COMMENTARIVS. DVbitatur primo in hoc articulo de veritate huius conclusionis & de bonitate rationis illius? ¶ Arguitur primo contra rationem conclusionis, Sequitur ex illa, quod sit licitum occidere innocentem quando expedierit ad bonum communitatis. Probatur sequela . Quia sicut ipsa manus est pars corporis, ita innocens est pars ipsius reipublicae, ergo sicut licitum est abscindere manum, quia ordinatur ad bonum totius: ita etiam licitum erit occidere innocentem, quia ordinatur ad bonum ipsius reipublicae. ¶ Confirmatur. Quia propter salutem totius corporis licitum est abscindere manum , non solum infirmam sed etiam si sit sana: ergo similiter etiam si homo sit innocens, licitum erit illum occidere si talis occisio cedit in salutem reipublicae. Arguitur secundo & confirmatur. Sequitur ex eadem ratione, quod licitum erit occidere hominem infectum peste ne alios inficiat, quia est pars communitatis. Arguitur tertio contra ipsam conclusionem. Praeceptum Decalogi, "Non occides", intelligitur, de occisione hominis, nisi excipiamus inde tantum illos quos Deus, vel data lege vel expressa reuelatione iusserit interfici: sed plurimi sunt quos non attingit ista exceptio: ergo non erit licitum illos occidere. Maior est expressa doctrina Augustini lib. 1. de Ciuit. c. 20. & 21. Minor etiam patet. Arguitur quarto. Si aliquam moderationem debemus ponere illi praecepto, Non occides, erit altera de duabus. Prima quidem quod intelligatur de homine innocente . Sed contra hoc est, quod isto modo non liceret occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata autoritate nocentem, peccat contra praeceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra hoc praeceptum, si praetermisso ordine iuris occidit peccatorem. Altera moderatio solet esse, scilicet, Non occides autoritate priuata, sed haec etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicae licitum est autoritate publica interficere innocentem. In hoc dubio sunt variae sententiae in modo explicandi quintum illud praeceptum, Non occides. Scotus enim in 4. dist. 15. q. 3. asserit, vsque adeo vniuersaliter intelligendum esse praeceptum, vt non liceat magistratibus publicis interficere reos, quantumlibet sint nociui reipublicae: nisi tatum illos quos Deus speciali reuelatione, vel lege iusserit interfici. Vnde colligit licitum esse interficere nocturnos fures: quia hoc Deus praecepit in lege veteri: diurnos autem non licet interficere. Colligit etiam adulteras non esse licitum interficere: quia quanuis olim iusserit dominus in lege, adulteras lapidare: tamen Ioan. 8. cap. abrogauit Christus Dominus legem illam, cum liberauit adulteram cui dixit, "nemo te condemnauit, neque ego te condemnabo". Alij modi dicendi insinuati sunt in 4. argum. quos etiam refert Durandus in 4. dist. 47. q. 4. & ille sequitur secundam illam moderationem. Diuus Thomas etiam annumerat alios modos dicendi in opusc. 4. in explicatione quinti praecepti. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Sententia Scoti est temeraria & erronea in fide. Probatur. Quia secundum fidem catholicam, potestas publica habet facultatem occidendi & mutilandi , etiam si sit respublica gentilium, quibus nulla data est lex diuina neque vlla facta reuelatio de occisione peccatorum , ergo. Hec sententia Scoti erronea est. Probo antecedens, quoniam ad Rom. 13. loquens Apostolus de magistratibus publicis sui temporis inquit, "Vis non timere potestatem, bonum fac. Si autem non feceris, time: non enim sine causa gladium portat." Ac si diceret, potestatem habet mutilandi & occidendi gladio. ¶ Secundo probatur. Secundum fidem licitum est haereticos occidere & igne cremare, vt satis ostenditur supra. q. 11. art. 3. & 4. de poenis haereticorum : at vero Deus non tulit aliquam legem de comburendis haereticis neque specialem reuelationem fecit: ergo male dicit Scotus requiri aliquam reuelationem vel vt lege sit praecepta huiusmodi occisio. Tertio sequeretur ex opposita sententia, quod modo in lege noua nullum prorsus malefactorem licitum esset occidere. Probatur sequela: quia iam cessauerunt omnino legalia quantum ad iudicialia & caeremonialia praecepta, & in lege noua nulla data est lex positiua de occidendis huiusmodi malefactoribus: ergo nullum licitum est occidere. Praeterea ratio quam Diuus Thomas facit in articulo procedit ex lumine naturali: ergo lex ista naturalis nulla lege positiua abroganda est, cum ipse Deus sit autor naturae. Ex quo sequitur, quod si secundum Scotum iure naturae non esset licitum occidere malefactores quantumlibet Reipublicae nociuos: quod Deus lege sua positiua non perfecerit, sed potius debilitaret legem naturalem. Quarto probatur, ex vsu communi omnium nationum: semper enim lumine naturali ducti legislatores, speciales leges tulerunt de plectendis capitali poena aliquibus malefactoribus, quod etiam patet ex sententia Philosophorum, qualis etiam fuit Lycurgus & Solon & alij senatores. Et denique summi Pontifices saepe puniunt malefactores poena capitis, & in Concilio Constantiensi iussu concilij, est combustus Hieronymus de Parga haereticus. Sunt etiam plurima testimonia Sanctorum, testimonia & pontificum, quae habentur apud Gratianum . 23. quaestione. 4. & in titulis, de homicidio in toto iure Canonico & ciuili, specialiter in l. capitalium. ff. de poenis. Secunda conclusio. Optima explicatio quinti praecepti est, quod intelligatur non occides hominem iniuste. Declaratur ista conclusio. Pro quo notandum est, quod hominis occisio & homicidium differunt inter se ex vsu loquendi Philosophorum & Theologorum: quod hominis occisio quamuis sit de genere male sonantium & habeat speciem mali: tamen non ita intrinsece malum est, vt non possit honestari aliqua circunstantia. Verbi gratia, si sit malefactor nociuus reipublicae & occidatur autoritate rei publicae. At vero homicidium, est actio intrinsece mala quae nullo modo potest honestari, & ita dixit Diuus Thomas 1. 2. quae stione 100. articulo. 8. ad tertium. quod id quod prohibetur illo praecepto non occi des, habet rationem indebiti quod nos dicimus iniusti. Et ita docet Diuus Augustinus libro. 1. de libero arbitrio. capit. 4. vnde scholastici acceperunt praedictam distinctionem. Probatur modo conclusio. Primo, quia quintum praeceptum est praeceptum naturale: sed ius naturale solum prohibet ea quae sunt contra rationem: ergo materia siue obiectum illius praecepti includit intrinsece rationem indebiti contra rationem naturalem, & propterea non fuit necessarium, quod in ipso praecepto exprimeretur non occides indebite, constabat enim quod talis intelligentia includebatur in illis verbis non occides. Quemadmodum Philosophi in diffinitionibus rerum non multiplicant verba, sed contenti sunt genere & differentia: postea vero explicantes diffinitionem, ostendunt quomodo multa alia includebantur in illa: ita etiam debent esse leges breues & compendiosae, postea vero explicantur a viris Iurisperitis. Sed obijcit Durandus vbi supra. Quia pari ratione diceremus esse prohibitum ire in campum scilicet indebite. Respondetur tamen, non esse eandem rationem : & differentia est, quod ire in campum si referatur ad mores hominum, est aliquid in differens secundum se & absolute consideratum, at vero occisio hominis voluntaria secundum se & absolute considerata, est de genere malorum, vnde oportet quod excusetur aliqua circunstantia, scilicet quia homo est perniciosus & nociuus communitati & occiditur ab habente autoritatem: vnde sufficit quod in ipso praecepto absolute dicatur non occides. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego sequelam. Neque enim est eadem ratio de manu & de homine innocente, sed differentia maxima est, quia manus naturaliter non est propter se ipsam sed propter totum: at vero homo ex natura sua est aliquod totum immediate ordinabile ad finem beatitudinis: si autem habet rationem partis, hoc est secundum conuersationem & communem conuictum politicum, quapropter quandiu homo non defuit in communi hac conuersatione & politica: non potest respublica illum directe vita priuare, etiam si ex morte illius sequatur salus totius reipublicae. Et hinc est quod quanuis manum sanam & integram possimus praescindere pro salute corporis, non tamen occidere innocentem pro salute reipublicae. Et per hoc patet ad confirmationem & ad secundum argumentum. Dicimus enim, quod nulla ratione infirmum peste infectum, potest respublica occidere ne inficiat alios: eo quod non incurrit aliquam culpam propter infirmitatem: ipse tamen tenetur se ipsum ab alijs separare quantum poterit ex charitate & ex iustitia, quod si non fecerit poterit respublica illum occidere in poenam peccati: imo quiuis alius titulo defensionis, poterit illum occidere si certus est moraliter, quod peste inficietur ab illo. Ad tertium argumentum respondetur, quod Diuus Augustinus saepe vocat leges Dei, quibus licitum est reos nocentes occidere, non quia oporteat quod sint leges diuinae positiuae: sed sufficit aliquando lex ipsa naturalis, aliquando vero superadditur lex humana quae deriuatur ex lege naturali tanquam illi consonans & conueniens. Et ita dicit Diuus Augustinus ibidem, quod personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium sceleratos morte puniunt, non faciunt contra praeceptum, non occides. Verum est tamen quod Diuus Augustinus aliquando non est multum solicitus de proprietate vocabuli, & appellat exceptiones illius praecepti quae proprius dicerentur explicationes. Ad quartum argumentum respondetur, non esse legitimas illas explicationes nisi quatenus reducuntur ad nostram secundam conclusionem. Caeterum ad rationes Scoti respondetur, quod legalia iam omnino cessauerunt, nunc autem in lege gratiae quantum ad hoc quod est occidere vel non occidere hominem, lege naturali gubernamur vel lege humana positiua: neque illud quod dominus dixit Ioannis. 8. Non fuit abrogatio legis veteris, quae adulteras praecipiebat lapidare neque prohibitio ne de caetero occideretur: solum fuit manifestatio mansuetudinis Christi.