AD Tertium sic proceditur.{ Infra. quaestio . 65. art. 1. cor. & ad 2. Et 4. d. 37. q. 2. artic. 1. } Videtur quod occidere hominem peccatorem liceat priuatae personae. In lege enim diuina nihil illicitum mandatur. Sed Exodi 32. praecepit Moyses, "Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis." Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere.