AD Secundum sic proceditur.{ Inf. quaest. 108. ar. 1. & 3. Et 1. 2. q. 100. ar. 9. ad 3. Et 3. cont. c. 140. Et Rom. 12. lect. 3. cor. 4. fin. } Videtur, quod non sit licitum occidere homines peccatores. Dominus enim Matth. 13. in parabola prohibuit extirpare zizaniam , qui sunt filij nequam , vt ibidem dicitur: Sed omne quod est prohibitum a Deo, est peccatum. Ergo occidere peccatorem, est peccatum . ¶ 2 Praeterea. Iustitia humana conformatur iustitiae diuinae. Sed secundum diuinam iustitiam peccatores ad poenitentiam reseruantur: secundum illud Ezech. 18. "Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur , & viuat." Ergo videtur omnino esse iniustum , quod peccatores occidantur. ¶ 3 Praeterea. Illud quod est secundum se malum, nullo bono fine fieri licet: vt patet per + { Cap. 7. parum ante medium , to. 4. } August. in lib. contra mendacium, & per + { Li. 2. Eth. ca. 6. parum ante finem , tom. 4. } Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere hominem, secundum se malum est: quia ad omnes homines tenentur charitatem habere. Amicos autem volumus viuere & esse: vt dicitur in 9. + { Libr. 9. c. 4. to. 5. } Ethic. Ergo nullo modo licet hominem peccatorem occidere. SED contra est quod dicitur Exodi. 22. "Maleficos non patieris viuere." Et in Psal. 100. "In matutino interficiebam omnes peccatores terrae." RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, licitum est occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut imperfectur ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et propter hoc videmus, quod si saluti totius corporis humani expediat praecisio alicuius membri, puta cum est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur. Quaelibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum : & ideo si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, vt dicitur 1. ad Corinthios. 5. AD primum ergo dicendum , quod Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quod sine bonorum pericu lo interfici non possunt, vt August. + { Li. 3. c. 2. a med. tomo. 7. } dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quam quod boni simul occidantur. Quando vero ex occisione malorum non imminet periculum bonis, sed magis tutela & salus, tunc licite possunt mali occidi. AD secundum dicendum , quod Deus secundum ordinem suae sapientiae quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis poe nitendi tempus concedit, secundum quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiam humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit: eos vero, qui peccant, alijs grauiter non nocentes, ad poenitentiam reseruat. AD tertium dicendum, quod homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit a dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundum quod est vtile alijs, secundum illud Psalm. 48. "Homo cum in honore esset, non intellexit": comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: "Qui stultus est, seruiet sapienti." Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundum se malum, tamen hominem peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe ior enim est malus homo quam bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit. + { Li. 7. Eth. c. 6. in fin. tom. 5. } & in 7. Ethic. ¶ Conclusio est affirmatiua.