RESPONDEO dicendum, quòd aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundùm se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundùm se quidẽ considerando hominem, nullum occidere licet: quia in quolibet etiā peccatore, debemus amare naturā quam Deus fecit, quæ per occisionem corrumpitur. Sed sicut suprà dictum † { Art. 2. huius quæst. } est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonũ commune, quod per peccatũ corrumpitur. Vita autem iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentẽ .