ΒΆ 3 Praeterea. Super illud Iacobi. 2. "Nolite in personarum acceptione habere fidem," &c. dicit + { In ep. 29. ad Hierony. to. 2. } Gloss. Augustini. "Si hoc quod Iacobus dicit: Si introierit in conuentu vestro vir habens annulum aureum, &c. intelligatur de quotidianis concessibus , quis hic non peccat, si tamen peccat?" Sed haec est acceptio personarum, diuites propter diuitias honorare. Dicit enim + { Hom. 28. in euange. ante med. } Gregorius in quadam homil. "Superbia nostra retunditur: quia in hominibus non naturam , qua ad imaginem Dei facti sunt, sed diuitias honoramus." Et sic cum diuitiae non sint debita causa honoris, pertinebit hoc ad personarum acceptionem. Ergo personarum acceptio non est peccatum circa exhibitionem honoris.