# 3 ARTICVLVS III. ¶ Vtrum occidere hominem peccatorem liceat priuatae personae. AD Tertium sic proceditur.{ Infra. quaestio . 65. art. 1. cor. & ad 2. Et 4. d. 37. q. 2. artic. 1. } Videtur quod occidere hominem peccatorem liceat priuatae personae. In lege enim diuina nihil illicitum mandatur. Sed Exodi 32. praecepit Moyses, "Occidat vnusquisque fratrem suum & amicum, & proximum suum, pro peccato vituli conflatilis." Ergo etiam priuatis personis licet peccatorem occidere. ¶ 2 Praeterea. Homo propter peccatum comparatur bestijs, vt dictum + { Arti. prae ced. art. 3. } est. Sed occidere bestiam syluestrem maxime nocentem, cuilibet priuatae personae licet. Ergo & pari ratione occidere hominem peccatorem. ¶ 3 Praetetea. Laudabile est, quod homo etiam si sit priuata persona, operetur quod est vtile bono communi: Sed occisio malefactorum est vtilis bono communi, vt dictum + { Art. praecedenti. } est. Ergo laudabile est si etiam priuatae personae malefactores occidant. SED contra est, quod August. dicit in primo + { Lib. 1. ca. 26. in medio: & ca. 21. in fine tom. 5. } de ciuit. Dei, Qui sine aliqua publica administratione maleficum occiderit, velut homicida iudicabitur: & tanto amplius, quanto sibi potestatem a Deo non concessam vsurpare non timuit. RESPONDEO dicendum, quod sicut dictum + { Art. praecedenti. } est, occidere malefactorem licitum est, inquantum ordinatur ad salutem totius communitatis. Et ideo ad illum so lum pertinet, cui committitur cura communitatis conseruandae. Sicut ad medicum pertinet praecidere membrum putridum, quando ei commissa fuerit cura salutis totius corporis. Cura autem communis boni commissa est principibus habentibus publicam autoritatem. Et ideo eis solum licet malefactores occidere, non autem priuatis personis. AD primum ergo dicendum, quod ille aliquid facit, cuius autoritate fit, vt patet per Diony. + { Ex cap. 3. } 12. cap. cae lestis hierar. Et ideo vt August. + { Lib. 1. cap. 21. circa prin. to. 5. } dicit in 1. de ciuit. Dei, non ipse occidit qui ministerium debet iubenti, sed sicut adminiculum gladius est vtenti. Vnde illi qui occiderunt proximos & amicos ex mandato Domini: non hoc fecisse ipsi videntur: sed potius ille, cuius autoritate fecerunt. Sicut & miles interficit hostem autoritate principis, & minister latronem autoritate iudicis. AD secundum dicendum , quod bestia naturaliter est distincta ab homine. Vnde super hoc non requiritur aliquod iudicium, an sit occidenda, si sit syluestris: si vero sit domestica, requireretur iudicium non propter ipsam, sed propter damnum domini. Sed homo peccator non est naturaliter distinctus ab hominibus iustis. Et ideo indiget iudicio publico, vt discernatur an sit occidendus propter salutem communem . AD tertium dicendum, quod facere aliquid ad vtilitatem communem quod nulli nocet, hoc est licitum cuilibet priuatae personae: sed si sit cum nocumento alterius, hoc non debet fieri nisi secundum iudicium eius ad quem pertinet aestimare quid sit subtrahendum partibus pro salute totius. SVMMA ARTICVLI. COnclusio est, solum licet malefactores occidere, habenti publicam autoritatem. COMMENTARIVS. DVbitatur primo. Circa conclusionem Diui Thomae, & arguitur contra illam. Iudicum cap. 3. Laudatur Aioth. quod occiderit Eglon. Similiter in historijs gentium laudatur Brutus qui interfecto tyranno Romam liberauit. Secundo arguitur, quia lex diuina Numer. 35. concessit facultatem propinquis interfecti, vt occiderent homicidam vbicunque inuenirent absque tribunali & iudicio publico. Pro solutione huius dubij notandum est, quod dupliciter potest esse aliquis tyrannus . Vno modo in dominatu absque iure dominij qui per vim & arma occupat rempublicam: alio modo est aliquis tyrannus in ipso regimine, quatenus tyrannice gubernat cum alias sit legitimus princeps: nihilominus omnia iura & commoda reipublicae refert ad suam vtilitatem sicut facit Turca in regno suo. Sit igitur prima conclusio. Cuicunque priuatae personae licitum est interficere tyrannum primi generis, non autem secundi generis. Probatur prima pars. Respublica gerit bellum perpetuum cum tali tyranno: ergo quilibet ciuis tanquam miles ipsius reipublicae poterit huiusmodi tyrannum interficere. Quod si quis dicat, non esse actuale bellum neque semper exercentur bellica arma, ergo non quilibet ciuis miles est vt illum interficiat in bello iusto. Respondetur, quod tyrannus actualiter opprimit rempublicam, vnde quaelibet pars reipublicae quandiu non discedit tyrannus: potest illum interficere. Vnde dico quod non solum vt miles & minister reipublicae, sed etiam vt persona priuata potest in tali casu interficere tyra nnum , si & ipse opprimitur cum alijs: quia tunc titulo propriae defensionis potest interficere inuasorem: praesertim quando talis occisio non nocet reipublicae neque vsurpat autoritatem reipublicae, quin potius prodest reipublicae & adimplet eius voluntatem . Imo etiam adijcimus, quod quilibet alius etiam si non esset pars illius reipublicae neque opprimeretur a tyranno, licite potest titulo defensionis innocentium, interficere tyrannum primi generis: quapropter merito laudantur illi viri in locis citatis in argumento, quia occiderunt tyrannos qui bellum gerebant iniquum contra rempublicam. Secunda vero pars conclusionis probatur ex Concil. Constantiensi sess. 15. Vbi refertur tanquam error contra fidem, quod sit licitum priuatae personae interficere tyrannum secundi generis. Item probatur ratione: quoniam ille tyrannus habet legitimum ius ad regnum: ergo non potest expoliari tali iure antequam eius causa publica autoritate discernatur & iudicetur. Sed quaeret aliquis, quid nam erit licitum reipublicae agere quando tyrannice opprimitur a legitimo rege? Respondetur, quod respublica potest & debet recurrere ad superiorem principem, verbi gratia, ad Pontificem vel imperatorem, vt corrigant & detineant talem principem tyrannice gubernantem: at vero si hoc remedium non fuerit possibile vel non fuerit efficax, vel fuerit periculum in mora: potestas est in illa republica ad iudicandum de illo principe. Quod si ille admonitus noluerit corrigi, potest illum a regno eijcere & occidere si opus fuerit. Ratio huius est euidens: quia iure naturae rex ordinatur ad bonum communitatis & non e contra, eo vel maxime quod respublica Regi contulit autoritatem ad bonam gubernationem ipsius reipublicae: ergo in casu quo Rex tyrannice gubernet, potestas erit in republica ad deponendum Principem, vel etiam ad occidendum pro defensione ipsius reipublicae. Hoc quod diximus intelligendum est, per se & absolute loquendo consideratis conditionibus reipublicae & regis. Nihilominus saepe accident circunstantiae propter quas minus malum erit sustinere tyrannicam gubernationem, quam amouere Principem cum maiore calamitate reipublicae, vt si verbi gratia, ex remotione Principis sequatur diuisio in ipsa republica & bella ciuilia, & praesertim si sequatur detrimentum Christianae religioni. De hac re vide plura apud D. Tho. opusc. 20. de regimine principum libr. 1. cap. 6. Et obseruandum est viro prudenti, quod vt in plurimum ex remotione Principis consequuntur maxima damna in ipsa republica: quapropter in re dubia semper fauendum est regi, potius quam communitati . Solet autem disputari hoc in loco, an sit licitum priuatae personae occidere aliquem, propterea quod sibi imponit falsum crimen , vel imponere intendit , ex quo sequetur occisio ipsius innocentis vel infamia? & vtrum possit homo praeuenire inimicum qui habet certum propositum inuadendi ipsum? Sed haec omnia commodius examinabuntur articulo. 7. Ad tertium argumentum dicemus dubio sequenti. DVbitatur secundo. An possit Rex facere copiam siue per legem siue per specialem commissionem priuatis ciuibus, vt interficiant quosdam delinquentes in quibusdam speciebus criminum? Primo arguitur pro parte affirmatiua. Quilibet ciuis potest licite prospicere bono communi vel alicuius innocentis. Ergo vbi constiterit quod interficiendo aliquem malefactorem, impediuntur aliqua damna & nocumenta multa reipublicae: poterit Rex committere priuatis personis, vt interficiant huiusmodi, siue per legem latam in communi siue per sententiam in particulari. Secundo arguitur. Licitum est humanis legislatoribus imitari leges diuinas positiuas quae olim datae sunt: sed dominus id concesserat olim, Numero 35. Faciens copiam propinquis interfecti, vt vbi inuenirent homicidam possent illum occidere. ergo & modo licitum erit nostris principibus similem legem condere. Tertio arguitur. Ex lege celebri Graccus C. ad legem Iuliam. vbi conceditur marito vt possit interficere vxorem cum adultero deprehensos in adulterio, ergo absque tribunali & iudicio licitum est priuatae personae aliquem malefactorem interficere, sola legis autoritate. ¶ Denique saepe contingit in republica etiam Christiana, quod magistratus vel Principes siue per sententiam latam in particulari siue per legem, committant cuilibet priuatae personae vt interficiat aliquem malefactorem: sic enim conceditur facultas omnibus Christianis vt possint assassinos interficere, vt bene colligit Syluest. in verbo, Assassinos, ex cap. pro humani. de homicidio, in. 6. & videtur esse certa intelligentia illius capituli: nam in fine illius appellantur assassini diffidati: diffidatus autem ille dicitur qui secundum publicam concessionem potest a quouis interfici. PRO decisione huius dubij sit vnica conclusio . Per se loquendo, non erit iusta lex quae vniuersaliter fecerit copiam priuatis personis, vt malefactorem quem viderint aut nouerint deliquisse in certo genere criminis occidant illum ante latam sententiam a iudice circa factum . Probatur primo. Quia vsus est omnium nationum bene institutarum, neminem condemnare nisi vocatum ad iudicium & auditum de excusatione sui criminis, ergo iniqua est lex. Probatur. Antecedens, ex eo quod dixit Nicodemus Ioan . 7. Lex nostra non iudicat quenquam, nisi prius audierit ab eo. Et Actor. 25. cap. dixit, Faustus iudex a Romanis constitutus, non est consuetudo Romanis aliquem damnare nisi prius is qui accusatus fuerit praesentes habeat testes & locum defendendi accipiat. Confirmatur. Ipsa enim natura nos docet quae (sicut ait Arist. in. 2. de anima.) dedit nobis sensum quendam communem perceptiuum obiectorum particularium sensuum , vt de illis possit discernere: ergo similiter iudex necesse est vt recte iudicet, quod intelligat rationem quam de se ipso reus potest reddere. Confirmatur secundo . Quoniam sententia iudicis publica debet procedere ex scientia publica, vt docet D. Tho. quaest. 66. art. 2. ergo necesse est, vt iudex si recte debet iudicare, habeat notitiam publicam vtriusque partis circa ipsum factum. Praeterea per huiusmodi licentiam datam perturbaretur pax reipublicae, eo quod homines nequam & siccarij passim occasionem acciperent alios occidendi, excusantes se ipsos eo quod dicerent eos deprehendisse in tali delicto. Diximus autem in conclusione per se & absolute loquendo, hoc est attenta conditione iustitiae vindicatiuae quae competit reipublicae, alijs vero tanquam ministris illius. Cae terum alio titulo distincto a iustitia vindicatiua, videlicet titulo defensionis, possunt euenire casus in quibus non solum respublica possit facere legem in communi, vt quilibet occidat hominem criminosum: sed etiam quilibet particularis absque tali lege & commissione reipublicae, possit imo aliquando debeat occidere aliquem criminosum. Exemplum est, si quis paratus sit incendere ciuitatem vel etiam occidere innocentem aut principem , neque alias possit esse recursus ad rempublicam : tunc quilibet potest huiusmodi criminosos occidere. Secunda conclusio. Si malefactor publice fuerit vocatus ad iudicium neque voluerit comparere: tunc iudex lata sententia contra illum secundum allegata & probata, licite poterit aliquando committere cuilibet priuatae personae occisionem illius. Ratio huius est, quoniam aliquando sic expedit omnino bono communi , verbi gratia, Si aliquis sit celebris latro expolians transeuntes per viam, neque facile possit comprehendi: tunc licitum erit iudici lata sententia cuilibet committere occisionem illius. Hac etiam via excusari possunt aliquae occisiones, si fiant iussu principis, aliquorum qui committunt aliqua crimina laesae maiestatis: quorum criminum manifestatio in iudicio denigraret maiestatem Regiam: tunc enim licitum est cognita euidenter malitia criminis vt Rex faciat talem criminosum occulte occidere. Nihilominus huiusmodi interfectiones ex tali commissione debent rarissime fieri & propter aliquod magnum bonum communitatis aut principis. Ratio est, quia ex huiusmodi occisionibus multa inconuenientia possunt sequi quorum vnum est in republica Christiana, quod ille malefactor absque poenitentia morietur & cum animi amaritudine & affectu vindictae. De hac re infra redibit sermo copiosius. quaest. 67. de iudicijs. art. 2. videatur etiam lex. 1. & 2. C. quando liceat sine sententia iudicis se vindicare. Ad argumenta in oppositum respondetur ad primum, quod titulo merae defensionis reipublicae vel innocentis, nemo peccat occidendo aggressorem : sed necesse est quod defensio sit cum moderamine inculpatae tutelae: quapropter requiritur quod in huiusmodi casibus sit certum periculum reipublicae vel innocentis, & quod aliunde non sequantur maiora damna ipsi communitati. Ad secundum argumentum respondetur negando consequentiam: quia dominus fecit illam legem tanquam dominus vitae & mortis, vnde alij Reges non possunt similem legem ferre: quia non sunt domini vitae & mortis. Respondetur secundo, quod illa lex fuit tantum permissiua in foro exteriori. Respondetur tertio & melius, quod lex illa intelligebatur post latam sententiam a iudice circa ipsum factum: tunc enim lex committebat propinquis occisionem interfectoris: & in hoc mitior erat lex erga homicidam, quia propinqui poterant parcere. Hanc intelligentiam insinuat Glossa interlinearis & Lyranus in eodem loco Numer. 35. Ad tertium argumentum respondetur , quod lex illa Gracus, est permissiua & iusto dolori mariti compatiens non punit illum in foro exteriori: & haec est communis sententia Iurisperitorum & Theologorum. Ex quo sequitur, quod ipse adulter & adultera possunt se defendendo si opus fuerit occidere maritum? Probatur, quia ipse maritus peccat contra iustitiam intendens illos occidere ibidem. At vero post latam sententiam a iudice contra adulteram & adulterum, adhuc aliqui Iurisperiti dicunt esse legem permissiuam, vt maritus occidat vtrunque in foro publico. Ratio illorum est: quia relinquitur arbitrio mariti vt occidat eos vel parcat esi. At vero Theologi omnes & peritiores Iurisperitorum aiunt, licitum esse, quod tunc maritus occidat vtrunque tanquam minister reipublicae & sententiae iudicis exequutor. Et probatur haec sententia. Primo quia ipsi iudices tradunt adulteros ligatos in loco publico, quod profecto non est tantum permittere sed cooperari ad occisionem: ergo maritus, vt mi nister iudicis & exequutor sententiae occidit illos. Confirmatur, quoniam alias iudices peccarent impedientes adulteros ne se defendant ab inique occidentibus: siquidem ius haberent illi defendendi vitam ab illo, sicut habebant ante sententiam quando deprehensi sunt in adulterio. Deinde probatur: quia si tantum esset per missio legis quod maritus posset illos occidere, sequitur quod cuilibet esset licitum illos defendere. Probatut sequela, quia quilibet potest defendere patientes contra iustitiam: consequens est falsum, quia tunc iudices iuste punirent talem defensorem, quin potius ipsi defenderent maritum, imo & assistunt in loco vindictae autoritatiue: ergo ipsi principaliter occidunt adulteros quando maritus occidit. Neque tamen valet respondere, quod iudices non ferunt sententiam capitis simpliciter, sed tradunt illos marito vt occidat si voluerit. Etenim nihilominus directe iudices tradunt adulteros certo periculo mortis, ac proinde non excusarentur a peccato homicidij, si lex tantum esset permissiua: excederent enim conditiones permissionis. Sed ratio opposita conuincit, quod non est tam rigurosa sententia, sicut esset si iudex decerneret adulteros esse occidendos. Ad quartum respondetur, quod nos non negamus, quin aliquando possit esse licitum vt respublica committat priuatis personis, vt occidant aliquem vel aliquos malefactores: sed dicimus quod semper fieri debet post latam sententiam, vel per legem praesupposita euidentia facti: & propterea iustificatur lex illa de assassinis, quia illi sunt quaedam hominum iniqua societas, parata ad occidendum Christianos. At vero qui nam proprie dicantur assassini & receptores illorum, qui excommunicati sunt ipso iure: explicant Caietanus, & Syluester in verbo, assassinus. Habemus itaque, quod facti publici notorietas solet valere loco sententiae. Vnde contingit vt iudex licite possit aliquando malefactorem coram se & in publico peccantem statim occidere, Verbi gratia. Si quis ministrum iustitiae in foro publico vel in tribunali occiderit, statim licitum erit illum suspendere. Sicut etiam contingit in bello, quod dux militem publice a disciplina militari deuiantem statim interficit. Sic etiam licitum erit, si verum est quod aiunt , quod in actuali congressu belli singuli milites habent facultatem occidendi socium antecedentem: quando ille se inclinauerit vel in latus verterit vt fugiat ictum iaculi, licita erit huiusmodi occisio quoniam fit publica autoritate. Et ratio huius rigoris est, propter commune bonum exercitus: oportet enim vt acies ordinatissime pugnent ad victoriam consequendam . Caeterum de insidijs quae licite fiunt in bello & solent per priuatas personas fieri & procedere vsque ad occisionem contrariorum vel ducis exercitus contrarij: non est praesentis loci ad vnguem diffinire, sed magis hoc pertinet ad materiam de bello. Nihilominus breuiter dicimus, quod illae insidiae erunt licitae in bello quae non destruunt leges, quae iure gentium admittuntur: quapropter quia iure gentium receptissimum est, quod legati vtriusque exercitus recipiantur pacifice, non erit licitum, quod princeps per legatum suum insidias paret alteri Principi, aut etiam duci exercitus intendens illos occidere sub titulo pacis. Hoc enim omnes gentes vniuersaliter damnant, quoniam daretur occasio, quod ipsismet legatis pararentur insidiae ac proinde destrueretur id, quod iure gentium receptissimum est tanquam necessarium ad hoc quod legatorum ministerio cessent bellorum incommoda quae maxima sunt. Dicimus secundo, quod quando is qui mittitur insidiari aut ipse vadit non fungitur officio legati, sed solum suo periculo occulte vel per verba aequiuoca insidias parat Duci vel Principi qui gerit bellum iniquum, vel fuit traditor vel dolo aut fraude iniuriam fecit alteri reipublicae: tunc licitum erit per insidias illum occidere. Huius rei exempla habemus in Sacris literis plurima. Etenim Iudith foemina insignis per insidias sanctas interfecit Holofernem & Iahel foemina vt habetur Iudicum 4. Occidit Sisaram per huiusmodi insidias. Et Aod, occidit Eglon Regem Moab per huiusmodi insidias. Et quanuis ipse Aod missus fuerit tanquam legatus filiorum Israel per quem miserunt munera regi Eglon vt habetur Iudicum. 3. Nihilominus excusari poterit a peccato non solum, quia id fecit spiritu Domini vt ibidem narratur, scilicet quod Dominus suscitauit filijs Israel saluatorem nomine Aod: sed etiam quia postquam ille impleuit officium legati & iam abierat, postea reuersus est, vt persona particularis & dixit ad Regem, verbum secretum habeo ad te o Rex, tunc autem ipse Rex misit foras famulos & mansit solus cum illo, quod quidem imprudenter fecit quanuis permittente domino, ac propterea ipse Aod non infamauit officium legati. Hinc est quod nostris etiam temporibus merito laudantur fortes milites, qui simulate ingrediuntur castra inimicorum cum periculo vitae, vt occidant principes aut duces illorum, qui iniqua bella gerunt, qualis fuit ille qui occidit Principem de Orange nostris temporibus, in quo tamen principe specialis erat ratio, vt quomodolibet occideretur: quoniam erat rebellis Hispaniarum Regi Philippo Secundo, cuius subditus erat, & idcirco tanquam reus laesae maiestatis potuit ab ipso Hispaniarum Principe taliter occidi. Et quanuis ipse Rex in particulari non praeceperit militi, vt occideret talem Principem, tamen quia rex ipse misso iam exercitu pugnabat contra vassallum suum reum laesae maiestatis: consequenter eo ipso visus est talem facultatem singulis militibus fecisse, vt quomodolibet occideretur cuius signum est approbatio facti.