AD tertium dicendum, quod homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit a dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundum quod est vtile alijs, secundum illud Psalm. 48. "Homo cum in honore esset, non intellexit": comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: "Qui stultus est, seruiet sapienti." Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundum se malum, tamen hominem peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe ior enim est malus homo quam bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit. + { Li. 7. Eth. c. 6. in fin. tom. 5. } & in 7. Ethic.