# 2 ARTICVLVS II. ¶ Vtrum sit licitum occidere peccatores. AD Secundum sic proceditur.{ Inf. quaest. 108. ar. 1. & 3. Et 1. 2. q. 100. ar. 9. ad 3. Et 3. cont. c. 140. Et Rom. 12. lect. 3. cor. 4. fin. } Videtur, quod non sit licitum occidere homines peccatores. Dominus enim Matth. 13. in parabola prohibuit extirpare zizaniam , qui sunt filij nequam , vt ibidem dicitur: Sed omne quod est prohibitum a Deo, est peccatum. Ergo occidere peccatorem, est peccatum . ¶ 2 Praeterea. Iustitia humana conformatur iustitiae diuinae. Sed secundum diuinam iustitiam peccatores ad poenitentiam reseruantur: secundum illud Ezech. 18. "Nolo mortem peccatoris, sed vt conuertatur , & viuat." Ergo videtur omnino esse iniustum , quod peccatores occidantur. ¶ 3 Praeterea. Illud quod est secundum se malum, nullo bono fine fieri licet: vt patet per + { Cap. 7. parum ante medium , to. 4. } August. in lib. contra mendacium, & per + { Li. 2. Eth. ca. 6. parum ante finem , tom. 4. } Philosophum in 2. Ethic. Sed occidere hominem, secundum se malum est: quia ad omnes homines tenentur charitatem habere. Amicos autem volumus viuere & esse: vt dicitur in 9. + { Libr. 9. c. 4. to. 5. } Ethic. Ergo nullo modo licet hominem peccatorem occidere. SED contra est quod dicitur Exodi. 22. "Maleficos non patieris viuere." Et in Psal. 100. "In matutino interficiebam omnes peccatores terrae." RESPONDEO dicendum, quod sicut + { Art. praec. } dictum est, licitum est occidere animalia bruta, inquantum ordinantur naturaliter ad hominum vsum, sicut imperfectur ordinatur ad perfectum. Omnis autem pars ordinatur ad totum, vt imperfectum ad perfectum. Et ideo omnis pars naturaliter est propter totum. Et propter hoc videmus, quod si saluti totius corporis humani expediat praecisio alicuius membri, puta cum est putridum vel corruptiuum aliorum membrorum, laudabiliter & salubriter abscinditur. Quaelibet autem persona singularis comparatur ad totam communitatem sicut pars ad totum : & ideo si aliquis homo sit periculosus communitati & corruptiuus ipsius propter aliquod peccatum, laudabiliter & salubriter occiditur, vt bonum commune conseruetur. Modicum enim fermentum totam massam corrumpit, vt dicitur 1. ad Corinthios. 5. AD primum ergo dicendum , quod Dominus abstinendum mandauit ab eradicatione zizaniorum, vt tritico parceretur, id est, bonis. Quod quidem fit, quando non possunt occidi mali, quin simul occidantur & boni, vel quia latent inter bonos, vel quia habent multos sequaces: ita quod sine bonorum pericu lo interfici non possunt, vt August. + { Li. 3. c. 2. a med. tomo. 7. } dicit contra Parmenianum. Vnde Dominus docet magis esse sinendum malos viuere, & vltionem reseruandam vsque ad extremum iudicium, quam quod boni simul occidantur. Quando vero ex occisione malorum non imminet periculum bonis, sed magis tutela & salus, tunc licite possunt mali occidi. AD secundum dicendum , quod Deus secundum ordinem suae sapientiae quandoque statim peccatores occidit ad liberationem bonorum, quandoque autem eis poe nitendi tempus concedit, secundum quod ipse nouit suis electis expedire. Et hoc etiam humana iustitia imitatur proposse. Illos enim qui sunt perniciosi in alios, occidit: eos vero, qui peccant, alijs grauiter non nocentes, ad poenitentiam reseruat. AD tertium dicendum, quod homo peccando, ab ordine rationis recedit. Et ideo decidit a dignitate humana: prout scilicet homo est naturaliter liber & propter seipsum existens: & incidit quodammodo in seruitutem bestiarum: vt scilicet de ipso ordinetur, secundum quod est vtile alijs, secundum illud Psalm. 48. "Homo cum in honore esset, non intellexit": comparatus est iumentis insipientibus, & similis factus est illis. Et Prouerb. 11. dicitur: "Qui stultus est, seruiet sapienti." Et ideo quanuis hominem in sua dignitate manentem occidere sit secundum se malum, tamen hominem peccatorem occidere, potest esse bonum, sicut occidere bestiam. Pe ior enim est malus homo quam bestia, & plus nocet, vt Philosophus dicit in 1. Polit. + { Li. 7. Eth. c. 6. in fin. tom. 5. } & in 7. Ethic. ¶ Conclusio est affirmatiua. COMMENTARIVS. DVbitatur primo in hoc articulo de veritate huius conclusionis & de bonitate rationis illius? ¶ Arguitur primo contra rationem conclusionis, Sequitur ex illa, quod sit licitum occidere innocentem quando expedierit ad bonum communitatis. Probatur sequela . Quia sicut ipsa manus est pars corporis, ita innocens est pars ipsius reipublicae, ergo sicut licitum est abscindere manum, quia ordinatur ad bonum totius: ita etiam licitum erit occidere innocentem, quia ordinatur ad bonum ipsius reipublicae. ¶ Confirmatur. Quia propter salutem totius corporis licitum est abscindere manum , non solum infirmam sed etiam si sit sana: ergo similiter etiam si homo sit innocens, licitum erit illum occidere si talis occisio cedit in salutem reipublicae. Arguitur secundo & confirmatur. Sequitur ex eadem ratione, quod licitum erit occidere hominem infectum peste ne alios inficiat, quia est pars communitatis. Arguitur tertio contra ipsam conclusionem. Praeceptum Decalogi, "Non occides", intelligitur, de occisione hominis, nisi excipiamus inde tantum illos quos Deus, vel data lege vel expressa reuelatione iusserit interfici: sed plurimi sunt quos non attingit ista exceptio: ergo non erit licitum illos occidere. Maior est expressa doctrina Augustini lib. 1. de Ciuit. c. 20. & 21. Minor etiam patet. Arguitur quarto. Si aliquam moderationem debemus ponere illi praecepto, Non occides, erit altera de duabus. Prima quidem quod intelligatur de homine innocente . Sed contra hoc est, quod isto modo non liceret occidere innocentem probatum tamen nocentem. Tum etiam quia occidens priuata autoritate nocentem, peccat contra praeceptum istud: imo & ipse iudex peccat contra hoc praeceptum, si praetermisso ordine iuris occidit peccatorem. Altera moderatio solet esse, scilicet, Non occides autoritate priuata, sed haec etiam moderatio refellitur, quia neque ipsi reipublicae licitum est autoritate publica interficere innocentem. In hoc dubio sunt variae sententiae in modo explicandi quintum illud praeceptum, Non occides. Scotus enim in 4. dist. 15. q. 3. asserit, vsque adeo vniuersaliter intelligendum esse praeceptum, vt non liceat magistratibus publicis interficere reos, quantumlibet sint nociui reipublicae: nisi tatum illos quos Deus speciali reuelatione, vel lege iusserit interfici. Vnde colligit licitum esse interficere nocturnos fures: quia hoc Deus praecepit in lege veteri: diurnos autem non licet interficere. Colligit etiam adulteras non esse licitum interficere: quia quanuis olim iusserit dominus in lege, adulteras lapidare: tamen Ioan. 8. cap. abrogauit Christus Dominus legem illam, cum liberauit adulteram cui dixit, "nemo te condemnauit, neque ego te condemnabo". Alij modi dicendi insinuati sunt in 4. argum. quos etiam refert Durandus in 4. dist. 47. q. 4. & ille sequitur secundam illam moderationem. Diuus Thomas etiam annumerat alios modos dicendi in opusc. 4. in explicatione quinti praecepti. PRO decisione veritatis sit prima conclusio. Sententia Scoti est temeraria & erronea in fide. Probatur. Quia secundum fidem catholicam, potestas publica habet facultatem occidendi & mutilandi , etiam si sit respublica gentilium, quibus nulla data est lex diuina neque vlla facta reuelatio de occisione peccatorum , ergo. Hec sententia Scoti erronea est. Probo antecedens, quoniam ad Rom. 13. loquens Apostolus de magistratibus publicis sui temporis inquit, "Vis non timere potestatem, bonum fac. Si autem non feceris, time: non enim sine causa gladium portat." Ac si diceret, potestatem habet mutilandi & occidendi gladio. ¶ Secundo probatur. Secundum fidem licitum est haereticos occidere & igne cremare, vt satis ostenditur supra. q. 11. art. 3. & 4. de poenis haereticorum : at vero Deus non tulit aliquam legem de comburendis haereticis neque specialem reuelationem fecit: ergo male dicit Scotus requiri aliquam reuelationem vel vt lege sit praecepta huiusmodi occisio. Tertio sequeretur ex opposita sententia, quod modo in lege noua nullum prorsus malefactorem licitum esset occidere. Probatur sequela: quia iam cessauerunt omnino legalia quantum ad iudicialia & caeremonialia praecepta, & in lege noua nulla data est lex positiua de occidendis huiusmodi malefactoribus: ergo nullum licitum est occidere. Praeterea ratio quam Diuus Thomas facit in articulo procedit ex lumine naturali: ergo lex ista naturalis nulla lege positiua abroganda est, cum ipse Deus sit autor naturae. Ex quo sequitur, quod si secundum Scotum iure naturae non esset licitum occidere malefactores quantumlibet Reipublicae nociuos: quod Deus lege sua positiua non perfecerit, sed potius debilitaret legem naturalem. Quarto probatur, ex vsu communi omnium nationum: semper enim lumine naturali ducti legislatores, speciales leges tulerunt de plectendis capitali poena aliquibus malefactoribus, quod etiam patet ex sententia Philosophorum, qualis etiam fuit Lycurgus & Solon & alij senatores. Et denique summi Pontifices saepe puniunt malefactores poena capitis, & in Concilio Constantiensi iussu concilij, est combustus Hieronymus de Parga haereticus. Sunt etiam plurima testimonia Sanctorum, testimonia & pontificum, quae habentur apud Gratianum . 23. quaestione. 4. & in titulis, de homicidio in toto iure Canonico & ciuili, specialiter in l. capitalium. ff. de poenis. Secunda conclusio. Optima explicatio quinti praecepti est, quod intelligatur non occides hominem iniuste. Declaratur ista conclusio. Pro quo notandum est, quod hominis occisio & homicidium differunt inter se ex vsu loquendi Philosophorum & Theologorum: quod hominis occisio quamuis sit de genere male sonantium & habeat speciem mali: tamen non ita intrinsece malum est, vt non possit honestari aliqua circunstantia. Verbi gratia, si sit malefactor nociuus reipublicae & occidatur autoritate rei publicae. At vero homicidium, est actio intrinsece mala quae nullo modo potest honestari, & ita dixit Diuus Thomas 1. 2. quae stione 100. articulo. 8. ad tertium. quod id quod prohibetur illo praecepto non occi des, habet rationem indebiti quod nos dicimus iniusti. Et ita docet Diuus Augustinus libro. 1. de libero arbitrio. capit. 4. vnde scholastici acceperunt praedictam distinctionem. Probatur modo conclusio. Primo, quia quintum praeceptum est praeceptum naturale: sed ius naturale solum prohibet ea quae sunt contra rationem: ergo materia siue obiectum illius praecepti includit intrinsece rationem indebiti contra rationem naturalem, & propterea non fuit necessarium, quod in ipso praecepto exprimeretur non occides indebite, constabat enim quod talis intelligentia includebatur in illis verbis non occides. Quemadmodum Philosophi in diffinitionibus rerum non multiplicant verba, sed contenti sunt genere & differentia: postea vero explicantes diffinitionem, ostendunt quomodo multa alia includebantur in illa: ita etiam debent esse leges breues & compendiosae, postea vero explicantur a viris Iurisperitis. Sed obijcit Durandus vbi supra. Quia pari ratione diceremus esse prohibitum ire in campum scilicet indebite. Respondetur tamen, non esse eandem rationem : & differentia est, quod ire in campum si referatur ad mores hominum, est aliquid in differens secundum se & absolute consideratum, at vero occisio hominis voluntaria secundum se & absolute considerata, est de genere malorum, vnde oportet quod excusetur aliqua circunstantia, scilicet quia homo est perniciosus & nociuus communitati & occiditur ab habente autoritatem: vnde sufficit quod in ipso praecepto absolute dicatur non occides. Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum nego sequelam. Neque enim est eadem ratio de manu & de homine innocente, sed differentia maxima est, quia manus naturaliter non est propter se ipsam sed propter totum: at vero homo ex natura sua est aliquod totum immediate ordinabile ad finem beatitudinis: si autem habet rationem partis, hoc est secundum conuersationem & communem conuictum politicum, quapropter quandiu homo non defuit in communi hac conuersatione & politica: non potest respublica illum directe vita priuare, etiam si ex morte illius sequatur salus totius reipublicae. Et hinc est quod quanuis manum sanam & integram possimus praescindere pro salute corporis, non tamen occidere innocentem pro salute reipublicae. Et per hoc patet ad confirmationem & ad secundum argumentum. Dicimus enim, quod nulla ratione infirmum peste infectum, potest respublica occidere ne inficiat alios: eo quod non incurrit aliquam culpam propter infirmitatem: ipse tamen tenetur se ipsum ab alijs separare quantum poterit ex charitate & ex iustitia, quod si non fecerit poterit respublica illum occidere in poenam peccati: imo quiuis alius titulo defensionis, poterit illum occidere si certus est moraliter, quod peste inficietur ab illo. Ad tertium argumentum respondetur, quod Diuus Augustinus saepe vocat leges Dei, quibus licitum est reos nocentes occidere, non quia oporteat quod sint leges diuinae positiuae: sed sufficit aliquando lex ipsa naturalis, aliquando vero superadditur lex humana quae deriuatur ex lege naturali tanquam illi consonans & conueniens. Et ita dicit Diuus Augustinus ibidem, quod personam gerentes publicae potestatis secundum eius leges, hoc est iustissimae rationis imperium sceleratos morte puniunt, non faciunt contra praeceptum, non occides. Verum est tamen quod Diuus Augustinus aliquando non est multum solicitus de proprietate vocabuli, & appellat exceptiones illius praecepti quae proprius dicerentur explicationes. Ad quartum argumentum respondetur, non esse legitimas illas explicationes nisi quatenus reducuntur ad nostram secundam conclusionem. Caeterum ad rationes Scoti respondetur, quod legalia iam omnino cessauerunt, nunc autem in lege gratiae quantum ad hoc quod est occidere vel non occidere hominem, lege naturali gubernamur vel lege humana positiua: neque illud quod dominus dixit Ioannis. 8. Non fuit abrogatio legis veteris, quae adulteras praecipiebat lapidare neque prohibitio ne de caetero occideretur: solum fuit manifestatio mansuetudinis Christi.