RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praecedenti. } est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandae. Sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis.