AD Sextum sic proceditur.{ 1. 2. q. 64 ar. 5. ad 2. & q. 110. ar. 8. ad 3. Et 1. q. 7. ar. 6. ad 3. Et opus. 9. qō . 86. Et Hebr. 11. 4. co. 3. fi. } Videtur ꝙ liceat in aliquo casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham commẽdatus est ꝙ timuit Dominum: quia voluit interficere filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato.