AD primum ergo dicẽdum , ꝙ Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quòd sine bonorum pericu lo interfici nō possunt, vt August. † { Li. 3. c. 2. à med. tomo. 7. } dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quàm quòd boni simul occidantur. Quando verò ex occisione malorum non imminet periculũ bonis, sed magis tutela & salus, tunc licitè possunt mali occidi.