AD Tertium sic proceditur.{ Infra. qō . 65. art. 1. cor. & ad 2. Et 4. d. 37. q. 2. artic. 1. } Videtur quòd occidere hominem peccatorẽ liceat priuatæ personæ. In lege enim diuina nihil illicitũ mandatur. Sed Exodi 32. præcepit Moyses, "Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis." Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere. ¶ 2 Præterea. Homo ꝓpter peccatum comparatur bestijs, vt dictum † { Arti. præ ced. art. 3. } est. Sed occidere bestiam syluestrem maximè nocentem, cuilibet priuatæ personæ licet. Ergo & pari ratione occidere hominẽ peccatorem. ¶ 3 Prætetea. Laudabile est, ꝙ homo etiam si sit priuata persona, operetur quod est vtile bono communi: Sed occisio malefactorum est vtilis bono communi, vt dictũ † { Art. præcedenti. } est. Ergo laudabile est si etiā priuatæ personæ malefactores occidant. SED contra est, quod August. dicit in primo † { Lib. 1. ca. 26. in medio: & ca. 21. in fine tom. 5. } de ciuit. Dei, Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quāto sibi potestatem à Deo non cōcessam vsurpare nō timuit. RESPONDEO dicendum, quòd sicut dictum † { Art. præcedenti. } est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandæ. Sicut ad medicum pertinet præcidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis. AD primum ergo dicendum, ꝙ ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony. † { Ex cap. 3. } 12. cap. cæ lestis hierar. Et ideo vt August. † { Lib. 1. cap. 21. circa prin. to. 5. } dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderũt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potiùs ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis. AD secundum dicẽdum , quòd bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si verò sit domestica, requireretur iudicium nō propter ipsam, sed propter damnũ domini. Sed homo peccator nō est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem cōmunẽ . AD tertium dicendum, quòd facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatæ personæ: sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet ęstimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius.