COnclusio Diui Thomae certa est secundum fidem, patet Iacobi. 2. Et colligitur ex illo ad Roman. 13. "Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui honorem honorem." Et probatur, quia in alijs bonis inferioris ordinis quae debentur, contingit acceptio personarum quando distribuuntur propter indebitam causam: ergo multo magis in distributione honoris. Cae terum vt intelligas doctrinam in articulo.