ARTICVLVS VI.Vtrùm liceat in aliquo casu interficere innocentem.

Source
AD Sextum sic proceditur.
Videtur quod liceat in aliquo casu interficere innocentem. Diuinus enim timor non manifestatur per peccatum: quoniam magis timor Domini expellit peccatum, vt dicitur Eccles. 1. Sed Abraham commẽdatus commendatus est quod timuit Dominum: quia voluit interficere | filium suum innocentem: ergo potest aliquis innocentem interficere sine peccato.
¶ 2 Præterea. In genere peccatorum quæ contra proximum cō mittuntur committuntur , tanto maius videtur aliquod esse peccatum, quanto maius nocumentum infertur ei, in quem peccatur. Sed occisio plus nocet peccatori, quàm innocenti qui de miseria huius vitæ ad cælestem gloriam transit per mortem. Cùm ergo liceat in aliquo casu peccatorẽ peccatorem occidere: multo magis licet occidere innocentem vel iustum.
¶ 3 Præterea. Illud quod fit secundùm ordinem iustitiæ, non est peccatum. Sed quandoque cogitur aliquis secundùm ordinem iustitiæ occidere innocentem, puta cùm iudex qui debet secũdùm secundùm allegata iudicare, condemnat ad mortem eum, quem scit innocentem per falsos testes conuictum. Et similiter minister qui iniustè condemnatum occidit, obediens iudici: ergo absq; absque peccato potest aliquis occidere innocentem.
SED contra est, quod dicitur Exod. 23. Insontem & iustum non occides.
RESPONDEO dicendum, quòd aliquis homo dupliciter considerari potest. Vno modo secundùm se, alio modo per comparationem ad aliud. Secundùm se quidẽ quidem considerando hominem, nullum occidere licet: quia in quolibet etiā etiam peccatore, debemus amare naturā naturam quam Deus fecit, quæ per occisionem corrumpitur. Sed sicut suprà dictum
Art. 2. huius quæst.
est, occisio peccatoris fit licita per comparationem ad bonũ bonum commune, quod per peccatũ peccatum corrumpitur. Vita autem iustorum est conseruatiua & promotiua boni communis: quia ipsi sunt principalior pars multitudinis. Et ideo nullo modo licet occidere innocentẽ innocentem .
AD primum ergo dicendum, quod Deus habet dominium mortis & vitæ. Eius enim ordinatione moriuntur & peccatores & iusti. Et ideo ille qui mandato Dei occidit innocentem, talis non peccat, sicut nec Deus, cuius est executor. Et ostenditur Deum timere, eius mandatis obediens.
AD secundum dicendum, quòd in pensanda grauitate peccati magis est considerandum id quod est per se, quàm id quod est per accidens. Vnde ille qui occidit iustum, grauiùs peccat, quàm ille qui occidit peccatorem. Primò quidẽ quidem , quia nocet ei, quem plus debet diligere: & ita magis contra charitatẽ charitatem agit. Secundò, quia iniuriam infert ei, qui est minus dignus, & ita magis contra iustitiam agit. Tertiò, quia priuat communitatem maiori bono. Quartò, quia magis Deum contemnit, secundùm illud Lucæ. 10. Qui vos spernit, me spernit. Quod autem iustus occisus ad gloriā gloriam perducatur à Deo, per accidens se habet ad occisionem.
AD tertium dicendum, quòd iudex si scit aliquem innocentem esse, qui falsis testibus conuincitur, debet diligẽtius diligentius examinare testes, vt inueniat occasionem liberandi | innoxium sicut Daniel fecit. Si autem nec hoc potest, non peccat, secundum allegata sententiā sententiam ferens: quia ipse non occidit innocentem, sed illi qui eum asserũt asserunt nocentem. Minister autem iudicis condemnā tis condemnantis innocentem, si sententia intolerabilem errorem contineat, non debet obedire: aliàs excusarentur carnifices, qui martyres occiderunt. Si verò non contineat manifestam iniustitiam, non peccat præceptum exequendo: quia ipse non habet discutere superioris sententiam, nec ipse occidit innocentem, sed iudex cui ministerium exhibet.
Commentary

SVMMA ARTICVLI.

PRima conclusio principalis est negatiua. Ratio est quia vita innocẽtum innocentum est conseruatiua & promotiua boni cōmunis communis .
Secunda conclusio notetur in solutione ad secundum argumentum, plus peccat qui occidit innocentem quam qui occidit peccatorem.
COMMENTARIVS.

COMMENTARIVS.

CIrca conclusionem articuli aduertendum est, quod est intelligẽda intelligenda de innocente prout nomo est, si non probatur nocẽs nocens publica autoritate & dignus morte iudicatur, vt latius dicemus in quæst. 67. art. 2.
Secundo. Nota quod aliquando per accidens occidere innocentem licitum est, Verbi gratia. In bello iusto vbi directè intenditur à principe occisio nocentum, inter quos tamen sunt innocentes, qui simul occiduntur. Dicimus ergo quod non tenentur milites abstinere ab expugnatione ciuitatis ne simul occidantur innocentes quādo quando bellum est iustum, de qua re diximus supra quæstione. 40. Præterea etiam licitum erit occidere per accidens innocentem quando aliquis se ipsum defendens ab inuasore iniquo cum moderamine inculpatæ tutelæ & forte occidit aliquem innocentem, qui erat propè inuasorem.
DVbitatur autem, an sit licitum occidere innocentem quando tyrannus petit à republica vt occidat aliquem innocentem, vel vt tradat illum sibi occidendum, alioquin destruet ciuitatem?
Pro cuius intelligentia aduerte, quod dupliciter potest tyrannus hoc petere, vno modo, vt ipsa respublica proprijs manibus occidat innocentem, altero modo, vt tradatur sibi innocens vel egrediatur ad ipsum, vt occidatur. De priore modo petitionis, consensus communis est non esse licitum, quòd respublica occidat innocentem. Et ratio est, quia hoc esset consentire cum sæuitia & malitia tyranni & ministrare illi in re turpi quod esset maximum dedecus, & infamia reipublicæ quapropter potius debet tota respublica pati destructionem ciuitatis: quàm tanto sceleri cō sentire consentire . At vero secundo modo locus est dubitandi.
Et arguitur primo pro parte negatiua. Respublica non potest obijcere ciuem periculo mortis nisi quando ille debet exercere aliquam operationem studiosam non obstante quod sequatur mors illius, at vero in illo casu innocens nullam talem operationem debet exercere neque exercet, ergo respublica non potest illum tradere.
Secundò arguitur. Esto ita quod innocens teneatur exire ad tyrannum, tenetur tamen ex charitate, at vero ad opera charitatis nemo potest cogi à republica: ergo respublica non potest illum tradere.
Tertiò arguitur. Idem videtur esse in illo casu, quod respublica occidat innocentem proprijs manibus & quod tradat occidendum tyranno, sed illud non est licitum, ergo neque istud erit licitum. Probatur consequentia, & confirmatur argumentum. Quia non minus peccauerunt Iudæi, qui tradiderunt innocentem Christum Pilato, quàm ipse Pilatus, qui tulit sententiam mortis & milites qui crucifixerunt illum.
Propter hæc argumenta Magister Soto libro. 5. de Iustitia & iure, quæstione. 1. articulo. 7. tenet quod ipse innocens in tali casu debet exire ad tyrannum ex charitate patriæ: sed respublica non potest eum tradere aut cogere vt exeat.
¶ Nihilominus sit nobis cōclusio conclusio certa. Respublica potest præcipere innocentem, vt exeat ad tyrannũ tyrannum quod si noluerit iam non est innocens, & idcirco poterit respublica illum tradere tyranno. Probatur conclusio. Quia respublica habet autoritatẽ autoritatem præcipiẽ di præcipiendi ciuibus quẽlibet quemlibet actum moralem bonũ bonum ex obiecto suo, imo & indifferentem quando expedierit bono communi.
¶ Confirmatur hæc doctrina, ex Aristotel. libro. 5. Ethicorum. capit. 7. quod multi actus sunt qui ante legem latam nihil refert sic vel aliter fiant: at vero post latam legem iam sunt actus boni neque possunt aliter fieri, at vero in nostro casu posito ille actus exeundi ad tyrannum erat bonus ante legem latam imo necessarius ipsi innocenti ex præcepto charitatis, ergo multo magis poterit esse debitus ex iustitia legali superueniente præcepto reipublicæ quàm si fuisset indifferens: igitur si innocens non obedierit præcepto poterit puniri à republica, & in pœnam peccati tradi tyranno. Et confirmatur ex doctrina Diui Thomę. 2. 2. quæ stione 118. artic. 4. ad secundum. vbi docet quod possunt diuites compelli per legem ad faciendam eleemosynam pauperibus cum necessitas vrget. Id ipsum docent scholastici supra quæst. 32. art. 5.
Ad argumenta in oppositum respondetur. Ad primum, quod illic est actus moralis bonus quem potest & debet exercere innocens & mediante illo potest licitè se expone re periculo mortis pro salute reipublicæ & iste actus est exire animose ad tyrannum, & si opus fuerit pugnare cum illo.
Ad secundum negatur minor, vt patet ex doctrina Aristotel. & præterea dicimus quod ille tenetur ex iustitia legali quæ est virtus ordinans actiones particulares hominis ad bonum commune secundũ secundum legem.
Ad tertium argumentum respondetur, quod postquam ille innocens noluerit obedire reipublicæ iam factus est nocens & poterit respublica proprijs manibus illum occidere & tradere tyranno ad occidendum: at vero antequā antequam respublica cognoscat, quod ille non vult exire etiam posita lege non poterit illum ligare & tradere tyranno: hoc enim esset punire innocentem.
Loading...