AD Secundum sic proceditur.{ Inf. quæst. 108. ar. 1. & 3. Et 1. 2. q. 100. ar. 9. ad 3. Et 3. cont. c. 140. Et Rom. 12. lect. 3. cor. 4. fin. } Videtur, ꝙ non sit licitũ occidere homines peccatores. Dominus enim Matth. 13. in parabola prohibuit extirpare zizaniā , qui sunt filij nequā , vt ibidẽ dicitur: Sed omne quod est prohibitum à Deo, est peccatum. Ergo occidere peccatorem, est peccatũ . ¶ 2 Præterea. Iustitia humana cō formatur iustitiæ diuinæ. Sed secũ dùm diuinā iustitiā peccatores ad pœnitentiam reseruantur: secundũ illud Ezech. 18. "Nolo mortem peccatoris, sed vt cōuertatur , & viuat." Ergo videtur omnino esse iniustũ , quòd peccatores occidantur. ¶ 3 Præterea. Illud quod est secũdùm se malum, nullo bono fine fieri licet: vt patet per † { Cap. 7. parũ ante mediũ , to. 4. } August. in lib. cōtra mendacium, & per † { Li. 2. Eth. ca. 6. parũ ante finẽ , tom. 4. } Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere hominem, secundũ se malum est: quia ad omnes homines tenentur charitatem habere. Amicos autem volumus viuere & esse: vt dicitur in 9. † { Libr. 9. c. 4. to. 5. } Ethic. Ergo nullo modo licet hominẽ peccatorem occidere. SED cōtra est quod dicitur Exodi. 22. "Maleficos non patieris viuere." Et in Psal. 100. "In matutino interficiebā omnes peccatores terræ." RESPONDEO dicendum, quòd sicut † { Art. præc. } dictum est, licitum est occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut imperfectũ ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et propter hoc videmus, ꝙ si saluti totius corporis humani expediat præcisio alicuius membri, puta cùm est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur. Quælibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totũ : & ideo si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum totā massam corrumpit, vt dicitur 1. ad Corinthios. 5. AD primum ergo dicẽdum , ꝙ Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quòd sine bonorum pericu lo interfici nō possunt, vt August. † { Li. 3. c. 2. à med. tomo. 7. } dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quàm quòd boni simul occidantur. Quando verò ex occisione malorum non imminet periculũ bonis, sed magis tutela & salus, tunc licitè possunt mali occidi. AD secundum dicẽdum , quòd Deus secundùm ordinem suæ sapientiæ quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis pœ nitendi tempus concedit, secundũ quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiā humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit: eos verò, qui peccant, alijs grauiter nō nocentes, ad pœnitentiam reseruat. AD tertium dicendum, quòd homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit à dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundũ quod est vtile alijs, secundùm illud Psalm. 48. "Homo cùm in honore esset, non intellexit": comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: "Qui stultus est, seruiet sapienti." Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundùm se malum, tamen hominẽ peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe ior enim est malus homo quàm bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit. † { Li. 7. Eth. c. 6. in fin. tom. 5. } & in 7. Ethic. ¶ Conclusio est affirmatiua.