AD Tertiũ sic proceditur.{ Quolibet. 10. art. 12. } Videtur, ꝙ in exhibitione honoris, & reuerentiæ nō habeat locum peccatum acceptionis personarum. Honor enim nihil aliud esse videtur, quàm reuerentia quædam alicui exhibita in testimonium virtutis, vt patet per Philosophum in 1. † { Lib. 1. capi. 5. to. 5. } Ethic. Sed prælati & principes sunt honorandi etiā si sint mali, sicut etiam parentes, de quibus mandatur Exod. 20. "Honora patrem tuum & matrem tuam:" & etiam domini sunt à seruis honorandi, etiam si sint mali: secundum illud 1. Timoth. 6. " Quicũque sunt sub iugo serui, dominos suos honore dignos arbitrẽtur ." Ergo videtur, quod acceptio personę nō sit peccatum in exhibitione honoris.