RESPONDEO dicendum, quod honor est quoddam testimo nium de virtute eius, qui honoratur. Et ideo sola virtus est debita causa honoris: sciendum tamen, quod aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam, sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes & praelati honorantur, etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei & communitatis, cui praeficiuntur: secundum illud Prouerbiorum 26. " Sicut qui immittit lapidem in aceruum Mercurij, ita qui tribuit insipienti honorem." Quia enim Gentiles ratiocinationem attribuebant Mercurio, aceruus Mercurij dicitur cumulus ratiocinij, in quo mercator quandoque mittit vnum lapillum loco centum marcarum: ita etiam honoratur insipiens qui ponitur loco Dei, & loco totius communitatis. Et eadem ratione parentes, & domini sunt honorandi, propter participationem diuinae dignitatis, qui est omnium pater & dominus. Senes autem sunt honorandi, propter signum virtutis, quod est senectus, licet hoc signum quandoque deficiat. Vnde, vt dicitur Sapien. 5. "Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata ." Cani autem sunt sensus hominis, & aetas senectutis vita immaculata. Diuites autem honorandi sunt propter hoc, quod maiorem locum in communitatibus obtinent. Si autem solum intuitu diuitiarum honorentur, erit peccatum acceptionis personarum.