AD primum ergo dicendum, quod ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony. + { Ex cap. 3. } 12. cap. cae lestis hierar. Et ideo vt August. + { Lib. 1. cap. 21. circa prin. to. 5. } dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potius ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis.