AD secundum dicẽdum , quòd Deus secundùm ordinem suæ sapientiæ quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis pœ nitendi tempus concedit, secundũ quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiā humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit: eos verò, qui peccant, alijs grauiter nō nocentes, ad pœnitentiam reseruat.