Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam: quia dominus fecit illam legem tanquam dominus vitae & mortis, vnde alij Reges non possunt similem legem ferre: quia non sunt domini vitae & mortis. Respondetur secundo, quod illa lex fuit tantum permissiua in foro exteriori. Respondetur tertio & melius, quod lex illa intelligebatur post latam sententiam a iudice circa ipsum factum: tunc enim lex committebat propinquis occisionem interfectoris: & in hoc mitior erat lex erga homicidam, quia propinqui poterant parcere. Hanc intelligentiam insinuat Glossa interlinearis & Lyranus in eodem loco Numer. 35.