¶ 3 Præterea. Super illud Iacobi. 2. "Nolite in personarũ acceptione habere fidem," &c. dicit † { In ep. 29. ad Hierony. to. 2. } Gloss. Augustini. "Si hoc quod Iacobus dicit: Si introierit in conuentu vestro vir habens annulum aureum, &c. intelligatur de quotidianis cō cessibus , quis hic non peccat, si tamen peccat?" Sed hæc est acceptio personarum, diuites propter diuitias honorare. Dicit enim † { Hom. 28. in euange. ante med. } Gregorius in quadam homil. "Superbia nostra retunditur: quia in hominibus non naturā , qua ad imaginem Dei facti sunt, sed diuitias honoramus." Et sic cùm diuitiæ non sint debita causa honoris, pertinebit hoc ad personarũ acceptionem. Ergo personarum acceptio non est peccatũ circa exhibitionem honoris.