AD Tertium sic proceditur.{ Quolibet. 10. art. 12. } Videtur, quod in exhibitione honoris, & reuerentiae non habeat locum peccatum acceptionis personarum. Honor enim nihil aliud esse videtur, quam reuerentia quaedam alicui exhibita in testimonium virtutis, vt patet per Philosophum in 1. + { Lib. 1. capi. 5. to. 5. } Ethic. Sed praelati & principes sunt honorandi etiam si sint mali, sicut etiam parentes, de quibus mandatur Exod. 20. "Honora patrem tuum & matrem tuam:" & etiam domini sunt a seruis honorandi, etiam si sint mali: secundum illud 1. Timoth. 6. " Quicumque sunt sub iugo serui, dominos suos honore dignos arbitrentur ." Ergo videtur, quod acceptio personae non sit peccatum in exhibitione honoris. ¶ 2 Praeterea. Leuit. 19. praecipitur, "Coram cano capite consurge, & honora personam senis." Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoque senes non sunt virtuosi: secundum illud Danielis 13. "Egressa est iniquitas a senioribus populi." Ergo acceptio personarum non est peccatum in exhibitione honoris. ¶ 3 Praeterea. Super illud Iacobi. 2. "Nolite in personarum acceptione habere fidem," &c. dicit + { In ep. 29. ad Hierony. to. 2. } Gloss. Augustini. "Si hoc quod Iacobus dicit: Si introierit in conuentu vestro vir habens annulum aureum, &c. intelligatur de quotidianis concessibus , quis hic non peccat, si tamen peccat?" Sed haec est acceptio personarum, diuites propter diuitias honorare. Dicit enim + { Hom. 28. in euange. ante med. } Gregorius in quadam homil. "Superbia nostra retunditur: quia in hominibus non naturam , qua ad imaginem Dei facti sunt, sed diuitias honoramus." Et sic cum diuitiae non sint debita causa honoris, pertinebit hoc ad personarum acceptionem. Ergo personarum acceptio non est peccatum circa exhibitionem honoris. SED contra est, quod dicitur in + { Gloss. interlinearis super illud Iac. 2. Nolite in personarum acceptionib. } Gloss. Iac. 2. "Quicunque diuitem propter diuitias honorat, peccat." Et pari ratione, si aliquis honoretur propter alias causas, quae non faciunt dignum honore: quod pertinet ad acceptionem personarum. Ergo acceptio personarum in exhibitione honoris est peccatum. RESPONDEO dicendum, quod honor est quoddam testimo nium de virtute eius, qui honoratur. Et ideo sola virtus est debita causa honoris: sciendum tamen, quod aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam, sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes & praelati honorantur, etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei & communitatis, cui praeficiuntur: secundum illud Prouerbiorum 26. " Sicut qui immittit lapidem in aceruum Mercurij, ita qui tribuit insipienti honorem." Quia enim Gentiles ratiocinationem attribuebant Mercurio, aceruus Mercurij dicitur cumulus ratiocinij, in quo mercator quandoque mittit vnum lapillum loco centum marcarum: ita etiam honoratur insipiens qui ponitur loco Dei, & loco totius communitatis. Et eadem ratione parentes, & domini sunt honorandi, propter participationem diuinae dignitatis, qui est omnium pater & dominus. Senes autem sunt honorandi, propter signum virtutis, quod est senectus, licet hoc signum quandoque deficiat. Vnde, vt dicitur Sapien. 5. "Senectus venerabilis est, non diuturna, neque annorum numero computata ." Cani autem sunt sensus hominis, & aetas senectutis vita immaculata. Diuites autem honorandi sunt propter hoc, quod maiorem locum in communitatibus obtinent. Si autem solum intuitu diuitiarum honorentur, erit peccatum acceptionis personarum. Et per hoc patet responsio ad obiecta.