ΒΆ 2 Praeterea. Leuit. 19. praecipitur, "Coram cano capite consurge, & honora personam senis." Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoque senes non sunt virtuosi: secundum illud Danielis 13. "Egressa est iniquitas a senioribus populi." Ergo acceptio personarum non est peccatum in exhibitione honoris.