AD secundum dicendum, quod in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quam id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauius peccat, quam ille qui occidit peccatorem. Primo quidem , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatem agit. Secundo, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertio, quia priuat communitatem maiori bono. Quarto, quia magis Deum contemnit, secundum illud Lucae. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriam perducatur a Deo, per accidens se habet ad occisionem.