SVMMA ARTICVLI. ¶ Conclusio est affirmatiua. COMMENTARIVS. COnclusio Diui Thomæ certa est secundum fidem, patet Iacobi. 2. Et colligitur ex illo ad Roman. 13. "Reddite omnibus debita, cui tributum tributum, cui honorem honorem." Et probatur, quia in alijs bonis inferioris ordinis quæ debentur, contingit acceptio personarum quando distribuuntur propter indebitam causam: ergo multo magis in distributione honoris. Cæ terum vt intelligas doctrinam in articulo. Supponendum est primo, quod honor est signum & testimonium virtutis existentis in homine cui defertur honor. Secundò, quod est præmium virtutis. Ita Aristotel. 4. Ethic. cap. 3. & lib. 8. cap. 14. ex quibus colligit quòd solum vir bonus honorandus est. Secundò. Nota, quod honor est multiplex. Alter simpliciter debitus, vt honor parentum & maiorum: alter vero debitus ex suppositione, vt si inuitaueris aliquem teneris illum honorare secundum morem. Vnde Luc. 7. Christus reprehendit Pharisæum eo quod cum inuitasset illum nec vnxit vnguẽto , nec lauit aqua, qui erat modus cōsuetus apud Palæstinos. Alter est honor libere exhibitus, vt quādo aliquem publicè honoras præter modum consuetum. Item in his honoribus solet distingui honor externus, qui non procedit ex peculiari affectu: & ille qui procedit ab interna æstimatione personæ qui est verus & proprius honor. Tertiò. Nota, quòd honor est quoddam bonum eminens, cuius distributio per se pertinebat ad rempublicam quæ secũdum diuersitatem & merita personarum debebat ciues honorare: veruntamen prudenter hoc cōmittit ipsis ciuibus qui de facto sunt distributores istorum bonorum communium, & tenentur sequi consuetudinem & vsum communem tam in titulis quam in salutationibus, quare manifestum est ꝙ in honoris exhibitione potest interuenire iniustitia & contra iustitiam commutatiuam, quia iniuria afficio alterum: & contra distributiuam, quia quod mihi commissum est à republica distribuendum, distribuo propter indebitā causam. Et hac ratione D. Iacobus loquens de peccato isto, posuit exemplũ in exhibitione honoris quasi ibi magis reluceret iniquitas acceptionis. Et Diuus Tho. in articulo nullam adhibet rationem, sed tanquam manifestum supponens quòd quærebat: pergit ad explicandum quibus modis honor debeatur. ¶ Difficultas tamen est de honore qui libere exhibetur. Vtrũ ibi possit reperiri acceptio personarum? & Caieta. in præsenti respondet negatiuè. Et probatur, quia talis honor est donum mere liberum & gratuitum, ergo non est materia iniustitiæ. Nam quod non est ex iustitia debitum, non est materia iniustitiæ. Confirmatur, quia in alijs bonis mere liberis, non reperitur acceptio personarum, vt diximus artic. 1. quòd ibi probat Diuus Thom. ad tertium. Et si quæras à Caietano, quod ergo vitium est non exhibere istum honorem quando & quomodo oportet & quibus impenditur. Respondet, quod est inurbanitas aut vero vitium innominatum quod opponitur obseruationi. Concedit tamen Caietanus, quod reductiuè est in specie acceptionis & quod iniustitiam quandā participat, quatenus v. g. honorando magis diuitem propter solas diuitias distribuit honorem propter indebitam causam. Quod si arguas. Nam eadem ratione prodigus reduceretur ad iniustitiam, quia etiam distribuit pecunias propter indebitam causam? Respondet negando consequentiam: quia prodigus non expendit pecunias propter aliquam causam debitas: at vero honor de se debitus est propter virtutem: & ita qui distribuit honorem propter causam indebitam, peccat in exhibitione honoris sine causa, & etiam quia honorem debitum propter virtutem tribuit diuitijs. Alij iuniores parum discedunt à Caietano: addunt tamen quod vitium istud in honoribus liberis exhibendis, non inurbanitas sed prodigalitas dicetur. Alij autem magistri tenent contra Caietanum, quod videlicet in his honoribus propriè contingat acceptio personarum. Et probāt , quia ille qui non resalutat salutantem non solum inurbanus est sed tanquam iniurius æstimatur. Vnde communiter ad inferendam alteri iniuriam est medium, vel non resalutare vel minoribus titulis salutare: & sic iudicamus talem virum passum esse iniuriam. Confirmatur. Quia si iste solum esset inurbanus sibi imputaretur dedecus, nō autem patienti iniuriam. In hac parte mihi videtur, quòd si honor est mere gratuitus, est impossibile quod in exhibitione eius interueniat acceptio: & hoc conuincit ratio Caietani. Dico secundo, quod in casibus quibus autores isti loquuntur vera est iniustitia & acceptio personarum: quia illi honores sunt aliqualiter debiti. Resalutare enim salutantem debitum est, similiter & salutare iuxta modum & consuetudinem patriæ, secundum differentias personarum & dignitatũ etiam debitum est. Et si quempiam inuitaueris etiam teneris non excipere illum à cō muni honore conuiuarum. Et ita sententia Caietani mihi videtur vera: quia loquitur de honoribus purè gratuitis. Quæ Diuus Thomas dicit articulo de principibus & dominis certa sunt secũdum fidem. Patet primæ Petri. 2. "Regem honorificate, serui subditi estote dominis non tantum bonis & modestis: sed etiam discolis." Si militer de honore seniorum id manifestum est, de quo præcipitur quarto præcepto decalogi. De diuitibus autem difficultas est, an honorandi sint propter diuitias? & Magister Soto vbi supra. conclusione. 3. distinguit de honore, & dicit quòd honor exterior qui non procedit ex peculiari æstimatione externa: bene potest absque acceptione personarum impendi diuitibus: verum tamen honor qui procedit ex intèrno affectu & peculiari æstimatione: non debet tribui diuitibus. Ita explicat sententiam Beati Iacobi, & vt ipse dicit temperat acerbitatem conclusionis tertiæ, quæ est Diui Thomæ. Et satis probabilis est iste modus dicendi: probabilius tamen dices, si distinguas de honore cum Diuo Tho. quodlibet. 10. arti. 12. vbi dicit, quod duplex est honor: alter debitus homini propter virtutem: alius vero qui tribuitur propter statum & cōditionem publicam siue forensem. Igitur dico quod tribuere honorem respondentem virtuti propter diuitias, peccatum est acceptionis: veruntamen qui diuites honorat iuxta mo dum & consuetudinem reipublicæ: in honorando huiusmodi homines non peccat sed vrbanus est. Quod si quæras, qualiter differat honor debitus virtuti, ab honore tribuendo propter statum seculare? Respondetur, quod multoties conueniunt, quia sæpe vtimur eisdem signis pro vtrisque: nempe detegere caput & assurgere coram eis. Veruntamen per se alia signa exhibentur & debẽtur viris iustis . v. g. submittere capita osculare manus aut vestimenta. Dico ergo ad argumenta, quod diues ratione diuitiarum præcise non honoratur: veruntamen ratione status quem habet ex diuitijs & qui merito illi conceditur à republica, honorandus est non solum externo signo, verum etiam interna æstimatione.