RESPONDEO dicendum,
quòd honor est quoddam testimo|
nium de virtute eius, qui honoratur. Et ideo sola virtus est debita
causa honoris: sciendum tamen,
quòd aliquis potest honorari non
solum propter virtutem propriam,
sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes & prælati honorantur, etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei & communitatis, cui præficiuntur: secundum illud
Prouerbiorum 26.
Sicut
qui immittit lapidem in aceruum
Mercurij, ita qui tribuit insipienti
honorem. Quia enim Gentiles ratiocinationem attribuebant Mercurio, aceruus Mercurij dicitur cumulus ratiocinij, in quo mercator quandoque mittit vnum lapillum loco centum marcarum: ita
etiam honoratur insipiens qui ponitur loco Dei, & loco totius communitatis. Et eadem ratione parentes, & domini sunt honorandi, propter participationem diuinæ dignitatis, qui est omnium pater & dominus. Senes autem sunt honorandi, propter signum virtutis, quod
est senectus, licet hoc signum quandoque deficiat. Vnde, vt dicitur
Sapien. 5. Senectus venerabilis est,
nō
non
diuturna,
neq;
neque
annorum numero
cōputata
computata
. Cani autem sunt sensus
hominis, & ætas senectutis vita immaculata. Diuites autem honorandi sunt propter hoc, quòd
maiorẽ
maiorem
locum in
cōmunitatibus
communitatibus
obtinent.
Si autem solum intuitu
diuitiarũ
diuitiarum
honorentur, erit peccatum acceptionis personarum.