¶ 3 Præterea. Illud quod est secũdùm se malum, nullo bono fine fieri licet: vt patet per † { Cap. 7. parũ ante mediũ , to. 4. } August. in lib. cōtra mendacium, & per † { Li. 2. Eth. ca. 6. parũ ante finẽ , tom. 4. } Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere hominem, secundũ se malum est: quia ad omnes homines tenentur charitatem habere. Amicos autem volumus viuere & esse: vt dicitur in 9. † { Libr. 9. c. 4. to. 5. } Ethic. Ergo nullo modo licet hominẽ peccatorem occidere.