RESPONDEO dicendum, quòd honor est quoddam testimo nium de virtute eius, qui honoratur. Et ideo sola virtus est debita causa honoris: sciendum tamen, quòd aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam, sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes & prælati honorantur, etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei & communitatis, cui præficiuntur: secundum illud Prouerbiorum 26. " Sicut qui immittit lapidem in aceruum Mercurij, ita qui tribuit insipienti honorem." Quia enim Gentiles ratiocinationem attribuebant Mercurio, aceruus Mercurij dicitur cumulus ratiocinij, in quo mercator quandoque mittit vnum lapillum loco centum marcarum: ita etiam honoratur insipiens qui ponitur loco Dei, & loco totius communitatis. Et eadem ratione parentes, & domini sunt honorandi, propter participationem diuinæ dignitatis, qui est omnium pater & dominus. Senes autem sunt honorandi, propter signum virtutis, quod est senectus, licet hoc signum quandoque deficiat. Vnde, vt dicitur Sapien. 5. "Senectus venerabilis est, nō diuturna, neq; annorum numero cōputata ." Cani autem sunt sensus hominis, & ætas senectutis vita immaculata. Diuites autem honorandi sunt propter hoc, quòd maiorẽ locum in cōmunitatibus obtinent. Si autem solum intuitu diuitiarũ honorentur, erit peccatum acceptionis personarum.