COMMENTARIVS. COnclusio Diui Thomae certa est secundum fidem, patet Iacobi. 2. Et colligitur ex illo ad Roman. 13. "Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui honorem honorem." Et probatur, quia in alijs bonis inferioris ordinis quae debentur, contingit acceptio personarum quando distribuuntur propter indebitam causam: ergo multo magis in distributione honoris. Cae terum vt intelligas doctrinam in articulo. Supponendum est primo, quod honor est signum & testimonium virtutis existentis in homine cui defertur honor. Secundo, quod est praemium virtutis. Ita Aristotel. 4. Ethic. cap. 3. & lib. 8. cap. 14. ex quibus colligit quod solum vir bonus honorandus est. Secundo. Nota, quod honor est multiplex. Alter simpliciter debitus, vt honor parentum & maiorum: alter vero debitus ex suppositione, vt si inuitaueris aliquem teneris illum honorare secundum morem. Vnde Luc. 7. Christus reprehendit Pharisaeum eo quod cum inuitasset illum nec vnxit vnguento , nec lauit aqua, qui erat modus consuetos apud Palaestinos. Alter est honor libere exhibitus, vt quando aliquem publice honoras praeter modum consuetum. Item in his honoribus solet distingui honor externus, qui non procedit ex peculiari affectu: & ille qui procedit ab interna aestimatione personae qui est verus & proprius honor. Tertio. Nota, quod honor est quoddam bonum eminens, cuius distributio per se pertinebat ad rempublicam quae secundum diuersitatem & merita personarum debebat ciues honorare: veruntamen prudenter hoc committit ipsis ciuibus qui de facto sunt distributores istorum bonorum communium, & tenentur sequi consuetudinem & vsum communem tam in titulis quam in salutationibus, quare manifestum est quod in honoris exhibitione potest interuenire iniustitia & contra iustitiam commutatiuam, quia iniuria afficio alterum: & contra distributiuam, quia quod mihi commissum est a republica distribuendum, distribuo propter indebitam causam. Et hac ratione Diuus Iacobus loquens de peccato isto, posuit exemplum in exhibitione honoris quasi ibi magis reluceret iniquitas acceptionis. Et Diuus Thomas in articulo nullam adhibet rationem, sed tanquam manifestum supponens quod quaerebat: pergit ad explicandum quibus modis honor debeatur. ΒΆ Difficultas tamen est de honore qui libere exhibetur. Vtrum ibi possit reperiri acceptio personarum? & Caietanus in praesenti respondet negatiue. Et probatur, quia talis honor est donum mere liberum & gratuitum, ergo non est materia iniustitiae. Nam quod non est ex iustitia debitum, non est materia iniustitiae. Confirmatur, quia in alijs bonis mere liberis, non reperitur acceptio personarum, vt diximus artic. 1. quod ibi probat Diuus Thom. ad tertium. Et si quaeras a Caietano, quod ergo vitium est non exhibere istum honorem quando & quomodo oportet & quibus impenditur. Respondet, quod est inurbanitas aut vero vitium innominatum quod opponitur obseruationi. Concedit tamen Caietanus, quod reductiue est in specie acceptionis & quod iniustitiam quandam participat, quatenus verbi gratia, honorando magis diuitem propter solas diuitias distribuit honorem propter indebitam causam. Quod si arguas. Nam eadem ratione prodigus reduceretur ad iniustitiam, quia etiam distribuit pecunias propter indebitam causam? Respondet negando consequentiam: quia prodigus non expendit pecunias propter aliquam causam debitas: at vero honor de se debitus est propter virtutem: & ita qui distribuit honorem propter causam indebitam, peccat in exhibitione honoris sine causa, & etiam quia honorem debitum propter virtutem tribuit diuitijs. Alij iuniores parum discedunt a Caietano: addunt tamen quod vitium istud in honoribus liberis exhibendis, non inurbanitas sed prodigalitas dicetur. Alij autem magistri tenent contra Caietanum, quod videlicet in his honoribus proprie contingat acceptio personarum. Et probant , quia ille qui non resalutat salutantem non solum inurbanus est sed tanquam iniurius aestimatur. Vnde communiter ad inferendam alteri iniuriam est medium, vel non resalutare vel minoribus titulis salutare: & sic iudicamus talem virum passum esse iniuriam. Confirmatur. Quia si iste solum esset inurbanus sibi imputaretur dedecus, non autem patienti iniuriam. In hac parte mihi videtur, quod si honor est mere gratuitus, est impossibile quod in exhibitione eius interueniat acceptio: & hoc conuincit ratio Caietani. Dico secundo, quod in casibus quibus autores isti loquuntur vera est iniustitia & acceptio personarum: quia illi honores sunt aliqualiter debiti. Resalutare enim salutantem debitum est, similiter & salutare iuxta modum & consuetudinem patriae, secundum differentias personarum & dignitatum etiam debitum est. Et si quempiam inuitaueris etiam teneris non excipere illum a communi honore conuiuarum. Et ita sententia Caietani mihi videtur vera: quia loquitur de honoribus pure gratuitis. Quae Diuus Thomas dicit articulo de principibus & dominis certa sunt secundum fidem. Patet primae Petri. 2. "Regem honorificate, serui subditi estote dominis non tantum bonis & modestis: sed etiam discolis." Si militer de honore seniorum id manifestum est, de quo praecipitur quarto praecepto decalogi. De diuitibus autem difficultas est, an honorandi sint propter diuitias? & Magister Soto vbi supra. conclusione. 3. distinguit de honore, & dicit quod honor exterior qui non procedit ex peculiari aestimatione externa: bene potest absque acceptione personarum impendi diuitibus: verum tamen honor qui procedit ex interno affectu & peculiari aestimatione: non debet tribui diuitibus. Ita explicat sententiam Beati Iacobi, & vt ipse dicit temperat acerbitatem conclusionis tertiae, quae est Diui Thomae. Et satis probabilis est iste modus dicendi: probabilius tamen dices, si distinguas de honore cum Diuo Tho. quodlibet. 10. arti. 12. vbi dicit, quod duplex est honor: alter debitus homini propter virtutem: alius vero qui tribuitur propter statum & conditionem publicam siue forensem. Igitur dico quod tribuere honorem respondentem virtuti propter diuitias, peccatum est acceptionis: veruntamen qui diuites honorat iuxta mo dum & consuetudinem reipublicae: in honorando huiusmodi homines non peccat sed vrbanus est. Quod si quaeras, qualiter differat honor debitus virtuti, ab honore tribuendo propter statum seculare? Respondetur, quod multoties conueniunt, quia saepe vtimur eisdem signis pro vtrisque: nempe detegere caput & assurgere coram eis. Veruntamen per se alia signa exhibentur & debentur viris iustis , verbi gratia, submittere capita osculare manus aut vestimenta. Dico ergo ad argumenta, quod diues ratione diuitiarum praecise non honoratur: veruntamen ratione status quem habet ex diuitijs & qui merito illi conceditur a republica, honorandus est non solum externo signo, verum etiam interna aestimatione.