AD Tertium sic proceditur.{ Quolibet. 10. art. 12. } Videtur, quod in exhibitione honoris, & reuerentiae non habeat locum peccatum acceptionis personarum. Honor enim nihil aliud esse videtur, quam reuerentia quaedam alicui exhibita in testimonium virtutis, vt patet per Philosophum in 1. + { Lib. 1. capi. 5. to. 5. } Ethic. Sed praelati & principes sunt honorandi etiam si sint mali, sicut etiam parentes, de quibus mandatur Exod. 20. "Honora patrem tuum & matrem tuam:" & etiam domini sunt a seruis honorandi, etiam si sint mali: secundum illud 1. Timoth. 6. " Quicumque sunt sub iugo serui, dominos suos honore dignos arbitrentur ." Ergo videtur, quod acceptio personae non sit peccatum in exhibitione honoris.