ARTICVLVS III.Vtrùm occidere hominem peccatorem liceat priuatæ personæ.

Source
AD Tertium sic proceditur.
Videtur quòd occidere hominem peccatorẽ peccatorem liceat priuatæ personæ. In lege enim diuina nihil illicitũ illicitum mandatur. Sed Exodi 32. præcepit Moyses, Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis. Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere.
¶ 2 Præterea. Homo ꝓpter propter peccatum comparatur bestijs, vt dictum
Arti. præ ced. art. 3.
est. Sed occidere bestiam syluestrem maximè nocentem, cuilibet priuatæ personæ licet. Ergo & pari ratione occidere hominẽ hominem peccatorem.
¶ 3 Prætetea. Laudabile est, quod homo etiam si sit priuata persona, operetur quod est vtile bono communi: Sed occisio malefactorum est vtilis bono communi, vt dictũ dictum
Art. præcedenti.
est. Ergo laudabile est si etiā etiam priuatæ personæ malefactores occidant.
SED contra est, quod August. dicit in primo
de ciuit. Dei, Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quāto quanto sibi potestatem à Deo non cōcessam concessam vsurpare non timuit.
RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum
Art. præcedenti.
est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so| lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandæ. Sicut ad medicum pertinet præcidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis.
AD primum ergo dicendum, quod ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony.
Ex cap. 3.
12. cap. cæ lestis hierar. Et ideo vt August.
dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderũt occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potiùs ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis.
AD secundum dicẽdum dicendum , quòd bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si verò sit domestica, requireretur iudicium non propter ipsam, sed propter damnũ damnum domini. Sed homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem cōmunẽ communem .
AD tertium dicendum, quòd facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatæ personæ: sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet ęstimare æstimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

COnclusio est, solum licet malefactores occidere, habenti publicam autoritatem.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

DVbitatur primo. Circa cōclusionem conclusionem Diui Thomæ, & arguitur contra illam. Iudicum cap. 3. Laudatur Aioth. quod occiderit Eglon. Similiter in historijs gentium laudatur Brutus qui interfecto tyranno Romam liberauit.
Secundò arguitur, quia lex diuina Numer. 35. concessit facultatem propinquis interfecti, vt occiderent homicidam vbicunque inuenirent absque tribunali & iudicio publico.
Pro solutione huius dubij notādum notandum est, quod dupliciter potest esse aliquis tyrānus tyrannus . Vno modo in dominatu absque iure dominij qui per vim & arma occupat rempublicam: alio modo est aliquis tyrannus in ipso regimine, quatenus tyrannicè gubernat cum aliàs sit legitimus princeps: nihilominus omnia iura & cōmoda commoda reipublicæ refert ad suā suam vtilitatẽ vtilitatem sicut facit Turca in regno suo.
Sit igitur prima conclusio. Cuicunq; Cuicunque priuatæ personæ licitum est interficere tyrannum primi generis, non autem secundi generis. Probatur prima pars. Respublica gerit bellum perpetuum cum tali tyranno: ergo quilibet ciuis tanquā tanquam miles ipsius reipublicę reipublicæ poterit huiusmodi tyrānũ tyrannum interficere.
Quod si quis dicat, non esse actuale bellum neque semper exercentur bellica arma, ergo non quilibet ciuis miles est vt illum interficiat in bello iusto. Respondetur, quod tyrannus actualiter opprimit rempublicam, vnde quælibet pars reipublicæ quandiu non discedit tyrannus: potest illum interficere. Vnde dico quod non solum vt miles & minister reipublicæ, sed etiam vt persona priuata potest in tali casu interficere ty| p. 325 rannũ tyra nnum , si & ipse opprimitur cum alijs: quia tunc titulo ꝓpriæ propriæ defensionis potest interficere inuasorem: præsertim quando talis occisio non nocet reipublicæ neque vsurpat autoritatẽ autoritatem reipublicæ, quin potius prodest reipublicæ & adimplet eius voluntatẽ voluntatem . Imo etiam adijcimus, quod quilibet alius etiam si non esset pars illius reipublicæ neq; neque opprimeretur à tyranno, licitè potest titulo defensionis innocentium, interficere tyrannũ tyrannum primi generis: quapropter merito laudantur illi viri in locis citatis in argumento, quia occiderunt tyrannos qui bellum gerebant iniquum contra rempublicam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex Concil. Constantiensi sess. 15. Vbi refertur tanquam error contra fidem, quod sit licitum priuatæ personæ interficere tyrannum secundi generis. Item probatur ratione: quoniam ille tyrannus habet legitimum ius ad regnum: ergo non potest expoliari tali iure antequā antequam eius causa publica autoritate discernatur & iudicetur.
Sed quæret aliquis, quid nam erit licitum reipublicæ agere quando tyrannicè opprimitur à legitimo rege? Respondetur, quod respublica potest & debet recurrere ad superiorem principem, v. verbi g. gratia, ad Pontificem vel imperatorem, vt corrigant & detineant talem principem tyrannicè gubernantem: at vero si hoc remedium non fuerit possibile vel non fuerit efficax, vel fuerit periculum in mora: potestas est in illa republica ad iudicandum de illo principe. Quod si ille admonitus noluerit corrigi, potest illum à regno eijcere & occidere si opus fuerit. Ratio huius est euidens: quia iure naturæ rex ordinatur ad bonum communitatis & non è contra, eo vel maximè quod respublica Regi contulit autoritatem ad bonam gubernationem ipsius reipublicæ: ergo in casu quo Rex tyrannicè gubernet, potestas erit in republica ad deponendum Principem, vel etiam ad occidendum pro defensione ipsius reipublicæ. Hoc quod diximus intelligendum est, per se & absolutè loquendo consideratis conditionibus reipublicæ & regis. Nihilominus sæpe accident circunstantiæ propter quas minus malum erit sustinere tyrannicam gubernationem, quam amouere Principem cum maiore calamitate reipublicæ, vt si v. verbi g. gratia, ex remotione Principis sequatur diuisio in ipsa republica & bella ciuilia, & præsertim si sequatur detrimentum Christianæ religioni. De hac re vide plura apud D. Tho. opusc. 20. de regimine principum libr. 1. cap. 6. Et obseruandum est viro prudenti, quod vt in plurimum ex remotione Principis consequuntur maxima damna in ipsa republica: quapropter in re dubia semper fauendum est regi, potius quam cō munitati communitati .
Solet autem disputari hoc in loco, an sit licitum priuatæ personæ occidere aliquem, propterea quod sibi imponit falsum crimẽ crimen , vel imponere intẽdit intendit , ex quo sequetur occisio ipsius innocentis vel infamia? & vtrum possit homo præuenire inimicum qui habet certum propositum inuadendi ipsum? Sed hæc omnia commodius examinabuntur articulo. 7.
Ad tertium argumentum dicemus dubio sequenti.
DVbitatur secundò. An possit Rex facere copiam siue per legem siue per specialem commissionem priuatis ciuibus, vt interficiant quosdam delinquentes in quibusdam speciebus criminum?
Primò arguitur pro parte affirmatiua. Quilibet ciuis potest licitè prospicere bono communi vel alicuius innocentis. Ergo vbi constiterit quod interficiendo aliquem malefactorem, impediuntur aliqua damna & nocumenta multa reipublicæ: poterit Rex committere priuatis personis, vt interficiant huiusmodi, siue per legem latam in cōmuni communi siue per sententiam in particulari.
Secundò arguitur. Licitum est humanis legislatoribus imitari leges diuinas positiuas quæ olim datæ sunt: sed dominus id concesserat olim, Numero 35. Faciens copiam propinquis interfecti, vt vbi inuenirent homicidā homicidam possent illum occidere. ergo & modo licitum erit nostris principibus similem legem condere.
Tertiò arguitur. Ex lege celebri Graccus C. ad legem Iuliam. vbi conceditur marito vt possit interficere vxorem cum adultero deprehensos in adulterio, ergo absque tribunali & iudicio licitum est priuatæ personæ | aliquem malefactorem interficere, sola legis autoritate. ¶ Denique sæpe contingit in republica etiam Christiana, quod magistratus vel Principes siue per sententiam latam in particulari siue per legem, cōmittant committant cuilibet priuatæ personæ vt interficiat aliquem malefactorem: sic enim conceditur facultas omnibus Christianis vt possint assassinos interficere, vt bene colligit Syluest. in verbo, Assassinos, ex cap. pro humani. de homicidio, in. 6. & videtur esse certa intelligentia illius capituli: nam in fine illius appellantur assassini diffidati: diffidatus autem ille dicitur qui secundum publicam concessionem potest à quouis interfici.
PRO decisione huius dubij sit vnica cō clusio conclusio . Per se loquendo, non erit iusta lex quæ vniuersaliter fecerit copiam priuatis personis, vt malefactorem quem viderint aut nouerint deliquisse in certo genere criminis occidant illum ante latam sententiam à iudice circa factũ factum . Probatur primo. Quia vsus est omnium nationum bene institutarum, neminem condemnare nisi vocatum ad iudicium & auditum de excusatione sui criminis, ergo iniqua est lex. Probatur. Antecedens, ex eo quod dixit Nicodemus Ioā Ioan . 7. Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audierit ab eo. Et Actor. 25. cap. dixit, Faustus iudex à Romanis constitutus, non est consuetudo Romanis aliquem damnare nisi prius is qui accusatus fuerit præsentes habeat testes & locum defendendi accipiat.
Confirmatur. Ipsa enim natura nos docet quæ (sicut ait Arist. in. 2. de anima.) dedit nobis sensum quendam communem perceptiuum obiectorum particularium sensuũ sensuum , vt de illis possit discernere: ergo similiter iudex necesse est vt rectè iudicet, quod intelligat rationem quam de se ipso reus potest reddere.
Confirmatur secũdò secundo . Quoniam sententia iudicis publica debet procedere ex scientia publica, vt docet D. Tho. quæst. 66. art. 2. ergo necesse est, vt iudex si rectè debet iudicare, habeat notitiam publicam vtriusque partis circa ipsum factum. Præterea per huiusmodi licentiā licentiam datam perturbaretur pax reipublicæ, eo quod homines nequam & siccarij passim occasionem acciperent alios occidendi, excusantes se ipsos eo quod dicerent eos deprehendisse in tali delicto.
Diximus autem in conclusione per se & absolutè loquendo, hoc est attenta conditione iustitiæ vindicatiuæ quæ competit reipublicæ, alijs vero tanquā tanquam ministris illius. Cæ terum alio titulo distincto à iustitia vindicatiua, videlicet titulo defensionis, possunt euenire casus in quibus non solum respublica possit facere legem in communi, vt quilibet occidat hominem criminosum: sed etiam quilibet particularis absque tali lege & commissione reipublicæ, possit imo aliquā do aliquando debeat occidere aliquem criminosum. Exemplum est, si quis paratus sit incendere ciuitatẽ ciuitatem vel etiam occidere innocentem aut principẽ principem , neque aliâs possit esse recursus ad rempublicā rempublicam : tunc quilibet potest huiusmodi criminosos occidere.
Secunda conclusio. Si malefactor publicè fuerit vocatus ad iudicium neque voluerit comparere: tunc iudex lata sententia contra illum secundum allegata & probata, licitè poterit aliquādo aliquando committere cuilibet priuatæ personæ occisionem illius. Ratio huius est, quoniam aliquando sic expedit omnino bono communi . v. , verbi g. gratia, Si aliquis sit celebris latro expolians transeuntes per viam, neque facile possit comprehendi: tunc licitum erit iudici lata sententia cuilibet committere occisionem illius. Hac etiam via excusari possunt aliquæ occisiones, si fiant iussu principis, aliquorum qui committunt aliqua crimina læsæ maiestatis: quorum criminũ criminum manifestatio in iudicio denigraret maiestatẽ maiestatem Regiam: tunc enim licitum est cognita euidenter malitia criminis vt Rex faciat talem criminosum occultè occidere. Nihilominus huiusmodi interfectiones ex tali commissione debent rarissimè fieri & propter aliquod magnum bonum cōmunitatis communitatis aut principis. Ratio est, quia ex huiusmodi occisionibus multa incōuenientia inconuenientia possunt sequi quorum vnum est in republica Christiana, quod ille malefactor absque pœnitẽtia pœnitentia morietur & cum animi amaritudine & affectu vindictæ. De hac re infra redibit sermo copiosius. quæst. 67. de iudicijs. art. 2. videatur etiam lex. 1. & 2. C. quando liceat sine sententia iudicis se vindicare.
Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quod titulo meræ defensionis reipublicæ vel innocentis, nemo peccat occidendo aggressorẽ aggressorem : sed necesse est quod defensio sit cum moderamine inculpatæ tutelæ: quapropter requiritur quod in huiusmodi casibus sit certum periculum reipublicæ vel innocentis, & quod aliundè non sequantur maiora damna ipsi communitati.
Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam: quia dominus fecit illam legem tanquam dominus vitæ & mortis, vnde alij Reges non possunt similem legem ferre: quia non sunt domini vitæ & mortis. Respondetur secundo, quod illa lex fuit tantum permissiua in foro exteriori. Respondetur tertio & melius, quod lex illa intelligebatur post latam sententiam à iudice circa ipsum factum: tunc enim lex committebat propinquis occisionem interfectoris: & in hoc mitior erat lex erga homicidam, quia propinqui poterant parcere. Hanc intelligentiam insinuat Glossa interlinearis & Lyranus in eodem loco Numer. 35.
Ad tertium argumentum respōdetur respondetur , quod lex illa Gracus, est permissiua & iusto dolori mariti compatiens non punit illum in foro exteriori: & hæc est communis sententia Iurisperitorum & Theologorum.
Ex quo sequitur, quod ipse adulter & adultera possunt se defendendo si opus fuerit occidere maritum? Probatur, quia ipse maritus peccat contra iustitiam intendens illos occidere ibidem. At vero post latam sententiam à iudice cōtra contra adulteram & adulterum, adhuc aliqui Iurisperiti dicunt esse legem permissiuam, vt maritus occidat vtrunque in foro publico. Ratio illorum est: quia relinquitur arbitrio mariti vt occidat eos vel parcat esi. At vero Theologi omnes & peritiores Iurisperitorum aiunt, licitum esse, quod tũc tunc maritus occidat vtrunque tanquam minister reipublicæ & sententiæ iudicis exequutor. Et probatur hæc sententia. Primo quia ipsi iudices tradunt adulteros ligatos in loco publico, quod profecto non est tantum permittere sed cooperari ad occisionem: ergo maritus, vt mi nister iudicis & exequutor sententiæ occidit illos.
Confirmatur, quoniam aliàs iudices peccarent impedientes adulteros ne se defendant ab iniquè occidentibus: siquidem ius haberent illi defendendi vitam ab illo, sicut habebant ante sententiā sententiam quando deprehensi sunt in adulterio.
Deinde probatur: quia si tantum esset per missio legis quod maritus posset illos occidere, sequitur quod cuilibet esset licitum illos defendere. Probatut sequela, quia quilibet potest defendere patientes contra iustitiam: consequens est falsum, quia tunc iudices iustè punirent talem defensorem, quin potius ipsi defenderent maritum, imo & assistũt assistunt in loco vindictę vindictæ autoritatiue: ergo ipsi principaliter occidunt adulteros quādo quando maritus occidit.
Neque tamen valet respondere, quod iudices non ferunt sententiam capitis simpliciter, sed tradunt illos marito vt occidat si voluerit. Etenim nihilominus directè iudices tradunt adulteros certo periculo mortis, ac proinde non excusarentur à peccato homicidij, si lex tantum esset permissiua: excederent enim conditiones permissionis. Sed ratio opposita conuincit, quod non est tam rigurosa sententia, sicut esset si iudex decerneret adulteros esse occidendos.
Ad quartum respondetur, quod nos non negamus, quin aliquando possit esse licitum vt respublica committat priuatis personis, vt occidant aliquem vel aliquos malefactores: sed dicimus quod semper fieri debet post latam sententiam, vel per legem præsupposita euidentia facti: & propterea iustificatur lex illa de assassinis, quia illi sunt quædam hominum iniqua societas, parata ad occidendum Christianos. At vero qui nam propriè dicantur assassini & receptores illorum, qui excommunicati sunt ipso iure: explicant Caietanus, & Syluester in verbo, assassinus. Habemus itaque, quod facti publici notorietas solet valere loco sententiæ.
Vnde contingit vt iudex licitè possit aliquando malefactorem coram se & in publico peccantem statim occidere, Verbi | gratia. Si quis ministrum iustitiæ in foro publico vel in tribunali occiderit, statim licitum erit illũ illum suspendere. Sicut etiā etiam contingit in bello, quod dux militem publicè à disciplina militari deuiantem statim interficit. Sic etiam licitum erit, si verũ verum est quod aiũt aiunt , quòd in actuali congressu belli singuli milites habent facultatem occidẽdi occidendi socium antecedentem: quando ille se inclinauerit vel in latus verterit vt fugiat ictum iaculi, licita erit huiusmodi occisio quoniam fit publica autoritate. Et ratio huius rigoris est, propter commune bonum exercitus: oportet enim vt acies ordinatissimè pugnent ad victoriam cōsequendam consequendam . Cæterum de insidijs quæ licitè fiunt in bello & solent per priuatas personas fieri & procedere vsque ad occisionem contrariorum vel ducis exercitus contrarij: non est præsentis loci ad vnguem diffinire, sed magis hoc pertinet ad materiam de bello. Nihilominus breuiter dicimus, quod illæ insidiæ erunt licitæ in bello quæ non destruunt leges, quæ iure gentium admittuntur: quapropter quia iure gentium receptissimum est, quod legati vtriusque exercitus recipiantur pacificè, non erit licitum, quod princeps per legatum suum insidias paret alteri Principi, aut etiam duci exercitus intendens illos occidere sub titulo pacis. Hoc enim omnes gentes vniuersaliter damnant, quoniam daretur occasio, quod ipsismet legatis pararentur insidię insidiæ ac proinde destrueretur id, quod iure gentium receptissimum est tanquam necessarium ad hoc quod legatorum ministerio cessent bellorum incommoda quæ maxima sunt.
Dicimus secundo, quod quando is qui mittitur insidiari aut ipse vadit non fungitur officio legati, sed solum suo periculo occultè vel per verba æquiuoca insidias parat Duci vel Principi qui gerit bellum iniquum, vel fuit traditor vel dolo aut fraude iniuriam fecit alteri reipublicæ: tunc licitum erit per insidias illum occidere. Huius rei exempla habemus in Sacris literis plurima. Etenim Iudith fœmina insignis per insidias sanctas interfecit Holofernem & Iahel fœmina vt habetur Iudicum 4. Occidit Sisaram per huiusmodi insidias. Et Aod, occidit Eglon Regem Moab per huiusmodi insidias. Et quanuis ipse Aod missus fuerit tanquam legatus filiorum Israel per quem miserunt munera regi Eglon vt habetur Iudicum. 3. Nihilominus excusari poterit à peccato non solum, quia id fecit spiritu Domini vt ibidem narratur, scilicet quod Dominus suscitauit filijs Israel saluatorem nomine Aod: sed etiam quia postquam ille impleuit officium legati & iam abierat, postea reuersus est, vt persona particularis & dixit ad Regem, verbum secretum habeo ad te ò Rex, tunc autem ipse Rex misit foras famulos & mansit solus cum illo, quod quidem imprudenter fecit quanuis permittente domino, ac propterea ipse Aod non infamauit officium legati. Hinc est quod nostris etiam temporibus merito laudantur fortes milites, qui simulatè ingrediuntur castra inimicorum cum periculo vitæ, vt occidant principes aut duces illorum, qui iniqua bella gerunt, qualis fuit ille qui occidit Principem de Orange nostris temporibus, in quo tamen principe specialis erat ratio, vt quomodolibet occideretur: quoniam erat rebellis Hispaniarum Regi Philippo Secundo, cuius subditus erat, & idcirco tanquam reus læsæ maiestatis potuit ab ipso Hispaniarum Principe taliter occidi. Et quanuis ipse Rex in particulari non præceperit militi, vt occideret talem Principem, tamen quia rex ipse misso iam exercitu pugnabat contra vassallum suum reum læsæ maiestatis: consequenter eo ipso visus est talem facultatem singulis militibus fecisse, vt quomodolibet occideretur cuius signum est approbatio facti.
Loading...