¶ 2 Præterea. Leuit. 19. præcipitur, "Coram cano capite consurge, & honora personam senis." Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoq́ue senes non sunt virtuosi: secundum illud Danielis 13. "Egressa est iniquitas à senioribus populi." Ergo acceptio personarum nō est peccatum in exhibitione honoris.