AD primum ergo dicendum , quod Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quod sine bonorum pericu lo interfici non possunt, vt August. + { Li. 3. c. 2. a med. tomo. 7. } dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quam quod boni simul occidantur. Quando vero ex occisione malorum non imminet periculum bonis, sed magis tutela & salus, tunc licite possunt mali occidi.