AD Secundum sic proceditur.{ Inf. quaest. 108. ar. 1. & 3. Et 1. 2. q. 100. ar. 9. ad 3. Et 3. cont. c. 140. Et Rom. 12. lect. 3. cor. 4. fin. } Videtur, quod non sit licitum occidere homines peccatores. Dominus enim Matth. 13. in parabola prohibuit extirpare zizaniam , qui sunt filij nequam , vt ibidem dicitur: Sed omne quod est prohibitum a Deo, est peccatum. Ergo occidere peccatorem, est peccatum .