto. 4. art. 15. & quodlibeto. 6. artic. 9. & quodlibeto. 8. artic. 6. & est cōmunis sententia Theologorum quos refert Soto vbi supra cōclusione . 9. & etiam Iuristarum quos refert Couarruuias vbi supra. ¶ Ratione probatur secundo, quia præ termittere digniorem sine causa debita, acceptio est personarum, ergo est peccatum mortale ex genere suo. Antecedens patet, quia beneficia dignitates sunt & honores in bonum Ecclesiæ & etiam in bonum ipsius electi ordinata, ergo distribuere ista sine debita causa & ordine erit peccatum mortale. Præterea, quia distributores & electores non habent dominium beneficiorum: sed tantum sunt dispensatores, ergo tenentur distribuere iuxta voluntatem Dei, qui semper intendit meliora. Et confirmatur. Quia si Ecclesia haberet actu ministrum digniorem: peccaret mortaliter qui illum ministrum impediret ab executione sui muneris, ergo etiam peccat mortaliter distributor & elector qui illum ministrum non eligit. Tandem colligitur hæc veritas ex electionibus à Deo factis in veteri Testamento: vbi semper elegit meliores. Patet in Moyse, qui electus est à domino dux & pastor vniuersi populi, & ille laudatur præ omnibus alijs Numer. 12. vbi dicitur quod erat vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Similiter Saul eligitur à Deo in Regem & de illo habetur 1. Regum. 8. quod erat electus & bonus. & non erat vir de filijs Israel melior illo. & 1. Regum. 18. de electione Dauid, hoc ipsum patet, de quo dicitur Deum inuenisse virum iuxta cor suum. Et in nouo Testamento Christus elegit meliorem in Pōtificem , & ad hoc innuendum dixit Petro ter Ioannis vltimo, "Diligis me plus ijs", quasi id necessarium supponens, ergo & alij distributores & electores tenentur meliores eligere. Ad hoc propositum Concilium Tridentinum supra capit. 18. Præcepit vt solus episcopus digniorem examinaret: vt videlicet digniorem eligeret. Tertia conclusio. Contingere potest, vt sit iustum imo aliquando necessarium eligere minus dignum, relicto digniore, qui etiam intendit tale beneficium. Verbi gratia, vacant simul duo beneficia: alterum simplex & pingue: alterum verò parochiale & tenue: & non sunt nisi duo oppositores: in isto casu non debet eligi dignior in beneficium magis pingue. Ratio huius est, quia tunc expedit bono communi ipsius Ecclesiæ vt qui dignior est, præficiatur beneficio parochiali cui annexa est cura animarum. Ex quo sequitur primo, quàm dissonum est quod in diœcesibus sint beneficia simplicia pinguiora curatis: nam tunc vel minus dignus debet habere curam animarum vel magis digni debent esse minus stipendiati. Secundò. Sequitur, quòd eligere minus dignum relicto digniore non est intrinsecè malum: quia potest honestari ex circunstantijs superuenientibus. Tertiò. Sequitur, quod maior dignitas etiam si sit notabilis non semper præstat ius ad obtinẽdum beneficium hic & nunc, sed quandoq́ue potest de facto illud tollere. Itaq́; bene dicimus in casu posito: ꝙ iste dignior non comparat sibi beneficium nec habet ius ad illud hic & nunc quia dignior est. Fundamentum omnium istorum est: quia dignitas & maior dignitas non sem per considerantur absolutè sed aliquando comparatiuè, & hæc comparatio debet fieri non solum inter personas aut officia vel beneficia: sed potissimum in ordine ad finem, qui intenditur hic & nunc. Et ne videantur ista singularia: ponuntur alia exempla in quibus hoc necesse est dicere. Verbi gratia. Si maior pars eligentium firmiter decreuit eligere minus dignum ita vt moraliter sit euidens quod talis euadet electus: minor pars illius communitatis poterit se conformare cum maiori eligendo minus dignum. Probatur, quia in isto casu impossibile est eligere digniorem: ergo isti non tenentur illum eligere. Secundò. Quia bonum est communitatis vt electiones pacifice fiant ex quo sequitur, quod elector consequatur bonum commune quod maximè intendere debet: & electus animo æquiori gubernabit communitatem, quam si à paucioribus eligeretur, ergo iste talis poterit eligere minus dignum: imo vero est casus in quo non solum potest iustè eligere minus dignum, sed quod etiam teneatur. Verbi gratia, Si sunt tres oppositores alter dignus, secundus dignior, tertius dignissimus & si ego præsto suffragium dignissimo & non adiuuo volentes eligere digniorem euadet electus minus dignus, tunc teneor prætermittere dignissimum, & eligere saltim digniorem. Probatur, quia ego teneor eligere digniorem possibilem hic & nunc: sed ille medius hic & nunc est dignior qui potest eligi: ergo illum teneor eligere. Et confirmatur. Nam alias eligeretur minus dignus mea culpa, ergo teneor eligere digniorem illum medium. Antecedens patet, quia ego possem impedire electionem minus digni & teneor, quia elector sumet: id facere possum, ergo &c. ¶ Sed contra doctrinam prędictam sunt tria argumenta. Primo, nam sequeretur, quod in aliquo casu liceret eligere indignum simpliciter. Vt si v. g. maior pars eligentium infallibiliter eliget talem indignum, potero me conformare cum maiori parte propter bonum communitatis & pacis. Secundo. Qui in prædicto casu eligunt dignum prętermisso digniore peccant mor taliter, vt manifestum est, ergo ego non possum me conformare cum illa maiore parte quæ deserit digniorem. Probatur consequentia, quia alias cooperor peccato illorum ac subinde pecco in id ipsum. Tertiò. Ego teneor in his electionibus deferre honorẽ digniori quoquo modo possum, ergo teneor isti digniori suffragium præstare: quanuis à maiori parte deseratur. Nihilominus respondetur ad primum negando sequelam: quia eligere indignum, est intrinsecè malum: & ideo electores & cooperatores peccant mortaliter in tali electione. Idem dicendum est de iudicibus & consulibus atque rectoribus populi: quod quanuis maior pars velit proferre sententiam, iniustam quidem in re, aut verò aliquid decernere in damnum communitatis, non potest iste se conformare cum maiore parte iudicum. Ad secundum respondetur, quòd formaliter iste non consentit actui & peccato aliorum: sed coactus à maiori parte & quasi ex necessitate materiæ conformat se cum maiore parte propter bonum finem, scilicet, propter pacem communitatis, quam potissimum intendit: vnde iste non est cooperator illius iniustæ distributionis. Si autem arguas: quòd iste talis voluntariè eligit minus dignum: quia evercet voluntariè actum eundem, quem præstant iniqui electores, ergo peccat. Propter hoc argumentum Ioannes de Medina tractatu de rebus restituendis, quæ stione. 7. tenet contra nostram sententiam. Nihilominus tamen nos respondemus, ꝙ iste elector non directè intendit inæqualitatem neque eam assumit vt medium ad pacem communitatis seruandam: sed iudicans prudenter esse impossibile, quòd talis indignus non euadat electus, intendit euitare iniustam electionem, quæ secundum se est mala. ¶ Secundò respondetur, quòd ille minus dignus in casu posito simpliciter est dignus. Eligere autem dignum non est malum secundum se: nisi adfuerit dignior qui possit eligi, & quia in illo casu nullus est de facto dignior qui possit eligi supposita determinatione maioris partis eligentis minus dignum, consequenter iste talis, qui se conformat cum hac maiori parte eligenti, non peccat: sed prudenter facit. Ad tertium communiter dicitur, quod honor annexus ecclesiastico beneficio non ordinatur proximè & per se in bonum peculiaris personæ eligendæ, sed in bonum ecclesiæ & communitatis. Quare si bonum Ecclesiæ aut communitatis sequatur ex tali electione, tenebitur elector suum præstare suffragium illi personæ: non autem si bonum illud solum cedat in bonum particulare. Ego tamen aliter existimo, quòd quanuis bonum & honor quæ interueniunt in beneficio ecclesiastico, primò & per se respiciant bonum commune: tamen consequenter respiciunt eligendum, quare multoties tenebitur elector præstare suum suffragium digniori, quanuis non euadat electus. Verbi gratia, in electione cathedrarum, vbi multum interest honori & vtilitati dignioris, quod plura habeat suffragia: quanuis non obtineat cathedram. Similiter aliquando erit eadem obligatio in electionibus præbendarum, quæ ad vota capituli distribuuntur. Igitur ad argumentum respondetur, quòd quotiescunque non imminet maius bonum cui elector consulere debet: tenetur suffragium præstare dignioribus: vt qui immeritò ab alijs reijciuntur: aliqua saltim pro se agnoscant suffragia. Resolutoriè ergo dicimus quod eligere dignum prætermisso digniore, est malum intrinsecè, quando fit propter indebitam causam. Si verò non eligatur qui est aliâs dignior, propter causam rationabilem, tunc non est vitiosa electio, imo nec formaliter prætermittitur dignior: quia in illo casu non est eligibilis, nec tenetur elector talem digniorem eligere: imò interdum peccaret suffragando. Ad argumenta in principio facta respondetur. Ad primum respondent quidam, ꝙ Diuus Paulus ibi solum considerat onus & laborem beneficiorum, ac subinde non facit comparationem: quia in ordine ad laborem impertinens est maior vel minor dignitas. Explicatio est Caietani in Ientaculo vltimo citato, quam colligit ex primis verbis Pauli cùm dicit, bonum opus deside rat. Sed mihi non placet hæc intelligentia, quia Diuus Paulus ibi constituit absolutè conditiones quæ dignificant episcopum: & huiusmodi indifferenter necessariæ sunt ad beneficia siue secundum quod onus, siue secundum quod honores sunt. Itaq́ue illæ conditiones necessariæ sunt qualitercunque episcopus consideretur. Alij dicunt, quod Diuus Paulus eas apposuit conditiones episcoporum, quæ solùm possunt reperiri moraliter loquendo in viris dignissimis, ac subinde de dignioribus, imo de dignissimis loquutus est. Sed neque ista explicatio placet, nam ibi ponuntur conditiones, quæ in omnibus Episcopis & electionibus eorum considerandæ sunt. Vnde & Theologi, ex isto loco Diui Pauli non tantum colligunt conditiones pro dignissimis, sed etiam pro dignis & dignioribus. Respondetur ergo ad argumentum negando consequentiam. Nam illud est argumentum negatiuum, qua propter inefficax est. Nihil enim valet consequentia, Diuus Paulus ibi non loquitur comparatiuè, ergo & electio non facienda est comparatiuè. Sit ergo satis, si ex concilijs, & ex doctrina Sanctorum & ratione naturali sit comparatio facienda in talibus distributionibus. Ad confirmationem respōdetur negando, quòd ille qui in præsentia dignioris eligit dignum, faciat bonum opus imo peccat: quia impedit ne Ecclesia consequatur digniorem ministrum. Quare licet absolutè loquendo eligere dignum bonum sonat: nihilominus tamen, eligere illum relicto digniore, sonat malum. Exemplum huius est. Succurrere extremè indigenti extraneo, bonum sonat: veruntamen, si ex hoc quòd illi subuenias, omittis prouidere necessitati parentis vel consanguinei extremè indigentium, peccatum est. De quo supra quæstione 26. artic. 8. & quæst. 31. arti. 3. dictum est à nobis. Ad secundum nego, quod Ecclesia non semper requirat meliores ministros ab electoribus, quia illa semper intendit crescere: & hoc maximè fit, crescente dignitate ministrantium. Iuxta illud, ad Ephesios. 2. " In quo omnis ædificatio constructa crescit in templum Sanctum in domino: in quo & vos ædificamini inhabitaculum Dei." Ad primam confirmationem respondetur, quod si dominus præciperet œconomo, vt distribueret bona sua pauperioribus: peccaret mortaliter, si solum distribuat pauperibus qualitercunque indigentibus. Ita etiam quia dominus, vt patet ex dictis, habet eam voluntatem vt electores requirant & examinent magis dignos, non satisfaciunt electores, dignioribus omissis, eligendo dignos. Ad secundā confirmationem. Respondetur, negando quod satisfaciat dignior per opera & officia mediocria: sed tenetur pro virili laborare in officio sibi iniuncto: ita vt quemadmodum alios excedit dignitate, & propterea electus est: ita etiam opera excellentiora tenetur exhibere. Et hoc colligitur Matthæi 25. & Lucæ 12. vbi pater familias plus exquisiuit ab illis qui plura talenta acceperunt. & Lucæ 19. vbi habetur, seruus qui cognouit voluntatem domini & non se præparauit, vapulabit multis &c. & subdit. Omni autem cui multum datum est & multum exigetur ab eo. Ex quo sequitur, quod dignior teneatur multa opera præstare, quæ non tenetur de facto minus dignus. V. g. Si dignior valeat reuincere publicum hæreticum, tenebitur sub mortali prædicare aut disputare: & tamen minus dignus excusabitur ab huiusmodi opere, quia propter diminutam eius sciẽ tiam , prudenter dubitat de fœlici exitu illius disputationis. Nota tamen, quòd non tenetur sub mortali, qui dignior est, semper & omnia opera exercere meliora, quàm dignus: sed in casibus, vbi ratio id postulauerit, quod non potest certa regula comprehendi: sed prudentia opus est. Ad tertium respondetur, quod ista officia plus habent laboris quàm honoris: imo per se primò instituta sunt & donantur vt onera, nō verò vt munera vel præmia. Quare si attendamus id quod per se primò beneficiũ habet, nulla fieret iniuria digniori præ termisso: quia propriè non dicitur quis habere ius ad laborem, vnde nec propriè iniustum patitur hac ex parte si præcisè consideretur. Et in hoc sensu Caieta. vbi supra. di xit, non peccare mortaliter qui prætermittit digniorem. Et eius sententia in isto sensu communiter acceptatur à magistris nostris. Cæterum si consideretur id quod secundariò habẽt beneficia, peccatum mortale erit, non distribuere dignioribus. Ad quartum respondetur, quod Ioannes Maior in. 4. distin. 24. quæst. 8. & 9. tenet, huiusmodi leges quæ determinant electiones ad certum locum aut Ecclesiam, non esse iustas nec ferendas. Et præter argumentum factum, confirmat suam sententiam ex cap. ad decorem de institutionibus. vbi Innocentius Tertius, reprehendit Patriarcham Hierosolymitanum, eo quod omnia beneficia Ecclesiæ Constantinopolitanę distribueret Venetis: & ideo præcipit vt in ecclesijs illis eligantur & præficiantur literati & magis idonei vndecunque originem duxerint: & adducit illud quod habetur Actuum 10. nā in omni gente, qui facit iustitiam acceptus est illi. Nihilominus sententia opposita communis est: quam docet Diuus Thomas hic ad quartum. & videndus est Soto vbi supra ante decimam conclusionem. & Couarru. & ratio Diui Thom. hoc conuincit, quia regulariter loquendo electi de gremio Ecclesiæ magis diligunt illam magisq́ue resident: & hoc adeò verum est, vt oppositum non sine temeritate dicatur: & ita istæ leges consuetudine à tempore nascentis Ecclesiæ, & Decretis Pontificum approbatæ sunt. Colligitur hæc veritas Deuterono. 17. "Non poteris eligere alterius gentis hominem in Regem & qui non sit frater tuus." Vide Diuum Hieronymũ super illud Oseæ 2. "Dabo eis vinitores ex eodem loco." Vbi per vinitores intelliguntur Apostoli. Et eadem ratione communiter Sancti dicunt, quòd Christus elegerit ex sibi consanguineis, & notis in Apostolos. Quare ad argumentum factum respondetur, quod nunquam licebit eligere indignum, etiam si huiusmodi leges existant, quæ determinant eligendos ad certum locum. Quòd si non fuerint digni in tali loco vel ecclesia, suspendatur electio, vel saltim de licentia Episcopi aut Pontificis, si opus fuerit, eligatur pro ea vice extra gremium qui dignus habea tur. Nec inconuenit ad æquitatem istarum legum, quòd alij extra ecclesiam illam digniores existant: nam propter rationes supra dictas digniores reputantur, qui sunt intra gremium ecclesiæ eiusdem, licet non abundent scientia & industria: quia hoc cō pensant dilectione & residentia, quibus maximè ecclesia solet augeri. Ad caput illud Innocen. respondetur, ꝙ ideo reprehenditur Patriarcha ille, quia cũ illic non essent huiusmodi leges, dispensabat beneficia solùm Venetis, omittendo digniores Constantinopolitanos, & etiā quia pollicitus fuerat se hoc facturum quando electus est, vt patet ex verbis extremis illius capitis. Veruntamen circa huiusmodi leges nota primò, quòd non debent condi frequenter. Aliàs cōmunia beneficia, quasi ad ius hæreditarium reducerentur & desidiosi efficerentur eligendi: eo quod iam esset lege firmatum, qui deberent eligi in hac vel in illa ecclesia. Secundò nota, quòd rationes D. Thomę sufficienter honestant huiusmodi leges absolutè loquendo: nihilominus tamen aliæ causæ particulares exquirendæ sunt à confirmatoribus istarum legum, vt iustè & prudenter ferantur: alioquin esset iustum pro omnibus ecclesijs & populis eas dare leges: siquidẽ omnes possent dicere, eligo meos quia magis diligunt suam ecclesiam, magisq́ue resident. Causæ ergo quæ particulariter requirendæ sunt, tales debent esse, videlicet, quòd in ecclesia abundent sapientes, aut quòd experientia compertum sit, quod extranei in tali ecclesia vel oppido solùm curant expilare subditos, vel quod ex talibus legibus excitentur de facto ad studia colenda naturales: qui aliàs desides existerent, & ignari. Possemus disputare in præsenti, An sicut leges de eligendo solum de gremio huius ecclesiæ iustæ sint: ita etiam licitè & sine vitio acceptionis personarum possint esse leges de non eligendo de ista ecclesia, aut de conuentu illo, vel intra tale tempus, vt post quadriennium transactum: qualiter solent esse apud religiosos: & idem dubium est de alternatiuis. Respōdetur nihilominus breuiter, quòd istæ leges possunt honestari ex fine superueniente, maximè propter bonum pacis. Verumtamen rarò concedendæ sunt: quia bonum pacis & virtutis commodius seruatur, & consequitur eligendo digniores quoscunque, & à quocunque loco existant. Et quidem multi ambitio si lites fingunt aut excitant, vt in eas leges superiores inducant & sibi arripiant ex lege alternāte : quod alioquin indigni aut minus digni non consequerentur. Quod maximè aduertant legislatores præsertim in officijs supremis, ad quæ digne suscipienda vix potest vnus aut alter inueniri. Ad quintum argumentum respondetur concedendo, quòd electores tenentur exquirere digniores: verumtamen hoc moraliter fieri debet, vt pro beneficijs maioribus, qualia sunt Episcopatus, Abbatiæ, & præbendæ cathedralium ecclesiarum, requirantur vniuersitates, collegia & conuentus. Verumtamen in alijs beneficijs minoribus sat fuerit, si ex oppositoribus qui occurrunt eligat distributor digniorẽ , quanuis si fuerit inopia concurrentium aut specialis necessitas ecclesiæ vel monasterij, tenebitur elector inquirere ministrum dignũ & digniorem. Ad sextum respondetur, concedendo sequelam: & oppositum est plusquam temerarium: quia religio est spiritualis quæ dam respublica in qua necessaria sunt ista officia & beneficia ad sui conseruationem, ergo distribuenda sunt dignioribus secundùm leges iustitiæ. Probatur consequentia à paritate rationis, sicut in distributionibus officiorum quæ fiunt in ecclesia. Verũ tamen distinguenda sunt duo genera officiorum in religionibus. Nam quædam simul officia & beneficia sunt, vt Prælatiæ, Prioratus, & officium lectoris. Et huiusmodi absque dubio secundùm leges iustitiæ distribuenda sunt. Alia vero officia sunt, quæ dicuntur amobilia ad nutum, vt Supprioratus, Vicariæ, &c. Et huiusmodi non exigunt rigorem iustitiæ distributiuæ: quia potius assumuntur tales personæ in coadiutores prælati, quàm in officium aut beneficium spirituale. Vnde prælatus potest quem maluerit sibi asso ciare, dummodo non sit infestus & damnosus communitati. Ad septimum respondetur, quòd confirmatores possunt & debent confirmare electionem factam de digno, etiam vbi dignior prætermissus est. Ratio huius est primò, quia iste dignus magis gratus est electoribus, & ideo moraliter loquendo magis vtilis erit vnitati & paci ipsius communitatis: quare talis electus vestitus ijs circunstantijs hic & nunc dignior censetur vt in plurimum. Præterea, quia confirmator est quasi iudex superior, qui secũdùm scientiam publicam cognouit illum fuisse approbatum à capitulo, ergo quanuis scientia priuata cognouerit prætermissum fuisse digniorem: tenetur confirmare dignum electum. Probatur consequentia exemplo Iudicis secularis, qui tenetur iudicare secundùm allegata & probata: non autem secundùm scientiam particularem. Hæc maxime verum habent quando confirmator subditur alteri superiori ad quem possunt appellare electores, si electio non confirmetur: quia tunc occurrere debet, & tenetur litibus insurgentibus. Præterea. Verum habet quando solum est vnicus confirmandus, nam si offerantur plures confirmandi, confirmator tenetur digniorem designare: quia tunc non solum est confirmator, sed etiam habet vices eligentis. Ad argumentum ergo respondetur, negando paritatem rationis: quia confirmator non cooperatur actui eligentium, nec verè eligit aut distribuit: quare non tenetur ad regulas eligentium aut iustitiæ distributiuæ: sed solum est quasi superintendens supponens distributionem iam factā ab electoribus: quanuis incompletè. Et hæc doctrina approbata est à communi vsu sapientium, qui non audent cassare electiones quæ fiunt de digno prætermisso digniore. Ad octauum respondetur, quòd si attendamus naturam episcopatus, isti ascensus damnandi sunt: sicut damnatur ascensus ad secundas nuptias, viuente priori vxore. Quare Diuus Paulus 1. ad Timotheum 3. volens explicare indissolubilitatem episcopi à sua ecclesia, dixit: "episcopum de bere esse vnius vxoris virum." Verum tamen iam supposita conditione status hominum, liciti sunt & quandoque approbantur isti ascensus, vt honor excitet, quos charitas deberet impellere. Occasione vltimi argumenti. DVbitatur quartò, Vtrùm qui habent distribuere beneficia iure patronatus, teneantur semper præsentare digniorem. Prima opinio quorundam Iuristarum, qui tenent satis esse in omnibus his beneficijs eligere dignum: & fundamentum illorum est dictum cap. monasterium. Alia opinio per oppositum docet, quod omnia ista beneficia distribuenda sunt dignioribus à patrono, & fundamentum eorum est, quod postquam beneficia ista instituta sunt, iam facta sunt bona communia ecclesiæ, ac subinde secundùm regulas iustitiæ distributiuæ dispensanda sunt sicut bona alia communia. Tertia opinio communis est, quòd pro beneficijs simplicibus non tenetur patronus laicus præsentare digniorem: bene tamen pro beneficijs quibus annexa est cura animarum. PRO decisione huius rei sit prima conclusio. Peccat mortaliter patronus qui non designat digniores ad episcopatus obtinendos: vt v. g. si Rex Hispaniæ qui hoc iure gaudet, solum eligeret dignos pro toto regno aut pro Insulanis: peccaret grauiter. Probatur ex Concilio Tridentino Sessione 6. capit. 1. decreto de reformatione. vbi vniuersaliter dicitur, quod eligendi sunt digniores. & in cap. 18. Sessione 24. Insuper in cap. episcoporum. distin. 91. Probatur ratione. Quia iniquum esset in toto regno solum eligere dignos in præsentia digniorum pro eximijs beneficijs, qualia sunt episcopatus, ergo nec Rex potest hoc facere nec Pō tifex concedere. Secunda conclusio. Qui asserunt patronum laicum posse instituere dignum in beneficijs simplicibus: tenentur dicere, quod possit hoc ipsum in beneficijs habentibus curam animarum. Probatur ex cap. monasterium. à quo ipsi colligunt suam sententiam. Nam ibi loquitur Pontifex etiam de instituente monasterium, & concedit illi quod nominet prælatum. Manifestum autem est, quod superiori monasterij annexa est cura animarũ , ergo qua ratione tu colligis ex illo cap. quod pro beneficijs simplicibus liceat patrono eligere dignum: eadem ratione colligitur & pro beneficijs, quibus incumbit cura animarum. Secundò. Quia si Sũmus Pōtifex qui potuit conferre istud ius patrono laico pro beneficijs simplicibus, etiam potuit pro alijs beneficijs, ergo qua ratione vnum dicitur & aliud concedendum est. Antecedens patet. Quia vtrunque beneficium & vtrunq; ius spiritualia sunt & bona communia ecclesiæ: & insuper in eosdem fines possunt ordinari, ergo qui potest concedere vnum, potest & aliud. Nec sufficit dicere, quod beneficia curata quia instituuntur in vtilitatem ecclesiæ & animarum, debent habere ministros digniores: aliàs priuarentur & ecclesia & fideles tanto bono. Nam certè hoc pertinet ad iustitiam commutatiuam (vt infra patebit) in præsenti autem consideramus puram distributiuam. Et confirmatur. Nam voluntariè concedunt isti autores, quòd patronus laicus tenetur eligere digniorem ex his, qui nominati sunt à fundatore beneficij: vt si diceret, volo quod ex meis consanguineis solùm eligatur minister: & hoc ipsum negant in electione eiusdem patroni, quando non speciatim nominauit hos vel illos: etenim qua ratione prior patronus tenetur eligere digniorem ex nominatis: eadem cōcluditur , quod teneatur absolutè digniorem eligere, quando nulla facta est specialis nominatio. Tertia conclusio. Consuetudo præsentantium dignos, etiam prætermissis dignioribus, non est damnanda in praxi sub peccato mortali. Ratio est, quia isti sequuntur opinionem probabilem, imo communiorem. Et colligitur eius probabilitas ex Concilio Tridentino Sessione 24. supra, vbi Cō cilium postquam dixit, patronos ecclesiasticos debere instituere digniores præmisso examine: statim dicit, quòd patroni laici si præsentent dignum, institutio approbetur & valeat. Signum ergo est quòd Conciliũ supponit probabilitatem vtriusque sententiæ pro institutione patroni laici: & illam supponens, vtranque opinionem tanquam verosimilem reliquit, nihil determinans. Sicut fecerat in patronis ecclesiasticis. Potest ergo patronus sequi istam sententiam. Quarta conclusio. Probabilius est, quòd omnes patroni etiam seculares teneantur eligere digniores pro quibusuis beneficijs, siue simplicibus siue curatis. Probatur. Nam Pontifex non concedit patronis laicis, nisi quod ipse poterat iustè facere per se ipsum: sed Pontifex non poterat in præsentia dignioris eligere minus dignum, siue ad simplex siue ad curatum beneficium, ergo neque hoc potest concedere patrono laico. Confirmatur primò. Quia leges iustitiæ distributiuę non magis obligant vnum quā alterum dispensatorem: sed ex natura ipsius iustitiæ & bonorum quæ distribuit nascitur obligatio, ergo si ex lege iustitiæ distributiuæ Pontifex in nullo beneficio potest prætermittere digniorem: nec patronus laicus potest. Confirmatur secundò. Quia patronus est minister ipsius Pontificis, ergo si Summus Pontifex tenetur eligere digniorem, etiam patronus. Probo cōsequentiam . Tum quia vterque tenetur sequi volũtatem veri domini, scilicet Dei: tum etiam quia cũ vterque sit minister: & ipse patronus subordinetur Pontifici: maior debet esse authoritas Pontificis. Cùm ergo ille non possit præ termittere digniorẽ multo minus patronus. Sunt tamen duo argumenta cōtra dicta. Primum est quod desumitur ex prædicto cap. monasterium. vbi expressè conceditur huiusmodi patronis quod eligant ministrũ qui non sit malus. Nec sufficit dicere vt Couar. & Federicus consil. 95. quòd cap. istud. non excusat à culpa, sed solũ concedit, quod electio non sit repellenda à iudice superiori: nam profecto ibi dicitur quod liceat patronis eligere istum dignum, ergo actus electionis licitus est, ac subinde non est contra iustitiam distributiuam. Secundò arguitur. Quia si patroni tenentur eligere digniorem, ergo tenentur per se vel per alios examinare multos in scientia & virtute: quod esset indecorum, vt videlicet patronus laicus & sæpe illiteratus mores & scientiam ecclesiasticorum examinaret: vnde nunquam id factum est: imo nec per missum. Confirmatur. Quia Conciliũ Tridentinum vbi supra, constituit discrimen inter patronos ecclesiasticos & laicos, quod illi debeant examinare & per se eligere meliorem: isti autem quod præsentent nominatum ipsi episcopo, qui idoneum approbet, ergo patroni laici nec tenentur nec debent examinare digniorem, ac subinde nec illum eligere. Impossibile enim est, quod quis moraliter eligat digniorem, nisi præ misso examine. Fateor argumenta ista esse difficilia, & quæ reddunt hanc opinionem satis probabilem, quam qui tenuerint debent dicere primò. Quod Pontifex potest applicare ista bona, quæ aliàs erant communia, personæ particulari cum hac conditione, vt possint eligere quem maluerint dignum. Itaque partim manent communia, partim verò appropriata. Nec hoc videatur impossibile, nam Summus Pontifex de facto tertias decimarum applicuit Regibus Hispaniæ, quanuis illæ essent bona communia ecclesiasticorum, & fructus radicati in iure spirituali. Secundò debet dicere, quòd patronus laicus non est distributor sed dispensator: nec enim idem sunt dispensator & distributor, in quo multi falluntur. Nam dispensator dicitur qui expendit bona, siue per donationem, siue per distributionem, siue alia via: distributor autem, ille dicitur, qui propter debitam causam sequens regulas iustitiæ distributiuæ expendit bona. Vnde dicendum est de Pontifice in concedendo isto iure patronatus, quòd dispensatoris officio fungitur. Ex quo manifestè sequitur, quod nec patronus in dispensatione beneficiorum, nec Pontifex in concessione istius iuris, teneantur sequi regulas iustitiæ distributiuæ. Tertiò debet dicere qui ita censet, quòd patronus licet excommunicetur, si tamen laicus est, non priuatur iure isto præsentandi dignum: & ideo acceptanda erit institutio facta ab ipso excommunicato perinde ac si liber esset: quia istud ius, quanuis sit spirituale, nihilominus tamen titulus illius propter quem conceditur, temporale est, & ideo dicitur ius patronatus laicalis. Verum tamen si habens ius patronatus ecclesiasticum, sit excommunicatus: electio illius est irrita, & est decisio Rotæ. Verum tamen quia fundamenta ista quibus hæc opinio indiget, voluntaria videntur: nam voluntarium est dicere, quod ista bona maneant appropriata & mutent naturam. Item voluntarium est dicere, quod illa quæ subdebantur antea iustitiæ distributiuæ, modo illi non subiaceant: ideo in nostra sententia persistendum est: quia bono communi magis vtilis est. Quare ad primum argumentum respondetur, quòd explicatio Couarruuiæ & Federici accommoda videtur. Et ad replicam respondetur, quòd non solum dicuntur licita, quæ studiosa & bona sunt: sed etiam quæ permittuntur, vel quæ non prohibentur lege. Ita in Scriptura Numero. 20. transire nobis liceat per terram tuam, idest, nobis permittas, est modus loquendi Matthæi. 12. 1. Corinthiorum. 6. & capit. 10. vbi est illud, "Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt," idest, quanuis nullus cibus mihi prohibeatur: non tamen expedit omnes & semper comedere. Ita ergo in illo capite, verbum, licet, idem sonat quod permissum aut quod non prohibendum. Secundò explicatur prædictum capitulum, quòd solum conceditur institutori monasterij eligere prælatum pro prima vice, non vero pro alijs sequentibus. Et hoc quidem honestum est, vt excitentur plures ad erigenda monasteria & beneficia ecclesiæ instituenda: quod maxime bonum est totius ecclesiæ. Ad secundum respondetur, quòd Concilium non explicat qualiter se gerat patronus laicus in institutione ministri: vt locum daret opinionibus probabilibus: quod sæpe faciunt Concilia in his quorum diffinitio non est necessaria bono vniuersali, & vtilitati ecclesiæ. Et huiusmodi reputatur diffinitio de patronis laicis & de electionibus illorum: quia non erat necessaria vtilitati communi, imo ex illa forsitan grauarentur isti patroni quos ecclesia merito priuilegijs amplificat propter eorum pia obsequia. Item etiam, si diffiniret Concilium hoc ipsum de laicis quod dixerat de ecclesiasticis innumeræ lites insurgerent in his præsentationibus. Exemplum est in electionibus episcoporum quæ fiunt à Rege: in quibus vt diximus tenetur instituere digniores, & tamen non tenetur examinare ipsos: sicuti episcopus examinat eos qui ad beneficium concurrunt. DVbitatur quintò; Vtrùm episcopi qui sunt distributores beneficiorum simplicium, teneantur eligere digniores? Communis sententia episcoporum, & etiam vsus tenet, quod liceat eligere dignum. Et ratio huius potest esse: quia huiusmodi beneficia non habent officium annexum ad quod requiratur specialis scientia & industria, ergo non requirunt digniorem secundùm scientiam & industriam. Alia sententia quorundam sapientium, inter quos refertur Magister Mantius quondā Salmanticæ Primarius, qui dicunt, quòd si adsit dignior qui petat tale beneficium, tenetur Episcopus illum eligere. Si vero non adsit dignior: satis fuerit eligere dignum. Ratio huius est, quia si dignior petit tale beneficium, iam est concursus & oppositio plurium: quando vero est oppositio, tenetur elector sequi regulas iustitiæ distributiuæ. Cæterùm opposita sententia, quòd episcopi in his beneficijs teneantur eligere digniorem, siue petat, siue non petat, non solum est securior, verum probabilior. Probatur. Quia in his beneficijs episcopi habent tantum ius distributoris, ergo tenentur distribuere secundùm rigorem iustitiæ distributiuæ. Secundò. Quia ista bona communia sunt, ergo dignior habet ius ad illa in præsentia minus digni, non autem ècontra, ac subinde episcopus tenetur seruare digniori tale ius & non inuertere illud. Confirmatur. Quia aliàs sequitur, quod de natura iustitiæ distributiuæ non sit eligere digniorem nisi duntaxat pro beneficijs curatis & quibus est annexa cura animarum. Consequens est falsum, vt patet ex supradictis, ergo. Sequela patet: quia tunc in solis beneficijs simplicibus Episcopus tenetur eligere dignum & prætermittere digniorem, ergo pro his non est præceptum de iustitia distributiua. Tandem probatur ex Concilio Tridentino Sessione 24. capit. 18. vbi loquẽs de patronis ecclesiasticis respectu quorumcunque beneficiorum dicit, illos teneri eligere digniorem. Ex quo sequitur, quòd idem erit iudicium siue dignior petat siue non: quia petere non variat nec auget ius, nec similiter non petere minuit idem ius, dummodo dignior sit paratus acceptare beneficium. Ad rationem primæ opinionis respondetur, quòd vsus probat & approbat in praxi opinionem, quando non repugnat rationi. Nam si repugnat, abusus est. Et quidem Episcopi & superiores prælati sibi consulant, & efficaciam rationum oppositæ sententiæ considerent. Et argumentũ quod ibi fecimus nihil probat: quia ista omnia beneficia pertinent ad iustitiam distributiuam. Etenim beneficia non solum subduntur iustitiæ distributiuæ quia officia sunt, aut quia curata sunt: sed quia bona communia & dignitates ecclesiasticæ, ac subinde distribuendæ dignioribus ministris: quia præmia sunt, & honores virtutis & sciẽ tiæ atque industriæ. Et est alia ratio ad hoc probādum . Quia maxime decet authoritatem ecclesiæ, vt ministri suis beneficijs præfecti aut deputati, dignissimi sint: quia hoc redundat in decorem ipsius corporis ecclesiæ, cuius præ stantissima membra sunt ministri ecclesiastici. Et quemadmodum in patria cælesti, quidam ministrant, quidam assistunt, iuxta illud; Millia millium ministrabant ei, & deces centena millia assistebant ei, & omnes quidem isti dignissimi, propter decorem patriæ: ita in militanti ecclesia non tantum digniores eligendi sunt qui ministrant in officijs curatis, verum etiam qui assistunt in simplicibus. Et ex his etiam patet ad argumentum pro secunda opinione. DVbitatur sextò de officijs secularibus; Vtrùm etiam subiaceant iustitiæ distributiuæ. Sed prius disputādũ videtur breuiter, Vtrũ Rex habeat dominiũ istorũ officiorum, & vtrùm possit ista officia vende re. Quæ dubia nec magna sunt, nec meo iudicio prolixiùs disserenda. De priore dubio est sententia Adriani in 4. in materia de restitutione, paulò post principium, qui negat Reges habere dominium istorum officiorum. Et ratio eius est, quia nunquam respublica transtulit tale dominiũ in Regem, nec alicubi legimus hanc translationem factam. Et secundò probat à simili, quia Summus Pontifex non habet dominium officiorum ecclesiæ, ergo nec princeps habet dominium officiorum temporalium. Quod confirmatur, quia aliàs reguli haberent etiam dominium eorundem officiorum: quod est contra omnium sententiam. Nihilominus tamen opposita sententia tenenda est, quam docet D. Tho. opusc. 21. ad Ducissam Brabantiæ, dub. 5. & idem tenuit Magister Victoria & acutissimus Mantius & Soto vbi sup. quæst. 6. art. 4. & Caiet. in summa, verbo, officiorum secularium venalitas. & Baldus in. l. Barbarius. ff. de offic. prætoris. quem sequuntur plures Iurisconsulti. Latè disserit de hoc Guillelmus Benedictus in repetitione super cap. Raynũtius . de testamentis. num. 53. & colligitur ex. l. 1. ff. de constitutionibus principum: vbi habetur quòd respublica transtulit omnem suā potestatem & imperium in principem, qua propter consequenter transtulit dominium istorum officiorum quibus dominabatur respublica. Cæterum aduertẽdum est, quòd aliter Rex habet dominium istorum officiorum, quàm respublica, nam Rex habet illud à republica, ac subinde cum dependentia & sub certis legibus: ita videlicet vt dispenset illa non pro sua voluntate, sed secundùm vtilitatem ipsius reipublicæ. At verò respublica à principio habuit dominium à se ipsa independens & absolutum. Ad argumenta contrariæ sententiæ respondetur negando antecedens, vt patet ex prima lege iam citata, & quidem vt dicebamus Rex habet dominium dependens & diminutum: respublica vero habebat absolutum, quia liberè poterat vti ijs officijs donādo , distribuendo, vel sibi retinẽdo , quod non potest Rex facere. Ad secundum respondetur, quòd Sum mus Pontifex non est dominus officiorum Ecclesiæ: & quanuis Christus contulerit illi dominium Pontificatus & iurisdictionis: non tamen decebat vt conferret dominium istorum beneficiorum: quia tunc tanquam dominus illorum distribueret indignis aut minus dignis. Secus est in Rege respectu temporalium officiorum, quia decet maximè, vt idem ipse qui gubernat rempublicam, habeat dominium officiorum temporalium quæ præstant & requiruntur ad istam gubernationem: & si Rex haberet dominium Regni, & ex alia parte respublica haberet dominium istorum officiorum, essent ista confusa & permixta. Ad aliud de regulis & dominis priuatis respondetur, quòd non habent dominium istorum officiorum sed respublica illud transtulit in solum principem. Quod si quæras, an princeps quando donat oppida & iurisdictiones, concedat etiam ius ad ista officia? Respondetur negatiuè, quia non habet eam facultatem, vt possit transferre omne dominium quod possidet: quemadmodum licet habeat dominium Regni cō cessum à republica, non tamen potest illud conferre alteri priuato domino. De altero dubio circa venditionem officiorum notandum est, quòd est triplex opinio. Prima Diui Thomæ opusculo citato, qui dicit, quòd ea venditio licita est de se, non tamen expedit: vt inquit Apostolus 1. Corinth. 6. & 10. "Omnia mihi licent sed non omnia expediunt." Hanc sententiam tenet Baldus & communiter Iuristæ. Et fundamentum huius est, quia non est contra ius naturæ ista officia vendere: quod si lege positiua prohibeatur, non comprehendit principem vt isti dicunt. Secunda sententia est Caietani & Soto, qui dicunt quod vendere hæc officia: speculatiuè licitum est: illicitè tamen fit in praxi. Tertia sententia est Adriani in 4. vbi supra, qui dicit, quòd illicita est venditio, & explicat Diuum Thomam quod asserat illam esse licitam ex parte pretij: quia offertur pretium iuxta valorem officiorum: veruntamen aliunde venditio illicita redditur: quia videlicet contra voluntatem reipublicæ quæ habet verum dominium ista venduntur. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Qui non habent dominiũ istorum officiorũ non possunt illa vendere nec locare. Probatur. Quia vendere alienũ aut locare contra voluntatem veri domini est intrinsecè malum, ergo qui non habet dominium officiorum nō potest vendere nec locare. Nec sufficit dicere quòd multi Duces & Marchiones & priuati domini ex immemoriali consuetudine ista officia vendiderunt. Nam hæc consuetudo semper damnata est à doctoribus tanquàm cōtraria voluntati reipublicæ, nec sufficit lex quæ solet adduci: & habetur in comitijs apud Matritum, anno 1528. vbi habetur tanquam titulus immemorialis consuetudo. Nam certè lex ista non loquitur nec vnquam interpretata est de venditionibus istorum officiorũ . Vtrùm vero isti priuati domini possint exigere aliquam portionem pretij ab ijs officialibus? communiter respondetur negatiuè. Et fateor quod quanuis oppositum possit dici probabiliter: nihilominus sententia negatiua tenenda est, vt coerceantur isti domini priuati ab iniustitijs quas quotidie exercẽt : eo vel maxime si illis proponas hanc vel illam opinionem esse probabilem. Secus est de prætore, nam iste poterit licitè exigere aliquam portionem à sibi subditis executoribus. Et ratio huius est, quia prætor est principalis executor: alij vero ministri iustitiæ sunt ex commissione ipsius. Secũda cōclusio certa mihi. Ista officia ex natura sua venalia sunt. Probatur. Quia sunt bona temporalia quæ possunt æstimari pretio, non autem est intrinsecè malum aut cō tra naturam rei, vendere quod appretiabile est. Et confirmatur. Quia vt patet ex dictis respublica habet dominium absolutũ istorum officiorum, ergo potest ea alienare donando aut vendendo. Item etiam quia sæ pe populi & iurisdictiones quæ aliquid maius sunt quàm officia, venduntur licitè, ergo & ipsa officia poterunt diuendi quantum est ex natura sua, & appositis conditionibus honestantibus, venditio de facto erit licita. Conditiones autem duæ assignantur vbi supra. Prima, quod talia officia vendantur di gnis & idoneis ministris. Secũda vero quod pretio moderato vendantur, attentis videlicet præsertim fructibus qui ex tali officio possunt comparari, ijs superadditur. Tertia conditio, quod pretium istorum officiorũ expendatur in communes vsus. Qualiter autem si istæ conditiones non seruentur, inferuntur damna reipublicæ: & quæ mala sequantur: explicant optime Caiet. & Soto, & adducunt exemplum de antiqua Roma quæ dominabatur vniuerso orbi, quando officia publica distribuebat secundùm merita, postmodum autem subiecta est, & interijt quando officia ista venalia facta sunt. Vnde Salustius. "O vrbem venalem & cito perituram si emptorem inuenerit." Tertia conclusio. Vt implurimum & moraliter loquendo ista officia iniquè venduntur. Et ratio est. Quia raro seruantur huiusmodi conditiones, sed frequentius ista emũt ambitiosi & cupidi immeriti & ignobiles. Et in hoc sensu dixit Caietanus & Soto quod in praxi est illicita venditio: idest, moraliter & sæpius in ijs venditionibus multæ iniustitiæ miscentur, verumtamen non negant quod etiam in opere & in exercitio possint aliquando vendi licitè. Quarta conclusio. Etiam illi quibus ista officia donata sunt à Rege possunt vendere iustè stando in iure naturæ, dum tamen seruentur duæ primæ conditiones. Probatur. Quia isti habent verum dominium istorum officiorum, ergo quantum est ex natura possessoris & rei possessæ licitè potest fieri venditio. Quinta conclusio. Stando in iure communi & iure Regni Hispaniæ non possunt vendi officia quæ habent annexam administrationem iustitiæ à suis possessoribus. Vt v. g. prætoratus & vicem eius tenentis, tabellionis & multo minus qui consilijs deputantur. Probatur ex. l. vnica. C. ad. l. Iuliā . de ambitu, quæ prohibet quempiam promoueri pretio ad huiusmodi officia: ita habetur in cap. sancimus. 1. quæstione. 7. & in authentico. vt iudices sine quoquo suffragio fiant. idẽ habetur in legibus Regni lib. 1. ordinationum regalium, tit. 5. l. 2. & lib. 2. titul. 13. & lib. 6. titulo. 14. l. 16. & lib. 7. titulo. 1. l. 1. Si autem ista officia non habeant administrationem iustitiæ annexam, possunt qui possident ea vendere & alienare de licentia Regis. Probatur. Quia princeps potest dispensare in venditione quæ prohibetur lege positiua, quando nō habent officio istam administrationem annexam. Sed dubitas, Vtrùm si possessor istorum officiorum qui habet facultatem transferendi illa, vendiderit ea sine licentia Regis ad vendendum expressa vel subintellecta, peccet mortaliter & venditio sit irrita? Quidā sapientissimi iuniores dicunt huiusmodi vẽ dentes non peccare mortaliter, & quod contractus valeat. Probant, quia isti habẽt facultatẽ transferẽdi in alios, ergo possunt transferre licitè siue pretio, siue sine pretio fiat. Pretium enim non variat iustitiam in rebus appretiabilibus. Et cōfirmatur . Quia in legibus regni citatis dicitur, quòd talis venditio quando delata fuerit ad iudicem irritetur, ergo antea habebatur firma & rata. Nihilominus est sententia Magistri Soto vbi supra artic. 4. & communiter acceptatur, quod venditor istorum officiorum habẽs solum licentiam transferendi, peccat mortaliter & venditio irrita est. Probatur hæc sententia. Quia isti vsurpant officium & ius reipublicæ in re graui, ergo peccant mortaliter, & insuper sine titulo alienant officia publica, non enim facultas transferendi est facultas vendendi: vt patet ex communi sensu & vsu omnium, & leges quæ præcipiunt irritari huiusmodi venditiones non supponunt ratum fuisse contractum imo præcipiunt ꝙ declarentur irriti à iudice: quia verè & in re nulli sunt. Requiritur ergo ad iustam venditionem vel licentia expressa, vel subimplicita: qualis iudicatur esse quando Rex alicui domestico & sibi familiari cōcedit aliquod officium habens administrationem non ita præstantem. Nam certũ est quod nec princeps nec qui acceptat tale officium intẽdant quod exerceatur à tali familiari. In pretio vero horum officiorum est aduertendum, ꝙ huiusmodi pretium taxatur attenta qualitate officij & vtilitate proueniente. Vnde iustè potest exigi maius pretium, quā valeant fructus illius officij: quia vltra hoc dignitas & honor quæ cōferuntur in illo officio æstimanda sunt. Secundò. Etiam ex parte stipẽ diorũ quæ ipsis officialibus taxantur. ¶ Aduertendum tamen est, quòd non sint maiora aut exigua: vnde oportet pensare laborẽ aut industriam, & etiam deputationem ipsius ministri, & similiter honorem eiusdẽ . Decet enim ad commune bonum reipublicæ, vt non tantum ministri mercenarij habeantur, & tanquam operarijs signetur pretium: sed etiam pro qualitate & dignitate ministrantium augeatur & pretium. His suppositis reuertamur vnde digressi sumus. DVbium itaque principale erat. Vtrũ in distributione istorum officiorum contingat acceptio personarum contra iustitiam distributiuam. ¶ Pro parte negatiua arguitur primò. Nam Rex & respublica habent dominium istorum officiorum (vt dixi) ergo non tenentur ex proprijs facere distributionem secundùm leges iustitiæ. Secundò. Nam ista officia communia sunt & non debita ciuibus, & etiam non instituta in commodum illorum sed reipublicæ, ergo non debent distribui secundùm iustitiam attentis meritis personarum. Confirmatur. Quia implicatio videtur quòd ista officia vendantur ministris, & ex alia parte debita sint de iustitia distributiua. Tertiò. Quia communiter huiusmodi officia donantur ijs qui maiorem gratiam habent apud Regem & quibus plus est negotij: & tamen non ideo damnamus principem in ijs electionibus, ergo. Quartò arguitur ex D. Paul. 1. ad Corin. 6. vbi dicit, quòd cōtemptibiliores qui sunt in ecclesia, isti deputandi sunt ad iudicandum, ergo non tenemur eligere digniorem in iudicem, & multo minus ad alia officia. In hoc dubio Caiet. in summa, verb. electio, tenet quod est peccatum mortale non eligere idoneum ministrũ pro his officijs, nō tamen inquit erit peccatum mortale nō eligere digniorem. Magister Soto vbi supra art. 4. tenet, quòd in dispensatione istorum officiorum debet seruari iustitia commutatiua & distributiua: vnde vtraque violatur, si non distribuantur dignis aut dignioribus. Addit tamen, quod non ita pensanda est dignitas personæ & bonum illius, quam vtilitas reipublicæ, propter quam hæc officia potissimum instituuntur. PRO decisione nota, quòd quanuis ista officia sint purè secularia: non tamen possunt distribui peccatoribus & sceleratis, qui simpliciter indigni reputandi sunt, quā tumuis polleant sapientia & industria. Hoc optimè probat Magister Soto vbi supra, cō clusione . 5. & est peculiaris ratio, quia in præsenti potissimum loquimur de republica Christiana. In qua non sine scandalo præ ficiuntur peccatores, etiam pro officijs secularibus. Secundò nota, quòd officia ista quædam dispensanda sunt necessario inter ciues reipublicæ aut prouintiæ: quædam autem quę liberè possunt distribui quibusuis: alia etiā quæ distribuuntur per suffragia & vota plurium eligentium, vt communiter à cōsulibus distribuuntur officia minora ciuitatis: alia vero quæ ex voluntate vnius dispensantur, vt quę distribuuntur à principe. Insuper quædam sunt quæ potissimum consistunt in administratione iustitiæ: secundariò vero & quasi per accidens in honorem ipsius personæ, vt Prætoratus &c. Alia vero è contra potissimum ordinata in dignitatem per sonæ, cui officiũ est quasi per accidens annexum & determinatũ : alia insuper sunt quæ potius dicuntur beneficia quam officia. His positis sit prima conclusio. Ista officia publica distribuenda sunt dignioribus ex natura sua. Probatur primo, quia sunt bona cōmunia quæ ordinantur & in bonum reipublicæ & in dignitatem & honorẽ personæ, ergo dispẽsanda sunt dignioribus. Antecedens quo ad primam partem probatur. Quia ista officia instituta sunt ad conseruationem & gubernationem reipublicę . Quo ad secũdam partem probatur. Quia illa fructuosa sunt & honorifica. Ergo respondent meritis tanquam præmia. Et confirmatur, quia ideo beneficia ecclesiastica distribuenda sunt dignioribus, quia ordinantur & in bonum ecclesiæ & in premiũ & honorem personarum cōsequenter , ergo si officia ista secularia ordinantur & in bonum reipublicæ & in præmium meritorum, distribuenda sunt dignioribus. Secũdò , respublica debet alere virtutem & industriam ciuium media distributione istorum officiorum, ergo tenetur distribue re dignioribus. Antecedens probatur, quia homines suaptè natura inducatur ad virtutẽ pręmio & honore: non autem respublica habet alia bona communia quibus inducat ciues nisi ista officia secularia, ergo. Consequentia probatur, quia quemadmodum deficiente præmio & honore languescit virtus: ita etiam si in honoribus digniores præ termittantur tabescit respublica. Hæc quæ dicta sunt verum habent siue respectu reipublicæ quæ absolutum habet dominium respectu horum officiorum: siue respectu principum aut quorumcunque dominorum, siue inferiorum distribuentium: quia ista officia respectu omnium retinent eandem naturam in ordine ad bonum publicum & etiam ad ciues. ¶ Ex quo sequitur primo, quod respublica tenetur in his officijs intendere bonum totius & etiam bonum partium: nam iure naturæ tenetur dirigere suas actiones & in vtilitatem communem & in vtilitatem ciuiũ , & quemadmodum ciuis ex iustitia legali tenetur dirigere actiones suas in bonum cōmune & totius, quia ipse est pars ipsius totius: ita è contra respublica ex iustitia distributiua, tenetur dirigere actiones suas in bonum suarũ partiùm. Secundò. Sequitur, quod princeps & domini priuati qui non distribuunt hæc officia dignioribus: peccant contra iustitiam distributiuam accipientes personam. Est tamen aduertendum, quod digniores in his officijs non debent exquiri medio examine: sed sufficit moralis diligentia distribuentium & communis approbatio eligendorũ . Secunda conclusio. Non solum sunt eligendi digniores in his officijs quando necessario distribuenda sunt inter ciues eiusdẽ reipublicæ: sed etiam quādo possunt dispensari ad quoslibet extraneos, V. g. in electione cathedrarum, & etiam in officijs militaribus. Probatur, quia ita exigunt leges quæ fundantur in lege naturæ, vt meliores præficiantur in ijs officijs: & merito, quia aliter non posset conseruari diu bonum cōmune . Aduerte tamen, quod inter officia quæ distribuuntur necessario ciuibus & illa quæ possunt distribui extraneis: hoc differt, quod illa videntur prospicere maximè bonum ciuium, quare clauditur via ne extra neis donẽtur vt intra ciues perseuerent. Ista vero non ita prospiciunt bonum eligendorum, vnde libere potest fieri electio pro quibuscunq; : ex quo sequitur aliud discrimen, quod in hoc quòd officia prioris generis nō dispensentur dignioribus: manifestè apparet violatio iustitiæ commutatiuæ: quia cernimus damnum illatum ciuibus contra voluntatem reipublicæ in hoc quod non eligantur meliores. At vero in distributione officiorum secundi generis potissimum cernitur violatio iustitiæ distributiuæ. Vtrum autem commutatiua violetur obscurũ est. Tertia conclusio. Quando electio istorum officiorum fit per vota multorum, magis certum est quod debeat fieri pro dignioribus quam in alijs casibus. Probatur, quia ista electio & in re & secundũ formam, seruat modum iustitiæ distributiuæ, ergo tenetur seruare leges eiusdem iustitiæ, vt videlicet meliora dignioribus conferantur. Confirmatur, quia ideo in electionibus magni ponderis communiter præcipitur, vt electio fiat ad vota multorũ , quia ita magis seruatur & frequentius moraliter loquẽ do rigor iustitiæ distributiuæ, ergo in electionibus officiorum secularium quæ fiunt per suffragia intenditur seruare rigorem iustitiæ distributiuæ. Ex ijs sequitur, quod senatores infideles sunt & iniusti contra rempublicam & contra bonum eligendorum, si officia quæ distribuunt per suffragia omnium, dispensent minus dignis: quia inter ipsos & rempublicam est pactum formale vel virtuale de eligendo digniore, & ex alia parte damnificatur bonum cōmune & bonum partium. Quarta conclusio. Multi probabiliter reputant quod quando electio fit ab vno tantum . v. g. à Rege & potest eligere indifferenter de ciuibus & extraneis quod non peccabit mortaliter in eligendo minus digno: probabilius tamen est oppositum. Prima pars probatur, quia œconomus non peccat mortaliter eo ipso quod non inducat meliores operarios in vineam domini sui, ergo nec princeps peccabit mortaliter in non eligendo semper meliores. Probo consequentiam, quia princeps se habet quasi œconomus cui commissa est distributio operan tium in republica. ¶ Nihilominus secunda pars probatur, quia huiusmodi electio pergit in damnum reipublicæ & ciuium non minus quàm si fieret ad vota plurium, ergo peccatum erit mortale prætermittere digniorem: sicut si plures prætermitterẽt . Nec concedimus quod princeps habeat cōmissionem ita absolutam sicut œconomus sed dependentem à voluntate reipublicæ, quæ semper intendit meliores. Ad argumenta respōdetur . Ad primum quantum attinet ad principes & priuatos dominos, iam patet ex præcedentibus qualiter habeant dependentem dispensationẽ & administrationẽ pro ijs officijs publicis. Difficultas tamen est de republica quæ habet dominium absolutum. De qua videbitur alicui quod possit expendere & retinere sibi ista officia: quia domina est absoluta. Nihilominus tamen falsum est hoc, quia habet intrinsecam malitiam vel retinere officium necessarium ad bonum publicum, vel distribuere minus digno. Aduertendum enim est, quod quanuis respublica habeat dominium absolutum & sui & suarum actionum & officiorum: nihilominus tamen istud dominium & facultas ordinantur per se in bonum commune, & consequenter in bonũ partium: & ita omnis actio, siue distributio siue retentio fuerit qua læditur bonum commune & partium iniusta est. ¶ Ex quo sequitur, quod nec respublica potest cedere iuri suo si ex tali cessione intereat bonum publicum, nec similiter cessio partium est admittenda quando ex illa ista officia non rectè dispensantur. Et ex ijs facile ad primum argumentum. Ad secundum respōdetur , quòd ista officia mixta sunt, nā sunt temporalia, sunt etiā communia, sunt approprianda, sunt in vtilitatem reipublicæ & etiam sunt in vtilitatem ciuium: quare iudicium de illis mixtum debet esse. Qua enim ratione temporalia sunt venalia etiam sunt, qua ratione vero approprianda & communia distributioni iustitiæ subiacent: secundum autem quod vtilia sunt reipublicæ & personis etiam subiacent iustitiæ commutatiuæ. Ad tertium respondetur, quod aliqui volunt excusare Regem à peccato quia exces sus iste maioris dignitatis, vt in plurimum paruus est. Veruntamen est excusatio friuola: quia sæpe numero excessus magnus est, & ego loquor in hoc casu. Alij excusant illum vt innuebamus, quia est quasi œconomus. Verũtamen & hoc nihil est, quia hoc dato voluntas reipublicæ (vt dixi) expressa vel subintellecta est, quod dispenset hæc officia in ædificationem & non in destructionẽ , vnde peccat grauiter si oppositũ fecerit. Ad quartum respondetur, quòd illud Diui Pauli explicatur primo, quod contemptibiliores eligendi sunt potius quàm infideles forte enim volebat reprehendere illos quod vellent introducere infideles in iudices. Secundo explicatur, quod loquatur per ironiam. Vnde subdit ad verecũdiam vestram dico, quasi asserat non vobis hoc dico, vt faciatis: sed vt vos redarguam.