AD secundum dicendum, quòd in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quàm id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauiùs peccat, quàm ille qui occidit peccatorem. Primò quidẽ , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatẽ agit. Secundò, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertiò, quia priuat communitatem maiori bono. Quartò, quia magis Deum contemnit, secundùm illud Lucæ. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriā perducatur à Deo, per accidens se habet ad occisionem.