SED contra est, quod dicitur in + { Gloss. interlinearis super illud Iac. 2. Nolite in personarum acceptionib. } Gloss. Iac. 2. "Quicunque diuitem propter diuitias honorat, peccat." Et pari ratione, si aliquis honoretur propter alias causas, quae non faciunt dignum honore: quod pertinet ad acceptionem personarum. Ergo acceptio personarum in exhibitione honoris est peccatum.