AD Tertiũ sic proceditur.{ Quolibet. 10. art. 12. } Videtur, ꝙ in exhibitione honoris, & reuerentiæ nō habeat locum peccatum acceptionis personarum. Honor enim nihil aliud esse videtur, quàm reuerentia quædam alicui exhibita in testimonium virtutis, vt patet per Philosophum in 1. † { Lib. 1. capi. 5. to. 5. } Ethic. Sed prælati & principes sunt honorandi etiā si sint mali, sicut etiam parentes, de quibus mandatur Exod. 20. "Honora patrem tuum & matrem tuam:" & etiam domini sunt à seruis honorandi, etiam si sint mali: secundum illud 1. Timoth. 6. " Quicũque sunt sub iugo serui, dominos suos honore dignos arbitrẽtur ." Ergo videtur, quod acceptio personę nō sit peccatum in exhibitione honoris. ¶ 2 Præterea. Leuit. 19. præcipitur, "Coram cano capite consurge, & honora personam senis." Sed hoc videtur ad acceptionem personarum pertinere: quia quandoq́ue senes non sunt virtuosi: secundum illud Danielis 13. "Egressa est iniquitas à senioribus populi." Ergo acceptio personarum nō est peccatum in exhibitione honoris. ¶ 3 Præterea. Super illud Iacobi. 2. "Nolite in personarũ acceptione habere fidem," &c. dicit † { In ep. 29. ad Hierony. to. 2. } Gloss. Augustini. "Si hoc quod Iacobus dicit: Si introierit in conuentu vestro vir habens annulum aureum, &c. intelligatur de quotidianis cō cessibus , quis hic non peccat, si tamen peccat?" Sed hæc est acceptio personarum, diuites propter diuitias honorare. Dicit enim † { Hom. 28. in euange. ante med. } Gregorius in quadam homil. "Superbia nostra retunditur: quia in hominibus non naturā , qua ad imaginem Dei facti sunt, sed diuitias honoramus." Et sic cùm diuitiæ non sint debita causa honoris, pertinebit hoc ad personarũ acceptionem. Ergo personarum acceptio non est peccatũ circa exhibitionem honoris. SED contra est, quod dicitur in † { Gloss. interlinearis super illud Iac. 2. Nolite in personarũ acceptionib. } Gloss. Iac. 2. "Quicunque diuitem propter diuitias honorat, peccat." Et pari ratione, si aliquis honoretur propter alias causas, quæ non faciunt dignum honore: quod pertinet ad acceptionem personarum. Ergo acceptio personarum in exhibitione honoris est peccatum. RESPONDEO dicendum, quòd honor est quoddam testimo nium de virtute eius, qui honoratur. Et ideo sola virtus est debita causa honoris: sciendum tamen, quòd aliquis potest honorari non solum propter virtutem propriam, sed etiam propter virtutem alterius. Sicut principes & prælati honorantur, etiam si sint mali, inquantum gerunt personam Dei & communitatis, cui præficiuntur: secundum illud Prouerbiorum 26. " Sicut qui immittit lapidem in aceruum Mercurij, ita qui tribuit insipienti honorem." Quia enim Gentiles ratiocinationem attribuebant Mercurio, aceruus Mercurij dicitur cumulus ratiocinij, in quo mercator quandoque mittit vnum lapillum loco centum marcarum: ita etiam honoratur insipiens qui ponitur loco Dei, & loco totius communitatis. Et eadem ratione parentes, & domini sunt honorandi, propter participationem diuinæ dignitatis, qui est omnium pater & dominus. Senes autem sunt honorandi, propter signum virtutis, quod est senectus, licet hoc signum quandoque deficiat. Vnde, vt dicitur Sapien. 5. "Senectus venerabilis est, nō diuturna, neq; annorum numero cōputata ." Cani autem sunt sensus hominis, & ætas senectutis vita immaculata. Diuites autem honorandi sunt propter hoc, quòd maiorẽ locum in cōmunitatibus obtinent. Si autem solum intuitu diuitiarũ honorentur, erit peccatum acceptionis personarum. Et per hoc patet responsio ad obiecta.