AD tertium dicendum, quòd homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit à dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundũ quod est vtile alijs, secundùm illud Psalm. 48. "Homo cùm in honore esset, non intellexit": comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: "Qui stultus est, seruiet sapienti." Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundùm se malum, tamen hominẽ peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe ior enim est malus homo quàm bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit. † { Li. 7. Eth. c. 6. in fin. tom. 5. } & in 7. Ethic.