AD tertium dicendum, quòd iudex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus conuincitur, debet diligẽtius examinare testes, vt inueniat occasionem liberandi innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiā ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserũt nocentem. Minister autem iudicis condemnā tis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, nō debet obedire: aliàs excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si verò non contineat manifestam iniustitiam, non peccat præceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed iudex cui ministerium exhibet.