AD Tertium sic proceditur.{ Infra. quaestio . 65. art. 1. cor. & ad 2. Et 4. d. 37. q. 2. artic. 1. } Videtur quod occidere hominem peccatorem liceat priuatae personae. In lege enim diuina nihil illicitum mandatur. Sed Exodi 32. praecepit Moyses, "Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis." Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere. ¶ 2 Praeterea. Homo propter peccatum comparatur bestijs, vt dictum + { Arti. prae ced. art. 3. } est. Sed occidere bestiam syluestrem maxime nocentem, cuilibet priuatae personae licet. Ergo & pari ratione occidere hominem peccatorem. ¶ 3 Praetetea. Laudabile est, quod homo etiam si sit priuata persona, operetur quod est vtile bono communi: Sed occisio malefactorum est vtilis bono communi, vt dictum + { Art. praecedenti. } est. Ergo laudabile est si etiam priuatae personae malefactores occidant. SED contra est, quod August. dicit in primo + { Lib. 1. ca. 26. in medio: & ca. 21. in fine tom. 5. } de ciuit. Dei, Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quanto sibi potestatem a Deo non concessam vsurpare non timuit. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praecedenti. } est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandae. Sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis. AD primum ergo dicendum, quod ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony. + { Ex cap. 3. } 12. cap. cae lestis hierar. Et ideo vt August. + { Lib. 1. cap. 21. circa prin. to. 5. } dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potius ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis. AD secundum dicendum , quod bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si vero sit domestica, requireretur iudicium non propter ipsam, sed propter damnum domini. Sed homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem communem . AD tertium dicendum, quod facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatae personae: sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet aestimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius.